Quid, quod filii Israhel ad illam desiderabilem terram non nisi habitatione heremi peruenerunt? et ut gens eadem postea possideret illam lacte et melle manantem, prius hanc aridam incultamque possedit. totum semper ad ueram patriam heremi mansionibus iter panditur. habitet inhabitabilem terram qui uult uidere bona domini in regione uiuorum, sit hospes huius, qui ciuis esse contendit illius. Sed ut haec relinquam, Dauid ipse insidias regis infesti non nisi cum desertum expeteret euasit, qui in Idumaeae ariditatibus commoratus dominum toto corde sitiebat, ut sitiens in deserto et in inuio et inaquoso tunc demum appareret deo in sancto ac deinceps dei uirtutem pariter et gloriam sanctus uideret. Helias uero maximus secretorum colonus caelum imbribus clausit, ignibus reserauit, ministra alite cibum sumpsit, fixa mortis iura reuocauit, Iordanem diuiduum interrupto amne transiuit, caelum ardenti curru raptus ascendit. 1 (I Cor. X, 2-6) 18 (Ps. 26, 13) 19 (Eph. 2, 19) 20 (I Reg. 23) 21 (Ps. 62, 1—3) 29 (III Reg. 17, 18, IV. Reg. 2) 1 figura R 2 rerum illarum EF flaret EFH 3 manducasae — spiritalem om. E (leguntur in marg.) 4 referuntur R 6 etiamsi om. H 8 ergo om.H gratiae om.H tunc om.R 9 consecutaH 11 habebatH 15 possideret postea H illam terram melle et lacte H 22 toto dominum EFH 23 pr . in om. F tum EFH apparet EF 25 uidet EF Quid deinde Helisaeus, consectator uitae huius atque uirtutis? nonne perinde diuinorum miraculorum opere claruit, quem insignem nunc scissus torrens, nunc innatans ferrum, nunc rediuiui, nunc olei incrementa fecerunt, quique postmodum post alia quam plurima duplicatam in se uirtutem magistri hoc etiam conprobauit, quod ille superstes defunctum. hic defunctum exsuscitauit iam defunctus. Filii quoque prophetarum relictis urbibus expetebant gemino defluentem fonte Iordanem exstruebantque in abditis tabernacula remoto iuncta torrenti. excubabat cohors sancta secreti fluminis ripis uelut quibusdam sparsa tentoriis et habitationibus congruis egregia indoles spiritum custodiebat paternum.