<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa001.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Hac ergo gratiae uirtute donata est gens illa, cum ad <lb/>
            solitudinem tenderet, plura tamen promeruit, cum possideret. <lb n="15"/>
            illic namque eandem insperato dominus miraculo refecit, cum <lb/>
            percussa silice exundantes aquas sitientibus praebuit et abhorrentibus <lb/>
            saxis riuos natiuo fonte depromens occulta manu <lb/>
            inposuit subitam latentibus uenis naturam. nec solum illic <lb/>
            ingesto flumine uiscera siccae rupis infudit, uerum etiam <lb n="20"/>
            dulcedine superinduta amaros tristibus aquis haustus repressit. <lb/>
            illas elicuit, has placauit, nec maiore miraculo e saxis aquas <lb/>
            quam ex aquis alias aquas reddidit. obstupuit plebs cuncta <lb/>
            caelestis auxilii illic opem sentiens non minus in his aquis <lb/>
            quae erant quam in illis quae necdum fuerant. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>illic etiam idem populus demissum caelitus cibum <lb/>
            albenti solo legit, cum in nubibus dominus panem pluuium

<note type="footnote">4 (Ex. 14, 22) 9 (Ex. 14, 27) 16 (Ex. 17, 6) 21 (Ex. 15, 25) <lb/>
            26 (Ex: 16, 14) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 rutilante <hi rend="italic">E</hi> dominus digne <hi rend="italic">EF</hi> 8 tendentij properanti <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">uersum corruptum ita emendauerim:</hi> agmina agens puluerulento <lb/>
            uestigiis agmine ad litora rubri maris accessit <hi rend="italic">H</hi> 6 minantesque] intranext <lb/>
            <lb/>
            tesque <hi rend="italic">E</hi> iptrantesque <hi rend="italic">F</hi> 7 suscipiens <hi rend="italic">F</hi> 9 rursus <hi rend="italic">F</hi> 12 circumfusis <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            14 ergo] igitur <hi rend="italic">EF</hi> est <hi rend="italic">Otn. EF</hi> 16 miraculo] potis <hi rend="italic">H</hi> 21 superindulta <lb/>
            22 superindita <hi rend="italic">EFH, scripsi:</hi> superinduta 24 illic <hi rend="italic">om R</hi> <lb/>
            illic auxilii <hi rend="italic">H</hi> 25 illis] his <hi rend="italic">H</hi> nondum <hi rend="italic">EFH</hi> 26 dimissum <hi rend="italic">EF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="182"/>
            sicco imbre deiecit. in tabernacula et in circumiecta castrorum <lb/>
            manna ninguido aere inlapsum cecidit, ubi panem angelorum <lb/>
            manducauit homo. et quia sufficit diei malitia <lb/>
            sua, cotidianum diuina indulgentia uictum contulit iam tunc <lb/>
            lege praemissa, ne in crastinum cogitaret. sic quondam in<lb n="5"/>
            heremo constitutis, quia praestare uictum terrae non poterant, <lb/>
            caelum ministrabat. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Legem etiam et caelestia edicta Hebraeus idem numquid <lb/>
            non heremi inhabitator accepit, tum cum propius admotus <lb/>
            inspicere diuino digito inpressa tabulis signa meruit? <lb n="10"/>
            eductus castris in occursum domini ad radices montis obuius <lb/>
            institit. uidit equidem pauore perculsus illum Synai uerticem <lb/>
            quem terrore multo conspicuae maiestatis insederat. adspexit <lb/>
            attonitus montem procul interfluenti igne fumantem, quem <lb/>
            deinde totum late nubes densissima obtectum operiebat. expauit<lb n="15"/>
            hinc micantia expressis ignibus fulgura et tonitrua <lb/>
            crebris fragoribus mixto buccinarum clangore reboantia. ita <lb/>
            filii Israhel, dum in solitudinibus degerent, dei sedem uidere, <lb/>
            uocem audire meruerunt. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Talibus olim similibusque usa est ac sustentata miraculis<lb n="20"/>
            natio illa, cum deserti incola fuit, cum eam inusitatus <lb/>
            cibus, repentinus potus, inconsummabilisque uestitus aleret, <lb/>
            cum etiam illa quae extrinsecus corpus ambiebant infatigabili <lb/>
            habitu permanerent. quidquid eorum necessitati locorum ingenium <lb/>
            non obtulerat, manifesta dei magnificentia suggerebat. <lb n="25"/>
            uix in haec caelestis gratiae dona peruenit sanctorum unus <lb/>
            qui de hoc populo ait: non fecit taliter dominus <lb/>
            omni nationi. specialia contulit, inaudita concessit, cum <lb/>
            diuinis muneribus populum refecit in heremo.

<note type="footnote"> 2 Ps. 77, 25 3 Matth. 6, 34 8 (Ex. 19. 20) 22 (Deut. 29, 5) <lb/>
            28 Ps. 147, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 tunguido <hi rend="italic">F</hi> 6 terrena <hi rend="italic">EF</hi> terra <hi rend="italic">H</hi> poterat <hi rend="italic">H</hi> 9 tunc <hi rend="italic">EF</hi> <lb/>
            a <lb/>
            11 <hi rend="italic">radicem EFM</hi> 13 conspicu$maiestati? F 15 densissima caligine <lb/>
            operiebant <hi rend="italic">H</hi> 17 fragoribus] fulgoribus <hi rend="italic">R</hi> 18 solitudine <hi rend="italic">E</hi> 21 natiocum] <lb/>
            nam cum illa <hi rend="italic">R</hi> 22 potus] positus <hi rend="italic">R</hi> 23 illarum <hi rend="italic">EF</hi> illoruni 22 <lb/>
            25 attulerat <hi rend="italic">EF</hi> 26 hoc <hi rend="italic">R</hi> 27 dominus <hi rend="italic">om. H</hi> 29 in <hi rend="italic">om. EF</hi> </note> 
<pb n="183"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Et haec quamuis in figuram nostri facta tradantur et <lb/>
            facies illa rerum mysteriis flagret occultis, omnesque in Mose <lb/>
            baptizati, in nube et in mari escam spiritalem manducasse, <lb/>
            potum spiritalem bibisse referantur, tamen omnia haec ita <lb/>
            futurorum continent fidem, ut gestorum custodiant ueritatem, <lb n="5"/>
            quamquam nec sic quidem heremi minor laus est, etiamsi <lb/>
            ea quae illic gesta sunt in sacramentorum sint altitudinem <lb/>
            referenda. nihil ergo gratiae derogatur, etiamsi ille tunc status <lb/>
            corporis et uestimentorum non secuta corruptio uenturae <lb/>
            uitae specimen detulerunt; magna namque loci gratia est, si <lb n="10"/>
            quales illos beatissimi saeculi felicitas habebit, tales in hoc <lb/>
            iam istos heremus habeat. 
</p></div></div></body></text></TEI>