Hac ergo gratiae uirtute donata est gens illa, cum ad solitudinem tenderet, plura tamen promeruit, cum possideret. illic namque eandem insperato dominus miraculo refecit, cum percussa silice exundantes aquas sitientibus praebuit et abhorrentibus saxis riuos natiuo fonte depromens occulta manu inposuit subitam latentibus uenis naturam. nec solum illic ingesto flumine uiscera siccae rupis infudit, uerum etiam dulcedine superinduta amaros tristibus aquis haustus repressit. illas elicuit, has placauit, nec maiore miraculo e saxis aquas quam ex aquis alias aquas reddidit. obstupuit plebs cuncta caelestis auxilii illic opem sentiens non minus in his aquis quae erant quam in illis quae necdum fuerant. illic etiam idem populus demissum caelitus cibum albenti solo legit, cum in nubibus dominus panem pluuium 4 (Ex. 14, 22) 9 (Ex. 14, 27) 16 (Ex. 17, 6) 21 (Ex. 15, 25) 26 (Ex: 16, 14) 1 rutilante E dominus digne EF 8 tendentij properanti H 5 uersum corruptum ita emendauerim: agmina agens puluerulento uestigiis agmine ad litora rubri maris accessit H 6 minantesque] intranext tesque E iptrantesque F 7 suscipiens F 9 rursus F 12 circumfusis H 14 ergo] igitur EF est Otn. EF 16 miraculo] potis H 21 superindulta 22 superindita EFH, scripsi: superinduta 24 illic om R illic auxilii H 25 illis] his H nondum EFH 26 dimissum EF sicco imbre deiecit. in tabernacula et in circumiecta castrorum manna ninguido aere inlapsum cecidit, ubi panem angelorum manducauit homo. et quia sufficit diei malitia sua, cotidianum diuina indulgentia uictum contulit iam tunc lege praemissa, ne in crastinum cogitaret. sic quondam in heremo constitutis, quia praestare uictum terrae non poterant, caelum ministrabat. Legem etiam et caelestia edicta Hebraeus idem numquid non heremi inhabitator accepit, tum cum propius admotus inspicere diuino digito inpressa tabulis signa meruit? eductus castris in occursum domini ad radices montis obuius institit. uidit equidem pauore perculsus illum Synai uerticem quem terrore multo conspicuae maiestatis insederat. adspexit attonitus montem procul interfluenti igne fumantem, quem deinde totum late nubes densissima obtectum operiebat. expauit hinc micantia expressis ignibus fulgura et tonitrua crebris fragoribus mixto buccinarum clangore reboantia. ita filii Israhel, dum in solitudinibus degerent, dei sedem uidere, uocem audire meruerunt. Talibus olim similibusque usa est ac sustentata miraculis natio illa, cum deserti incola fuit, cum eam inusitatus cibus, repentinus potus, inconsummabilisque uestitus aleret, cum etiam illa quae extrinsecus corpus ambiebant infatigabili habitu permanerent. quidquid eorum necessitati locorum ingenium non obtulerat, manifesta dei magnificentia suggerebat. uix in haec caelestis gratiae dona peruenit sanctorum unus qui de hoc populo ait: non fecit taliter dominus omni nationi. specialia contulit, inaudita concessit, cum diuinis muneribus populum refecit in heremo. 2 Ps. 77, 25 3 Matth. 6, 34 8 (Ex. 19. 20) 22 (Deut. 29, 5) 28 Ps. 147, 20 2 tunguido F 6 terrena EF terra H poterat H 9 tunc EF a 11 radicem EFM 13 conspicu$maiestati? F 15 densissima caligine operiebant H 17 fragoribus] fulgoribus R 18 solitudine E 21 natiocum] nam cum illa R 22 potus] positus R 23 illarum EF illoruni 22 25 attulerat EF 26 hoc R 27 dominus om. H 29 in om. EF Et haec quamuis in figuram nostri facta tradantur et facies illa rerum mysteriis flagret occultis, omnesque in Mose baptizati, in nube et in mari escam spiritalem manducasse, potum spiritalem bibisse referantur, tamen omnia haec ita futurorum continent fidem, ut gestorum custodiant ueritatem, quamquam nec sic quidem heremi minor laus est, etiamsi ea quae illic gesta sunt in sacramentorum sint altitudinem referenda. nihil ergo gratiae derogatur, etiamsi ille tunc status corporis et uestimentorum non secuta corruptio uenturae uitae specimen detulerunt; magna namque loci gratia est, si quales illos beatissimi saeculi felicitas habebit, tales in hoc iam istos heremus habeat.