Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraueras, maiore tamen uirtute heremi repetita est a te heremus quam petita. siquidem cum hanc primum hospes ingressus es, habuisti ducem et uelut itineris tui praeuium quem deinde militiae caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes relinquens parentem tamen sequebaris. nunc uero cum Eundem ascitum ad pontificale fastigium prosequendum putaueris, ad familiare secretum heremi te amor rettulit. ergo nunc es nobilior et maior exemplo. prius enim cum desertum peteres, comitatus etiam fratrem uidebaris, nam cum desertum repeteres, etiam fratrem reliquisti. at qualem illum quantumque? quanto tibi semper dilectionis cultu obseruatum? quam singulari tibi adfectione deuinctum? et cuius caritati praeferre nihil posses nisi forte solam heremi caritatem., quam 1 Incipit epistola beati eucherii lugdunensis archi epi (sic) ad scm hylarium arelatensem epm de laude heremi E Incipit epistola beati epi lugdunensis ad sanctum hilarium laerinensem monachum de laude eremi H Incipit libellus, sci eucherii lugdunensis archi epi de laude heremi R Incipit epla beati eucherii lugdunensis epi F 4 domino om. E 5 hylario ER 6 dudum om. EF 7 de om. H recedentia eremi secreta H 8. heremi Otn. H a-petita om. EF 9 quum H egressus R 10 uelut] tamquam FH 11 parentem EF 14 ret///ulit E 16 etiam om. H nam] nunc H 17 repetieris H fratrem] patrem H 20 nichil (sic semper) ER \' XXXI. pars I. 12 cum illi iusto praeponis examine, adprobasti diligere te non illum parum, sed hanc amplius aliquid. ostendisti etiam ille in te secreti amor quam magnus esset, cui etiam maximus cederet. qui quidem heremi amor, quid in te nisi dei amor appellandus est? seruasti ergo caritatis ordinem lege praescriptum primo deum tuum exin proximum diligendo. Quem tamen ego sola profectus tui contemplatione ut animo conicio nec aduersatum itineri consilioque tuo existimo, sed inusitato inter deuinctas sibi personas modo dimittere te ille, ut puto, non minus uoluit quam tu discedere. diligit enim et ille te multum uicissim, in amore tamen tuo commodum tuum consulit, cumque adfluentissima eius et summa in te sit caritas, fastigium tamen illius tendit usque ad utilitatem. Et tu licet omnem iamdudum censum in Christi pauperes Christo diues effuderis, tum et praeferas licet annis iuuenem moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus eloquio, nihil in te tamen primore loco magis suspexerim dilexerimque, quam quod solitudinis sedem sic concupisti. unde quia me respondere copiosius spatiosissimis ac facundissimis litteris tuis saepe postulas, sufferas paulisper necesse est, cum sis sapiens, insipientiam meam, dum recolo multimodam domini gratiam erga hanc ipsam heremum dilectam tuam. Heremum ergo recte incircumscriptum dei nostri templum dixerim; etenim quem certum est habitare in silentio credendum est gaudere secreto. saepius se illic uidendum sanctis suis praebuit et conciliante loco congressum non est aspernatus humanum. in deserto quippe Moses glorificato uultu deum conspicit, in deserto Helias uultum pauens, ne deum 29 (Ex. 3) 80 (III Reg. 18, 13) 2 illi EF 6 dominum H 7 ut-conicio om. H 8 nec] non H 9 deuictas H 11 te et ille EF 18 primo R primiore H 19 dixerimque H 20 copiosis B 22 sis ipse H 28 consiliante H 29 moyses (sic aemper) EFHR deum uultu H 30 helyas HR conspiceret, obuoluit. et quamuis omnia ipse tamquam sua reuisitet neque uspiam desit, tamen ut aestimare licet, peculiarius uisitationem dignatur heremi et caeli secretum. Ferunt quendam alii quaerenti, quali inesse loco deum crederet, respondisse, ut quo se duceret, impiger sequeretur; tunc comitante eodem ad late patentis heremi secreta uenisse et ostendens uastae solitudinis recessum: en, inquit, ubi deus est. nec inmerito ibi esse promptius creditur, ubi facilius inuenitur. Nam et in primordiis rerum, cum omnia deus in sapientia faceret et singula quaeque futuris usibus apta distingueret, non utique hanc terrae partem inutilem et inhonoratam dereliquit, sed cuncta non magis praesenti magnificentia quam futuri praescientia creans uenturis, ut arbitror, heremum sanctis parauit. credo his illam locupletem in fructibus uoluit et pro indulgentioris naturae uice hanc sanctorum dare fecundam, ut sic pinguescerent fines deserti, et cum rigaret de superioribus suis montes, abundarent quoque multiplicata fruge conualles locorumque damna suppleret, cum habitationem sterilem habitatore ditaret.