<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa015.opp-lat1"><p n="6" rend="script">Talis iam ad octauum decimum aetatis suae peruenit annum. <lb/>
            in quo in secundo a leuitis numero dedicatus, senum coetibus <lb/>
            puer adiunctus est. stupuere conplurimi, sed externi, qui mores <lb/>
            illius cum aetatis inmaturitate iungebant : seram credebant <lb n="20"/>
            dignitatem hanc redditam esse qui nouerant, at ille uenerabilis <lb/>
            Crispinus episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens <lb/>
            districtione censuram et quem numquam nisi bona conscientia <lb/>
            duxit ad gratiam, sic eum mulcebat sensibus, ut morderet <lb/>
            obtutu, et sub specie frontis rigidae clandestinum circa discipulum <lb n="25"/>
            nutriebat affectum. pascebatur alumni sui optabili conuersatione <lb/>
            pater et in omnibus eius actibus oculos amoenabat. <lb/>
            in quo tamen ille subdiaconii ordine nihil amplius quam

<note rend="script" type="footnote"> 2 admittere libenter <hi rend="italic">b</hi> 8 exuperat <hi rend="italic">V,</hi> exsuperat <hi rend="italic">L</hi> 6 trans- <lb/>
            <hi rend="italic">eamus T</hi> 7 nostri non <hi rend="italic">BТ2b,</hi> b. non <hi rend="italic">L,</hi> non non <hi rend="italic">T1 V,</hi> non <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            et Sirm. modiocriter <hi rend="italic">L</hi> 9 fabricatas <hi rend="italic">B</hi> 10 exortandos <lb/>
            libri 12 sncco <hi rend="italic">T</hi> eligautiae <hi rend="italic">BLV</hi> 15 oreditqae (itque <hi rend="italic">in<lb/>
             ras. eorr.) T</hi> 17 decimum octauum <hi rend="italic">Sirm</hi>. 18 in <hi rend="italic">(ante</hi> secundo) <lb/>
            <hi rend="italic">om. Sirm</hi>. cetibni <hi rend="italic">T</hi> 19 puer <hi rend="italic">B,</hi> per <hi rend="italic">LPTV,</hi> om. b atupuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> cõplurimi (õ <hi rend="italic">ex</hi> ũ corr.) <hi rend="italic">T,</hi> plurimi <hi rend="italic">P et Sirm</hi>. <lb/>
            26 sai <hi rend="italic">om. T</hi> 27 in <hi rend="italic">om. Sirm</hi>. amenabat <hi rend="italic">PT</hi> 28 subdiaconii <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> subdiaconi <hi rend="italic">LTV,</hi> subdiaconum <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="336"/>
            biennio commoratus, meritorum suorum saltibus euectus exiluit, <lb/>
            nec se diu intra angustias modici honoris anima est diues <lb/>
            passa refrenari. festinabat ad leuiticam dignitatem conscientia, <lb/>
            quam numquam uota praesumpserant: exigebat conuersatio <lb/>
            quod desideria penitus ignorabant. <lb n="5"/>
            
</p><p n="7" rend="script">Circa metas tamen praefati honoris et terminum unum eius <lb/>
            opusculum summotenus libet adtingere. Summias uocitatur <lb/>
            ager, qui in eo loci situs est, in quo terrenum marginem gulosus <lb/>
            Padani gurgitis morsus adrodit et flexuose serpens fluuius <lb/>
            largitur in conpendio alterius quod furatur ab altero simulque<lb n="10"/>
            fit lucrum finitimi aliena calamitas. de huius praedii fluuius <lb/>
            antiqua cum clericis Burco quidam lite certabat: ad quod <lb/>
            iurgium dirimendum senile nimis et praeter quam conici <lb/>
            possit annosum adhuc puer me dirigitur. electus est enim, <lb/>
            qui et fortiter inlatas intentiones exciperet et maturitate consilii<lb n="15"/>
            inferendas temperaret. adtulit tamen quod solet omnium <lb/>
            criminum mater intentio. nam processu sermonis et scandali <lb/>
            ipse Burco, qui malitiae suae sordido lenocinaretur adsensu, <lb/>
            summum facinus sine aliquo timore commisit: nam sanctum <lb/>
            uirum ita fuste percussit, ut sanguis protinus ebulliret. at ille<lb n="20"/>
            paratissimus iram repressit nec uindictae spe prouocatus efferbuit, <lb/>
            turbatumque potius et adtonitum percussorem blandissimo <lb/>
            delinibat affatu. ilico miseram sa clamans et orbatam filio ob <lb/>
            atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit crederes <lb/>
            eam circa funus pignoris sui illa qua fugatur omne consilium<lb n="25"/>
            in carorum mortibus lamentatione iactari. lambebat uestigia <lb/>
            sanctissimi iuuenis heiulans mater et \'parce\' clamabat iiii,

<note rend="script" type="footnote"> 1 commemoratos <hi rend="italic">L</hi> 2 diuis <hi rend="italic">B</hi> 4 praesnmserant <hi rend="italic">V</hi> eiigebant <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 5 quod d. penitus <hi rend="italic">T</hi> in <hi rend="italic">ras</hi>. paenitus <hi rend="italic">BLV</hi> <lb/>
            6 unum ex un <hi rend="italic">T corr</hi>. 7 snmmu BT uocetatur <hi rend="italic">B</hi> 8 loco <lb/>
            <hi rend="italic">B*</hi> 9 adrodet <hi rend="italic">B</hi> flexnosse <hi rend="italic">B</hi> 11 fit fit <hi rend="italic">Y</hi> 12 *d] at <lb/>
            10 ... <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 senihileminis <hi rend="italic">B</hi> 15 inlstu) illas Sirm. exceperet <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 at] ad <hi rend="italic">B</hi> 21 pacatissimus <hi rend="italic">Bofl</hi>. repraesrit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 delinebat <hi rend="italic">B,</hi> deliniebat <hi rend="italic">Boll</hi>. illico <hi rend="italic">L</hi> ob] a.b (o? eras.) <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 24 attrocitatem <hi rend="italic">T</hi> fasti <hi rend="italic">B</hi> crederis <hi rend="italic">B</hi> 26 landebat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="337"/>
            quem numquam ad indignationem uis ulla conpulerat. at ille <lb/>
            supplicantem prohibebat, se sibi inuidiam regando concitaret, <lb/>
            ne se non merentem delati honoris sarcinis inpediret turbata <lb/>
            est repente ciuitas, omnium Christianorum in furorem uersae <lb/>
            mentes. Burco ad exitium poscebatur et in tanta hominum <lb n="5"/>
            multitudine nemo placidus, nisi qui iniuriam fuerat passus, <lb/>
            inuentus est. flebat egregius pontifex de infirmitatibus suis <lb/>
            et molestiis gaudente discipulo. nam ita satisfaciebat pro eo, <lb/>
            qui putabatur inimicus, singulis, ut nec gloriam parcendo <lb/>
            iactanter quaereret nec uindicando mandata caelestia praeteriret <lb n="10"/>
            </p><p n="8" rend="script">Breui post ad diaconii euectus infulas, uicesimum annum <lb/>
            aetatis ascendit, facie necdum bene barbata. turbabatur suscepti <lb/>
            honoris tirocinio homo, qui iam ducem poterat implere <lb/>
            Christianum: singulorum pro pudore declinabat aspectus quem <lb n="15"/>
            uniuersa ciuitas quasi salutis signum aliquod adtendebat. interea <lb/>
            supra dictus antistes omnem ecclesiasticae conuersationis <lb/>
            substantiam et diuitias pauperum suorum in eius potestate <lb/>
            committit, uolens ante episcopatum cognoscere qualem futuris <lb/>
            temporibus praepararet episcopum. et cum uix sit, \'ut ab <lb n="20"/>
            eorum personis, de quibus successionis seritur quantulacumque <lb/>
            suspicio, inuidia temperetur, in istius gratia sibi credebat <lb/>
            perire sanctus pater quicquid minus fuisset exhibitum: quaedam <lb/>
            in illo sua, quaedam uolebat esse maiora. at iste cotidianis <lb/>
            profectibus etiam cupidissimi in oratione genitoris uota <lb n="25"/>
            transcenderat. erat enim genitor, cuius eum per euangelium <lb/>
            conceptum uerbi caelestis semine feta aluus effuderat. nam de

<note rend="script" type="footnote"><lb/><hi rend="italic">1 ad om. B illa T at] ad B 2 si L</hi> comitaret <lb/>
            <hi rend="italic">BI</hi> 5 eietium <hi rend="italic">B\',</hi> ezicitiam <hi rend="italic">T</hi> 8 discipula <hi rend="italic">B</hi> satisauffi- <lb/>
            <hi rend="italic">ciebat Tl 10 quereret L ludicando T</hi> pretorire T1 <lb/>
            12 uicensimum <hi rend="italic">B,</hi> uigesimum <hi rend="italic">L2V2</hi> 16 Q barbata bene R1 et BoI. <lb/>
            14 tyroeinio <hi rend="italic">BV</hi> 17 aatestis B eclesisticae <hi rend="italic">B</hi> 19 committit <lb/>
            PTb, committitur <hi rend="italic">BLV</hi>20 praeparet Bdl. 11 suscessionis <lb/>
            <hi rend="italic">V, s</hi>successionis <hi rend="italic">L</hi> 22 suspicio ex susexpio <hi rend="italic">V m. 2,</hi> suscipio <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 pater] papa P\'b quidquid <hi rend="italic">B</hi> exibitum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            24 cottidianis B <hi rend="italic">26 transcederat B</hi> 27 effuderat Tu </note>

<note type="footnote"> VI. </note>

<note type="footnote"> 22 </note><lb/>
             
<pb n="338"/>
            pudicitia iuuenis mei quid loquar? in quo domum sibi statuerat <lb/>
            castitas et continentia radices fixerat in profundum ? uirum <lb/>
            se esse nisi per patientiam laboris ignorabat: carnem habere, <lb/>
            nisi cum moriturum se esse meminerat, nesciebat. quotiens <lb/>
            tamen illum corporeus adpetitus, sicut ab ipso didici, ludebat<lb n="5"/>
            imaginibus somniorum, ilico ad uigilias sanctas, continuata <lb/>
            ieiunia, standi diutissime necessitatem plena auiditate currebat, <lb/>
            talemque bellatrix dextera animae suis certaminibus reddebat <lb/>
            carnem, ut illi opus esset postea pro necessitate succurri. nec <lb/>
            tamen refecto corpusculo indulgebat otio: utebatur lectione<lb n="10"/>
            pro requie, librorum uenerabilium pro blandimentis instrumenta <lb/>
            suscipiens. memoriter semel transcursa reddebat et <lb/>
            ne crederetur scripturarum diuinarum tramitem uerborum <lb/>
            tantummodo celeritate transuolasse, pingebat actibus suis <lb/>
            paginam quam legisset. si propheta fuisset in manibus, prophetantem<lb n="15"/>
            uideres codice amisso lectorem: si testamenti ueteris <lb/>
            recensuisset uolumina, Moysi dignus aemulator incedebat, <lb/>
            taliter ac si illum Israhelitica per desertum agmina <lb/>
            sequerentur: si apostolicum lac uerborum et mel dominicae <lb/>
            passionis seueritatem legis condiens scriptura index reuelasset,<lb n="20"/>
            continuo ex ore ipsius dulciora fauis uerba fluxerunt. postremo <lb/>
            quid libri docuissent, uita signabatur. 
</p><p n="9" rend="script">Domum taliter regebat ecclesiae, ut nec profusione immoderata <lb/>
            commissam penum exhauriret nec odia sordenti parcitate <lb/>
            contraheret. intercessionum etiam tunc certamina proludebat. nam ubicumque pro remediis miserorum episcopi mittebatur <lb n="25"/>
            imperio, tanta exigebat beneficium arte supplicandi, ut sentirent <lb/>
            sibi in causis profuisse conplurimi, ipsum per se episcopum <lb/>
            non uenisse. augebatur circa eum per dies singulos

<note rend="script" type="footnote"> 1 doBam <hi rend="italic">T</hi> 3 laboris patientiam. <hi rend="italic">Pb</hi> 4 quoties <hi rend="italic">TV</hi> <lb/>
            6 ilico (1 in ras.) <hi rend="italic">B,</hi> illioo <hi rend="italic">Pb</hi> 16 profota <hi rend="italic">LV</hi> profetantem <lb/>
            <hi rend="italic">LY</hi> 16 <hi rend="italic">uideris B 20 legi T indiz B</hi> 21 fluiuerunt <lb/>
            L 22 signabatur T, <hi rend="italic">signabat Boll</hi>. 28 eclesise <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            24 comisaam <hi rend="italic">T</hi> exaoriret <hi rend="italic">B</hi> 26 miserorum (mis <hi rend="italic">ex</hi> mei? <hi rend="italic">corr.) <lb/>
            L</hi> 27 arce <hi rend="italic">T</hi> 28 cõplurimi — uenisse <hi rend="italic">T in ras. corr</hi>. per <lb/>
            B <lb/>
            se] pesse 1(es in <hi rend="italic">is corr.) B</hi> 29 nOli om. <hi rend="italic">B</hi> . sigulos <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="339"/>
            popularis affectus et magnis successibus cumulabatur amor <lb/>
            qui ex iudicio descendebat. desiderabatur in illo sacerdotium, <lb/>
            cum nemo nutritoris eius optaret interitum. ipsum tamen ne <lb/>
            odor quidem huius opinionis afflauerat: arbitrabatur ad profectum <lb/>
            suum sufficere, si cum bona semper aestimatione seruiret. <lb n="5"/>
            postquam tamen inualida senectus et semper de infirmitatibus <lb/>
            querula uenerabilem uirum Crispinum pontificem <lb/>
            occupauit, istius sustentabatur manibus, in huius nitens <lb/>
            erigebatur amplexus, pes illius erat oculus dextera: cuius <lb/>
            ministerio quicquid optasset fieri ante iussionem suam uidebat <lb n="10"/>
            impletum, praesentiunt enim bonae mentes eorum desideria, <lb/>
            quibus cum integritate famulantur. talis in diaconatu a <lb/>
            uicesimo incipiens octo annos inpleuit. et quidem tunc status <lb/>
            ecclesiae Ticinensis bona clericorum fruge pollebat. erant <lb/>
            caelestes uiri, quos iste a perfectione incipiens anteibat: fuit <lb n="15"/>
            Siluester archidiaconus ea tempestate, homo in uetusta disciplinarum <lb/>
            instructione probatissimus; fuit uir insignissimus <lb/>
            Bonosus presbyter, tam nobilis sanctitate quam sanguine, <lb/>
            Gallus quidem prosapia, sed caelestis indigena: fuere alii et <lb/>
            numero plures et uirtute praestantes, quorum idcirco facio <lb n="20"/>
            mentionem, quia parua laude dignus est qui tantum miseris <lb/>
            antefertur. 
</p><p n="10" rend="script">Circa finem tamen uitae, quem spiritu praeuidebat sanctus <lb/>
            antistes, Mediolanum uicinam expetiit ciuitatem, ubi nobilium <lb/>
            germina messe quadam mundae ingenuitatis excreuerant quos <lb n="25"/>
            uisitationis gratia requisitos talibus uir dei sermonibus appellauit: <lb/>
            "ecce, fili, iam me aetas conpellit ad transitum: iam

<note rend="script" type="footnote"> 1 am∗or <hi rend="italic">B</hi> 2 illo] eo <hi rend="italic">Pb</hi> 3 eius] aui <hi rend="italic">Pb</hi> nec <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            5 proficere <hi rend="italic">T</hi> 7 quaerula <hi rend="italic">B</hi> 9 eregebatur <hi rend="italic">B</hi> oculos L; <lb/>
            10 quidquld <hi rend="italic">B</hi> 11 presentiunt <hi rend="italic">LTV</hi> 19 cum om. V\', add. <lb/>
            <hi rend="italic">m. i</hi> 13 uicenBimo <hi rend="italic">B,</hi> uigesimo <hi rend="italic">LaPV2b</hi> expleuit Sirm. <lb/>
             14 eclesiae <hi rend="italic">B</hi> 15 anibat <hi rend="italic">P,</hi> amabat <hi rend="italic">b</hi> 16 homo <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            18 presbiter <hi rend="italic">BLTV</hi> 19 et alii <hi rend="italic">T</hi> 28 preuidebat <hi rend="italic">LTV</hi> <lb/>
            ,% <lb/>
            24 anteetis <hi rend="italic">B</hi> 25 germana <hi rend="italic">B1LV1,</hi> germanam L eBe <hi rend="italic">ex</hi> ee <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">corr. L</hi> 27 fili <hi rend="italic">B,</hi> fllii <hi rend="italic">LTV</hi> mea etas <hi rend="italic">BLT,</hi> mea aetas <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> conpellet <hi rend="italic">B</hi> , </note>

<note type="footnote"> 22* </note><lb/>
             
<pb n="340"/>
            originariam ad iis suum reuocat terra particulam. commendo <lb/>
            ciuitatem, commendo ecclesiam, commendo hunc, cuius labori <lb/>
            et gratiae debeo quod usque ad hoc tempus ubi et grandaeuus <lb/>
            et debilis, cuius corporea soliditas et uirtus animae inbecillitatem <lb/>
            meam portauit sine fastidio, cuius ambulaui pedibus,<lb n="5"/>
            tenui aliquid manibus, nidi oculis, ordinaui sermone. duo <lb/>
            uidebamur intuentibus, cum unus per concordiam fieret ex <lb/>
            duobus". haec Rusticio inlustri uiro dieta penitus insederunt, <lb/>
            qui in omni dicendi genere exercitatissimus tali est orsus <lb/>
            eloquio: "scimus, sancte pater, scimus et profunda consideratione <lb n="10"/>
            perspeximus, iuuenem istam non oportere pro <lb/>
            aetatis inmaturitate censeri nec debere grauis consilii hominibus <lb/>
            teneros pro quadam obice annos adferri: uir namque cana <lb/>
            morum integritate probabilis geminata laude dignus est, si <lb/>
            illi ad uenerabile mentis imperium puerile corpus obtemperet. <lb n="15"/>
            uiue tu tamen, uiue exemplum et forma bonorum operum, et <lb/>
            uberiores in eo, si adhuc possunt crescere, lucidae conuersationis <lb/>
            fructus adiunge". his dictis conticuit st ille piissimus <lb/>
            pontifex beniuolentiae eius inpendens gratias, quod secum pari <lb/>
            de discipulo aestimatione sentiret, dicto uale discessit atque<lb n="20"/>
            Ticinum quasi ad seulerum festinans regressus est: qui aliquantis <lb/>
            diebus emensis morbo regio perfusus, lucem saeculi <lb/>
            nostri superna habitatione commutauit. 
</p></div></body></text></TEI>