Talis iam ad octauum decimum aetatis suae peruenit annum. in quo in secundo a leuitis numero dedicatus, senum coetibus puer adiunctus est. stupuere conplurimi, sed externi, qui mores illius cum aetatis inmaturitate iungebant : seram credebant dignitatem hanc redditam esse qui nouerant, at ille uenerabilis Crispinus episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram et quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum mulcebat sensibus, ut morderet obtutu, et sub specie frontis rigidae clandestinum circa discipulum nutriebat affectum. pascebatur alumni sui optabili conuersatione pater et in omnibus eius actibus oculos amoenabat. in quo tamen ille subdiaconii ordine nihil amplius quam 2 admittere libenter b 8 exuperat V, exsuperat L 6 trans- eamus T 7 nostri non BТ2b, b. non L, non non T1 V, non P et Sirm. modiocriter L 9 fabricatas B 10 exortandos libri 12 sncco T eligautiae BLV 15 oreditqae (itque in ras. eorr.) T 17 decimum octauum Sirm . 18 in (ante secundo) om. Sirm . cetibni T 19 puer B, per LPTV, om. b atupuerunt b cõplurimi (õ ex ũ corr.) T, plurimi P et Sirm . 26 sai om. T 27 in om. Sirm . amenabat PT 28 subdiaconii B, subdiaconi LTV, subdiaconum b biennio commoratus, meritorum suorum saltibus euectus exiluit, nec se diu intra angustias modici honoris anima est diues passa refrenari. festinabat ad leuiticam dignitatem conscientia, quam numquam uota praesumpserant: exigebat conuersatio quod desideria penitus ignorabant. Circa metas tamen praefati honoris et terminum unum eius opusculum summotenus libet adtingere. Summias uocitatur ager, qui in eo loci situs est, in quo terrenum marginem gulosus Padani gurgitis morsus adrodit et flexuose serpens fluuius largitur in conpendio alterius quod furatur ab altero simulque fit lucrum finitimi aliena calamitas. de huius praedii fluuius antiqua cum clericis Burco quidam lite certabat: ad quod iurgium dirimendum senile nimis et praeter quam conici possit annosum adhuc puer me dirigitur. electus est enim, qui et fortiter inlatas intentiones exciperet et maturitate consilii inferendas temperaret. adtulit tamen quod solet omnium criminum mater intentio. nam processu sermonis et scandali ipse Burco, qui malitiae suae sordido lenocinaretur adsensu, summum facinus sine aliquo timore commisit: nam sanctum uirum ita fuste percussit, ut sanguis protinus ebulliret. at ille paratissimus iram repressit nec uindictae spe prouocatus efferbuit, turbatumque potius et adtonitum percussorem blandissimo delinibat affatu. ilico miseram sa clamans et orbatam filio ob atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit crederes eam circa funus pignoris sui illa qua fugatur omne consilium in carorum mortibus lamentatione iactari. lambebat uestigia sanctissimi iuuenis heiulans mater et \'parce\' clamabat iiii, 1 commemoratos L 2 diuis B 4 praesnmserant V eiigebant B 5 quod d. penitus T in ras . paenitus BLV 6 unum ex un T corr . 7 snmmu BT uocetatur B 8 loco B* 9 adrodet B flexnosse B 11 fit fit Y 12 *d] at 10 ... B 16 senihileminis B 15 inlstu) illas Sirm. exceperet B 20 at] ad B 21 pacatissimus Bofl . repraesrit B 23 delinebat B, deliniebat Boll . illico L ob] a.b (o? eras.) L 24 attrocitatem T fasti B crederis B 26 landebat B quem numquam ad indignationem uis ulla conpulerat. at ille supplicantem prohibebat, se sibi inuidiam regando concitaret, ne se non merentem delati honoris sarcinis inpediret turbata est repente ciuitas, omnium Christianorum in furorem uersae mentes. Burco ad exitium poscebatur et in tanta hominum multitudine nemo placidus, nisi qui iniuriam fuerat passus, inuentus est. flebat egregius pontifex de infirmitatibus suis et molestiis gaudente discipulo. nam ita satisfaciebat pro eo, qui putabatur inimicus, singulis, ut nec gloriam parcendo iactanter quaereret nec uindicando mandata caelestia praeteriret Breui post ad diaconii euectus infulas, uicesimum annum aetatis ascendit, facie necdum bene barbata. turbabatur suscepti honoris tirocinio homo, qui iam ducem poterat implere Christianum: singulorum pro pudore declinabat aspectus quem uniuersa ciuitas quasi salutis signum aliquod adtendebat. interea supra dictus antistes omnem ecclesiasticae conuersationis substantiam et diuitias pauperum suorum in eius potestate committit, uolens ante episcopatum cognoscere qualem futuris temporibus praepararet episcopum. et cum uix sit, \'ut ab eorum personis, de quibus successionis seritur quantulacumque suspicio, inuidia temperetur, in istius gratia sibi credebat perire sanctus pater quicquid minus fuisset exhibitum: quaedam in illo sua, quaedam uolebat esse maiora. at iste cotidianis profectibus etiam cupidissimi in oratione genitoris uota transcenderat. erat enim genitor, cuius eum per euangelium conceptum uerbi caelestis semine feta aluus effuderat. nam de 1 ad om. B illa T at] ad B 2 si L comitaret BI 5 eietium B\', ezicitiam T 8 discipula B satisauffi- ciebat Tl 10 quereret L ludicando T pretorire T1 12 uicensimum B, uigesimum L2V2 16 Q barbata bene R1 et BoI. 14 tyroeinio BV 17 aatestis B eclesisticae B 19 committit PTb, committitur BLV 20 praeparet Bdl. 11 suscessionis V, s successionis L 22 suspicio ex susexpio V m. 2, suscipio B 23 pater] papa P\'b quidquid B exibitum B 24 cottidianis B 26 transcederat B 27 effuderat Tu VI. 22 pudicitia iuuenis mei quid loquar? in quo domum sibi statuerat castitas et continentia radices fixerat in profundum ? uirum se esse nisi per patientiam laboris ignorabat: carnem habere, nisi cum moriturum se esse meminerat, nesciebat. quotiens tamen illum corporeus adpetitus, sicut ab ipso didici, ludebat imaginibus somniorum, ilico ad uigilias sanctas, continuata ieiunia, standi diutissime necessitatem plena auiditate currebat, talemque bellatrix dextera animae suis certaminibus reddebat carnem, ut illi opus esset postea pro necessitate succurri. nec tamen refecto corpusculo indulgebat otio: utebatur lectione pro requie, librorum uenerabilium pro blandimentis instrumenta suscipiens. memoriter semel transcursa reddebat et ne crederetur scripturarum diuinarum tramitem uerborum tantummodo celeritate transuolasse, pingebat actibus suis paginam quam legisset. si propheta fuisset in manibus, prophetantem uideres codice amisso lectorem: si testamenti ueteris recensuisset uolumina, Moysi dignus aemulator incedebat, taliter ac si illum Israhelitica per desertum agmina sequerentur: si apostolicum lac uerborum et mel dominicae passionis seueritatem legis condiens scriptura index reuelasset, continuo ex ore ipsius dulciora fauis uerba fluxerunt. postremo quid libri docuissent, uita signabatur. Domum taliter regebat ecclesiae, ut nec profusione immoderata commissam penum exhauriret nec odia sordenti parcitate contraheret. intercessionum etiam tunc certamina proludebat. nam ubicumque pro remediis miserorum episcopi mittebatur imperio, tanta exigebat beneficium arte supplicandi, ut sentirent sibi in causis profuisse conplurimi, ipsum per se episcopum non uenisse. augebatur circa eum per dies singulos 1 doBam T 3 laboris patientiam. Pb 4 quoties TV 6 ilico (1 in ras.) B, illioo Pb 16 profota LV profetantem LY 16 uideris B 20 legi T indiz B 21 fluiuerunt L 22 signabatur T, signabat Boll . 28 eclesise B 24 comisaam T exaoriret B 26 miserorum (mis ex mei? corr.) L 27 arce T 28 cõplurimi — uenisse T in ras. corr . per B se] pesse 1(es in is corr.) B 29 nOli om. B . sigulos B popularis affectus et magnis successibus cumulabatur amor qui ex iudicio descendebat. desiderabatur in illo sacerdotium, cum nemo nutritoris eius optaret interitum. ipsum tamen ne odor quidem huius opinionis afflauerat: arbitrabatur ad profectum suum sufficere, si cum bona semper aestimatione seruiret. postquam tamen inualida senectus et semper de infirmitatibus querula uenerabilem uirum Crispinum pontificem occupauit, istius sustentabatur manibus, in huius nitens erigebatur amplexus, pes illius erat oculus dextera: cuius ministerio quicquid optasset fieri ante iussionem suam uidebat impletum, praesentiunt enim bonae mentes eorum desideria, quibus cum integritate famulantur. talis in diaconatu a uicesimo incipiens octo annos inpleuit. et quidem tunc status ecclesiae Ticinensis bona clericorum fruge pollebat. erant caelestes uiri, quos iste a perfectione incipiens anteibat: fuit Siluester archidiaconus ea tempestate, homo in uetusta disciplinarum instructione probatissimus; fuit uir insignissimus Bonosus presbyter, tam nobilis sanctitate quam sanguine, Gallus quidem prosapia, sed caelestis indigena: fuere alii et numero plures et uirtute praestantes, quorum idcirco facio mentionem, quia parua laude dignus est qui tantum miseris antefertur. Circa finem tamen uitae, quem spiritu praeuidebat sanctus antistes, Mediolanum uicinam expetiit ciuitatem, ubi nobilium germina messe quadam mundae ingenuitatis excreuerant quos uisitationis gratia requisitos talibus uir dei sermonibus appellauit: "ecce, fili, iam me aetas conpellit ad transitum: iam 1 am∗or B 2 illo] eo Pb 3 eius] aui Pb nec T 5 proficere T 7 quaerula B 9 eregebatur B oculos L; 10 quidquld B 11 presentiunt LTV 19 cum om. V\', add. m. i 13 uicenBimo B, uigesimo LaPV2b expleuit Sirm. 14 eclesiae B 15 anibat P, amabat b 16 homo om. T 18 presbiter BLTV 19 et alii T 28 preuidebat LTV ,% 24 anteetis B 25 germana B1LV1, germanam L eBe ex ee I corr. L 27 fili B, fllii LTV mea etas BLT, mea aetas V conpellet B , 22* originariam ad iis suum reuocat terra particulam. commendo ciuitatem, commendo ecclesiam, commendo hunc, cuius labori et gratiae debeo quod usque ad hoc tempus ubi et grandaeuus et debilis, cuius corporea soliditas et uirtus animae inbecillitatem meam portauit sine fastidio, cuius ambulaui pedibus, tenui aliquid manibus, nidi oculis, ordinaui sermone. duo uidebamur intuentibus, cum unus per concordiam fieret ex duobus". haec Rusticio inlustri uiro dieta penitus insederunt, qui in omni dicendi genere exercitatissimus tali est orsus eloquio: "scimus, sancte pater, scimus et profunda consideratione perspeximus, iuuenem istam non oportere pro aetatis inmaturitate censeri nec debere grauis consilii hominibus teneros pro quadam obice annos adferri: uir namque cana morum integritate probabilis geminata laude dignus est, si illi ad uenerabile mentis imperium puerile corpus obtemperet. uiue tu tamen, uiue exemplum et forma bonorum operum, et uberiores in eo, si adhuc possunt crescere, lucidae conuersationis fructus adiunge". his dictis conticuit st ille piissimus pontifex beniuolentiae eius inpendens gratias, quod secum pari de discipulo aestimatione sentiret, dicto uale discessit atque Ticinum quasi ad seulerum festinans regressus est: qui aliquantis diebus emensis morbo regio perfusus, lucem saeculi nostri superna habitatione commutauit.