E uestigio decus Italiae antistes noster talibus uerbis regem coepit adfari: "inexplicabilis mihi dudum, probatissime princeps, uestri amor inposuit per iter istud contra naturam et tempus bella suscipere et crustati montis pericula non timere, quibus dum in metallum aquas artauerit, coagulatum ex liquore minatur exitium. transcendi alienis mensibus ninguidos saltus, posui gressus quos in suis locis uis frigoris obligabat, postremo mortem non timui, ut tibi celer praemium aeternae lucis adferrem. inter duos optimos reges testimonium in caelestibus dicturus adhibeor, si quod ille misericorditer postulat tu clementer adcommodes. munus repromissionis dominicae aequa lance diuidite, et cum ambo amplius habueritis, damna nemo lugebit. certate, duces inuictissimi, et alterutrum uos exequendo praecepta mystica superate. in qua conflictatione sic brauium uictor accipiet, ut uictus praemium non amittat. sequimini consilium meum, et ambo superiores, ambo pares extabitis. redimere cupit ille captiuos: tu sine pretio redde genitalibus glebis. mihi credite, nemo uberius in hac causa, nemo maius accipiet quam qui nihil acceperit: defrudabitur praemium partis illius, atque ad tua conpendia lucrum transit alterius, si quos et uendere gloriosum est donare disponas. pro quantum dispendii de pollicitatione diuina offerenti aurum in hoc negotio, si remittatur, infligit! uel quantam pauperiem, si suscipiatur, adportat ! diuites exercitus tuos faciet contempta pecunia, adquisita mendicos. audi Italorum supplicum uoces et de te praesumentium preces serenus admitte. audi Italiam numquam 1 antistis B 2 iam dudum Sirm . 3 iatum T1, illud L1 4 montes V* 5 coagolatam B 6 m|sibus (si in ras. corr.) T ninguido LV 10 si] sed T tn] ut T 11 accocii modes T repromisionis TV 12 dinite B com L\' 1 13 lugebat T1 ezsequenda TV \' 14 conflectatione B si" V 16 patres V exstabitis TV 17 redemere B 19 acciperit B premium B 20 ad] at B transiet coni. Schottus 21 nindere BLV disponas aonare T 23 infligit scripsi, infliget libri suspiciatur L 25 medicos V italiorum T 26 praesamentam Sirm. praeces B adi L 24* a te diuisam et multum de animi tui clementia confidentem, quae si una, uoce uteretur, haec diceret: quotiens pro me, si reminisceris, ferratum pectus hostibus obtulisti? quotiens pugnasti consilio, ne bella subriperent, ne aliquis meorum duceretur in quacumque orbis parte captiuus? quos nunc detines, tu nutristi: dolose mihi uirtus tua beneficium praestitit , si quos ab extraneis tutatus est custos inuasit quis catenarum nexibus inpeditus durae sorti non uberiores lacrimas exhiberet, cum se ad condicionem liberator inpelleret? quis se subduceret, cum armorum tuorum crepitus audiretur, in quo in necessitatibus tutissimum habuere perfugium? elisis collo manibus matrona sublimis, cum traheretur ad uincula, promisit sibi uindicem te futurum. uirgo ab stupratoris insidiis pudorem suum tibi credebat displicere posse si perderet. in summam, capti sunt quos nemo fugientes inuenit. agricolarum laboriosae stirpes et duris exercitatae ligonibus suboles, quos per terram suam pascit infabricata simplicitas, cum loris colla necterentur et palmas uinciret arta conexio, nihil pro defensione sua aliud clamitabant: scimus et euidenter agnoscimus, nonne uos estis Burgundiones nostri? uidete, ne ante pium regem quae facitis excusetis et illa urbanorum consuetudine crimina subprimatis. quotiens istae quas ligare praesumitis manus domino communi tributa soluerunt? nouimus quia ille fieri ista non iussit. hac auctoritate miseri pro solaciis utebantur. multos tamen integritatis tuae fiducia fecit interimi, 1 confitentem B 2 quoties — l. 24 iussit inclusit Schottus 3 reminiscerea\' B pectum T1 4 subriperent (sub in ras.) B, uls subreperent Boll . aliq L eorum Sirm . 5 parce T 6 nutristi] nosti Schottus, nri B dolosae B pstati T 7 custus B 9 exhiberent T\' inpleret L 11 perfugium] praesidium Sirm. 12 cum ex con T corr . 13 uindem T 16 s∗tirpes (p eras.) L exercitate V, exercitare T soboles L TV 17 4oloris L 18 uiBciret in ras. add. V m. 1 connexio TV 20 burgundionis B 21 facites eicusetes B1 orbanorum B 22 subpremates Bx, supprimates F1 iste quos T legare B praesumites B1V1 23 illa Tl 24 solatiis BT dum capti superbius responderunt redde ergo residuos patriae, redde origini, redde gloriae tuae. antiquus dominus prouinciam diligit, quam et modernus amplectitur. remitte quamuis ad alienam dicionem, qui se et ibi positi tuos esse cognoscant. parum enim gratiae inpendimus illius imperio, cuius misericordiae nil debemus. uacua sentibus illam quam bene nosti Liguriam et reple culturis. quantum muneribus tuis obnoxia sit intellegit, si faciem suam aliquando cognouerit domesticum tibi semper est indulgere supplicibus, sicut superbos obprimere. sic in utroque fortissimos, ibi per gladium, hic per temperantiam triumphos adquires. nostris nostrorumque mouere fletibus. sic in successione regni istius legitimus tibi heres adcrescat, et per spem adultae progenies ad Burgundionum gubernacula reuiuiscas. et licet hoc deo tribuas, adice et illud, quod nec hominibus externis istud inpendis. iam tibi Italiae dominus etiam necessitudinis adfinitate coniungitur: sit filii tui sponsa Latia largitas, absolutio captiuorum: offerat pactae suae munus quod et Christus accipiat". haec cum dixisset, commonito sancto collega Victore surrexit, et usque ad pectus regium lacrimantes et cum omnibus propter adstantibus capita submiserunt. Tunc rex probatissimus, ut erat fando locuples et ei eloquentiae diues opibus et facundus adsertor, uerbis taliter uerba reposuit: "belli iura pacis suasor ignoras et condiciones gladio decisas concordiae auctor euisceras: lex est certantium quem putas errorem: frenum nesciunt inimicitiae, quem tu, 1 cum Boll. 2 tuae om. L proaintiam LTV 3 diliget BLTY, em. Sirm . 4 ditionem LTV positos Schottus 6 sensibus L 7 obnoxia sit muneribus tuis Sirm . 10 sic] sicut T fortissimus fort . 11 nostroram commouere Sirm . 13 progeniei Boll . 16 etiam] et Sirm.; necessitudine adfinitatis fort . adflnite L sit] sed L* 17 sponsa lacia BLV, sponsalitas Boll., u* spoasalicia T m. rec. in mg . absolucio V pactae] patrie T 19 comnito L1 collegia Tx metor L 20 propter om. T 22 et ex om. T 23 operibos T1 24 bella iuris B conditiones LTV, conditionis B 25 actor T certantum T 26 potas B inimititiaa BV1 tu om. T Chirstianae lucis iubar, ostendis. proeliis temperantiam nullus adnectit, quae oris tui nitore, egregie moderator, adtollitur. statuta sunt dimicantium quicquid non licet tunc licere. ista sibi forte quies uindicet quae narrasti: hostem suum qui non laesit adiuuit. paulatim aduersarius a regni sui mole succiditur, cuius imperii radices uiribus amputantur. reposui regi partium illarum contumeliam, quam putas inlatam. ludificatus specie foederis nihil egi studiosius, nisi ut, quod est cautelae, apertos inimicos agnoscerem. concedat tamen diuinitatis adsensus, at solidatum inter nos foedus longa aetate seruetur: inuenient partes illae constantem in amicitia quem senserunt perniciosum sibi fuisse dum litigat. uos tamen, sancti uiri, ad domos in quibus manetis sine tribulatione discedite, dum ego animae meae et regni utilitate discussa quae me conueniat praestare pronuntiem". his auditis pontifices abscesserunt At ille uocato Laconio, cui et rerum et uerborum fides ab illo semper tute mandata est, quem et praerogatiua natalium et auorum curules per magistrae probitatis insignia sublimarunt, cum quo confert quotiens et pia et religiosa meditatur, et sicut non est cum uitiis sociata nobilitas nec adstringitur ad inlecebras lux naturae, si quid ille benigne facere uoluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. cui princeps "uade" inquit \'\'Laconi, et tota notorum tuorum uela suspende. et sacerdos a nobis et beatus Epiphanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos uerba faceret, 1 cristiane B, christiane LTV preliis B, praelins L 2 adsectet B attollitor T 4 sibi om. Sirm . 5 adianit coni. Schottus, adianet B, adinnat LTV auccidetur B, succenditur L 6 niribus l Schottus et Sirm., nicibus LTV, uicebus B 7 contnmiliam B specie L, ape T 8 federis—nisi T in ras. corr . 11 amititia B 12 sibi pernicioeum Sirm . litigatar LTV 15 ponti- . M ces V discesserunt T 16 ad B 17 tutae B, tn* (e cras.) L, tuto Boll . perrogatina B1 18 carnles Sirm., cnrnlis BL TV magistri T sublimauerunt L, sublimanere Sirm. 20 adstringetu B 21 benignae B 22 adhibetna B inquid B nade inquit V s. I. add . 23 suspende nela T saspendae B sacerdus B 24 epifanius BLTV animorum indices lacrimae testabantur. uade et pleno pectore dicta sententias, per quas pactionis illius durissimae nexus inrumpas ilicet omnibus Italis: quoscumque Burgundionum nostrorum metus captiuitatis fecit esse captiuos, quos famis necessitas, quos periculorum timor aduexit, postremo quoscumque concessit aut addixit consensus principis sui, noster absoluat: at paucos quos quasi ardore proeliandi tunc ab aduersariorum suorum dominatione rapuerunt, pro illis pretii quantulumcumque percipiant, ne detestabiles apud illos fiant certaminum casus, quorum cam discrimina sustinuerint, lucra non sentiant". Post praeceptum uenerandi regis inpiger ille uerborum saltibus indulgentiae species ant formas exposuit et cartas ad insignem antistitem detulit: quas ille cum expectatissima deuotione suscepit et portitorem tanti doni ambienter amplexus est. qui postquam rumor innotuit, tanta istius iam liberae multitudinis frequentia subito adstitit, ut desolata crederes esse etiam incolis rura Gallorum: nam testis huius rei ego sum, per cuius manus pictacia ad clusuras iussio sacerdotis elicuit, quadringentos homines die una de sola Lugdunensi ciuitate redituros ad Italiam fuisse dimissos. identidem per singulas urbes Sapaudiae uel aliarum prouinciarum factum indubitanter agnouimus, ita ut istorum, quos solae preces beatissimi uiri liberarunt, plus quam sex milia animarum terris patriis redderentur. eorum uero, qui redempti auro sunt, numerum ad liquidum cognouisse non potui, quia inter eos etiam multos fuga eripuit. sic factum est, ut tunc ad liberationem omnium subiugatorum 1 lacrime testabantur T in ras. corr . et om. Sirm. 2 darissime LT nexos B 3 ilicet scripsi, liceat libri 4 quot f. necessitas T in ras. corr . 6 adnexit T quoscuque L 6 adduxit B 7 ad B quasi inclusit Schottus praeliandi B ab om. T 8 precii LTV 12 carthas B 18 antististitem B 14 portionem L 15 rumori notuit B libere B, liber* T 16 adstitet B 18 pictatia T, pittacia L, pectacia B ad claasuras T, occlusuras com. Schattus quadrigentos BTV1 20 ideotitem T sapaudee L1 21 prouintiaarum TV 22 libera////rnnt L 23 patriis] propriis Sirm. 26 agnoniue Sirm. 26 tnnc (nt s. I. m. 2) T deliberationem Boll . transeundi occasio concessa sufficeret. postquam tamen pecuniarum ille cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quae ibi est thesaurus ecclesiae, Syagria, cuius prolixam quaerit uita narrationem: sufficit tamen ut ei operibus agnoscatur quam uerba transcendunt dedit etiam praestantissimus inter Gallos Auitus Viennensis episcopus, in quo se peritia uelut in diuorsorio lucidae domus inclusit. quid pluribus ? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius seruitum pubes Ligurum. duceretur. meo in uno loco summus uir in illa se regione continuit, ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas inpediret. fuit Genauae, ubi Godigisclus germanus regis larem statuerat, qui formam fraternae deliberationis secutus bonis operibus eius se socium dedit. breui tamen tantae liberatorum phalanges remissae sunt, ut uideres longe lateque agminibus feruentia itinera cum laude dei nostri, tum etiam splendidissimi sacerdotis Epiphani, cuius ministerio atque labore erepti fuerant, redeuntium. et ne tanti lux nostra tropaeo muneris priuaretur atque ab oculis ipsius pulcherrimum spectaculum tolleretur, ipse cum his remeauit. uideres duci in triumphis caelestibus uulgus liberum et pro mactandorum sanguine terram madefieri lacrimis exultantum, cum Heliae currum istarum cohortium ductor scanderet et quadriiugum ad caelestia pro merito suo raperetur excursu. non sic Pellaeus princeps Alexander, quem pacatorem orbis uocauit 2 comulus B 3 thensaurus B 4 siagria BT quaeret B narratione B sufflcet Bl 5 uerbera L 6 ∗uie- D itia nenais B, uienensis L 7 se T 8. I. m. 2 peritiam B\', puna, T diuersorrio L, diueorio T 8 plurimus L1 9 sernitium LV 10 una B regione ae Sirm . 11 genaue BLTV, genabae Schoftus 12 godigisdus T formam] famam Sirm . 14 falanges BLTV emissae Sirm. 15\' uideris B 16 nost T, n B (in ras.) LV, om . Sirm. splendedissimi B\' epifani B, epifanii LTV 17 fuerant cunei T sed cunei in ras, 18 trophee BLTV ipsorum Sirm. 19 e|xpestaculum B\' 10 uideris JB et om. Sirm. 21 exultantium L\' et Sirm. 22 helie LT 28 quadri∗∗iugum (gu fort. cras.) L rapaeretur LV 24 pelkms BLTV pacatorem ex p ̃ dictorum T cotr . urbis Bl uocauit] caait Schottus et Boll . uana laudatio, captum gentium duxit examen, ut iste reuocauit ecce tunc conperimus armatorum mentes sanctitate superatas et cessisse precibus electi principem, qui obuium semper lanceis pectus ingessit. quantum acutior fuit uerborum quam ferri lamina, hinc lector agnosce: expugnauit sermo cui se gladii subduxserunt. dam ergo tertio mense cum tali tropaeo Ticinum remearet antistes, ut Tarantasiam uenit (sic enim uocitatur oppidum Alpibus uicinum), ibi quaedam mulier graui inmundi spiritus uexatione laborabat, quae continuo percepta benedictione absoluta discessit. ipse tamen suis inopinatus nec suspicantium oculis adstitit. uisus est subito, de quo uix credebatur aliqui posse rumor audiri. Mox tamen ut rediit, curis ex more animum fatigat, ne forte quibus absolutionem deus noster per illum dederat proprii census possessione turbarentur, praecipue ob nobilium considerationem personarum, quibus inmanior apud suos poterat constare calamitas, si uitam inopem reduces sustinerent et de peregrinationis incommodis sola misericordiae solacia perdidissent. ad regem inuictissimum Theodericum per se mox ire noluit, ne forte laboris sui uicissitudinem in relatione gratiarum aut in exhibitione munerum coram positus uideretur exigere: flagitat enim quasi debitam retributionem qui profligatis principum iussionibus ipse quid actum sit actor adnuntiat hoc ergo ille totius acuminis uir prospiciens declinare gestiebat scripsit tamen et quae gesta sint loqui commisit epistolis, ne aut tacendo contemptor aut occurrendo per adrogantiam pronuntiaretur intemperans. quantum tunc, admirande 3 tunc] hinc Sirm. sanctitati B* ut uidetur 4 fuit scutior T et Sirm . 5 laamina BL V gladiis T\' 6 sabduxerant Sirm. tropheo BLTV 7 antistia B 8 opidam T aUpibus B 9 laborauat B 11 aliquis T, alicui cod. Cheltenh . 14 dei L -n- BLV, n T (st\' 8. l . m. 2), om. Sirm . 15 praecipuae B 16 constarem T 18 soli fort . Bolatia BT perdedissent B, percepissent coni. Schottus 19 theodoricum T 22 retribntionem] remunerationem Sshottus et BoU . 28 auctor Sirm . adadnuntiat B, adnuntiet Boll . 25 sunt Sirm . pontifex, tua plus egit absentia, quantum imperauit humilitas deprehensa, dicant illi, quos de exulibus ditissimos reddidisti. igitur omnia, quae a piissimo rege pro miseris per paginam petiit singularis antistes, incunctanter obtinuit. serenus praestitit copiam supplicanti, cui pro conpensatione laboris sui hoc credebatur posse sufficere, quicquid per illum beneficii redemptus et pauper acciperet.