<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa015.opp-lat1"><p n="31" rend="script">At eminentissimus rex infit, quo loquente adtonita de <lb/>
            uoluntate eius corda pauor artabat: "quamuis te, uenerabilis <lb/>
            episcope, pro meritorum tuorum luce suspiciam et multa <lb/>
            apud me confusionis tempore reposuisses beneficia, quibus frui <lb/>
            te conuenit tranquillitate reuocata, regnandi tamen necessitas<lb n="25"/>
            qua concludimur misericordiae quam suades non ubique pandit

<note rend="script" type="footnote"> 1 tuus <hi rend="italic">L</hi> exercitatione <hi rend="italic">T</hi> solatiorum <hi rend="italic">libri</hi> 2 quoties <lb/>
            <hi rend="italic">TV et sic postea</hi> utilitatebus <hi rend="italic">V</hi> 4 militauerunt <hi rend="italic">L et Sirm</hi>. <lb/>
            n <lb/>
            conexa <hi rend="italic">V,</hi> al. conteota adn. <hi rend="italic">Schottus,</hi> connexa poli <hi rend="italic">fort.; sed cf. Claudiani <lb/>
            Rapt. II91,</hi> in <hi rend="italic">Bvf. 11454</hi> 5 dextrae Sirm. 6 pugnati <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 8 uicessitndinem <hi rend="italic">B</hi> 9 restituae <hi rend="italic">B,</hi> restituere <hi rend="italic">LT1 V1</hi> <lb/>
            mistica <hi rend="italic">BL</hi> 10 supplicantium <hi rend="italic">T</hi> 11 quot <hi rend="italic">B</hi> 13 praecedentum <lb/>
            Sirm. 14 interior <hi rend="italic">Lx</hi> 16 profnsa <hi rend="italic">om. Boll</hi>. 17 dominom<lb/>
             <hi rend="italic">L</hi> 21 ad <hi rend="italic">B emenentissimus B1</hi> 22 uenerabiles <lb/>
            <hi rend="italic">Bl</hi> 23 episcope <hi rend="italic">(alt</hi>. e in ras.) <hi rend="italic">B</hi> suscipiam <hi rend="italic">V1</hi> 24 reposuissis<lb/>
             <hi rend="italic">B</hi> 26 suadis <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="365"/>
            accessum, et inter res duras nascentis imperii pietatis dulcedinem <lb/>
            censurae pellit utilitas. exemplorum caelestium testimonio <lb/>
            assertio mea nititur. offendisse legimus principem, qui <lb/>
            caelitus destinatum neci inimicum subduxit exitio: poenam <lb/>
             meruit lenitas, quam potuit intulisse districtio. ultionem <lb n="5"/>
            suscipit qui detractat inferre: uim diuini iudicii aut adtenuat <lb/>
            aut contemnit qui hosti suo, cum potitur, indulget iustitia <lb/>
            coercendi sunt quos constat gratiam non secutos. uitia transmittit <lb/>
            ad posteros qui praesentibus culpis ignoscit. nam quod <lb/>
            de redemptoris nostri patientia loqueris, illos uere amplectitur <lb n="10"/>
            lac gratiae, quos austeritas legis informat. numquam a medico <lb/>
            ad plenissimam curationem aeger adductus est, nisi ab illo, <lb/>
            qui primum putria ferro membra desecuit et latentem penitus <lb/>
            e sinu uiscerum produxit inluuiem. qui criminosos patitur <lb/>
            inpune transire, ad crimina hortatur insontes. tamen quia <lb n="15"/>
            precibus uestris, quibus superna assentiunt, obsistere terrena <lb/>
            non possunt, omnibus generaliter errorem dimittemus. nullius <lb/>
            caput noxa prosternet, quoniam potestis et apud deum nostrum <lb/>
            agere, ut sceleratae mentes a propositi sui peruersitate discedant. <lb/>
            paucos tamen, quos malorum incentores fuisse cognoui, <lb n="20"/>
            locorum suorum tantummodo habitatione priuabo, ne forte <lb/>
            exurgens necessitas uicinos inueniat nutritores et malorum <lb/>
            adiuta successibus bella consurgant". his praecellentissimus <lb/>
            rex dictis uirum inlustrissimum Vrbicum acciri iubet, qui

<note rend="script" type="footnote"> 1 duras <hi rend="italic">B,</hi> duas <hi rend="italic">LTV</hi> 2 testimonia <hi rend="italic">T\'</hi> 3 assertio <hi rend="italic">LTV,</hi> <lb/>
            affectio <hi rend="italic">Sirm</hi>. 4 distinatam <hi rend="italic">B</hi> neci <hi rend="italic">Boll.,</hi> nec <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            5 laenitas <hi rend="italic">B</hi> 6 suscipit <hi rend="italic">scripsi,</hi> suscepit <hi rend="italic">libri</hi> 7 hoste <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            indnlgit <hi rend="italic">B</hi> 8 coheroendi <hi rend="italic">T</hi> seontus <hi rend="italic">BL1V1</hi> transmittet <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 9 praeBentes <hi rend="italic">B,</hi> posoentibus <hi rend="italic">T</hi> ignoseitur <hi rend="italic">B</hi> 10 paci- entia <hi rend="italic">LV ti</hi>amplectur <hi rend="italic">L</hi> 11 austeritas <hi rend="italic">(alt</hi>. a <hi rend="italic">corr.) B</hi> nunquam<lb/>
             <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> 12 plinissimam <hi rend="italic">B*</hi> 13 pntrida <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            1 1 <lb/>
            14 inhiuem <hi rend="italic">T</hi> 15 inpnnire <hi rend="italic">LVI,</hi> impnnite Sinn. quia <hi rend="italic">B 8. J</hi>. <lb/>
            16 sentiunt <hi rend="italic">B,</hi> assentiuntur <hi rend="italic">Boll</hi>. 17 dimittimus <hi rend="italic">T1 et Boll</hi>. <lb/>
            18 prosternit <hi rend="italic">B</hi> non <hi rend="italic">B</hi> 19 propoliti∗ sui. (ui in <hi rend="italic">raa.) B</hi> <lb/>
            pereuersitate <hi rend="italic">B</hi> 21 tantnmmodo] tantum <hi rend="italic">Sirm</hi>. pribabo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 ezsurgens <hi rend="italic">LV</hi> 28 precellentissimus <hi rend="italic">B</hi> 24 arciri <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="366"/>
            uniuersa palatii eius onera sustentans, Ciceronem eloquentia, <lb/>
            Catonem aequitate praecesserat, cui praecepit ut generalis <lb/>
            indulgentiae pragmaticum promulgaret: quod ille ad omnem <lb/>
            benignitatem paratissimus ilico tanta breuitate et luce contexuit, <lb/>
            ut et illa culparum genera cognoscerentur abolita, quae<lb n="5"/>
            putabantur fuisse reseruata. 
</p><p n="32" rend="script">Interea secretius rex praestantissimus sacerdotem uenerandum <lb/>
            Epiphanium imperat euocari, quem tali conpellat affatu : "iudicii <lb/>
            nostri ex ipsa sententia, gloriose antistes, pondus intellege, <lb/>
            ut, cum tot in regni nostri circulo pontifices esse uideantur,<lb n="10"/>
            tu potissimum in tanta re quasi unicus eligaris: nec eneruata <lb/>
            per meritum tuum huiusmodi aestimatores inludit opinio. <lb/>
            solus esse iuste crederis, cuius splendore tamquam globis <lb/>
            lunaribus minorum siderum lumen obtunditur et modicae <lb/>
            lucis radii praefulgida conscientiae tuae luce fuscantur. quis quaerat noctis lampadam, ubi solis iubar effulgurat ? quis <lb n="15"/>
            candelae praesidium, ubi caminis indesinentibus fidei pyra <lb/>
            succenditur? postremo talem a me oportet dirigi, qualem <lb/>
            suscipiens libenter auscultet. uides uniuersa Italiae loca originariis <lb/>
            uiduata cultoribus. in tristitiam meam segetum ferax<lb n="20"/>
            spinas atque iniussa plantaria campus adportat, et illa mater <lb/>
            humanae messis Liguria, cui numerosa agricolarum solebat <lb/>
            constare progenies, orbata atque sterilis ieiunum cespitem <lb/>
            nostris monstrat obtutibus. interpellat me terra, quocumque <lb/>
            respicio uberem uinetis faciem, cum aratris inpexa contristat. <lb n="25"/>
            o dolor! nullus umor illorum labris infunditur, quos a uini

<note rend="script" type="footnote"> 2 precesserat <hi rend="italic">B</hi> generaliter <hi rend="italic">Sirm</hi>. 3 pracmaticam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 illico <hi rend="italic">L</hi> 8 epifanium <hi rend="italic">BLTV</hi> affatum <hi rend="italic">B</hi> 9 glorioue<lb/>
             antistis <hi rend="italic">B</hi> intellegi <hi rend="italic">B</hi> 10 nostri <hi rend="italic">T1,</hi> fi <hi rend="italic">BT1V, om. L</hi> <lb/>
            11 elegaris <hi rend="italic">B</hi> 13 credere. <hi rend="italic">B</hi> 15 concientiae suae <hi rend="italic">B</hi> 16 effulgorat<lb/>
             <hi rend="italic">B\'LY,</hi> efulgorat <hi rend="italic">T</hi> 17 candele <hi rend="italic">B</hi> indesidentibus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 suscenditur <hi rend="italic">B</hi> 19 orienariis <hi rend="italic">B</hi> 20 tristiciam <hi rend="italic">B</hi> 21 campus <lb/>
            — humanae <hi rend="italic">V in ras</hi>. aportat <hi rend="italic">Tx</hi> ille <hi rend="italic">F</hi> 22 mensis<lb/>
             luguria <hi rend="italic">L</hi> agricularum <hi rend="italic">B</hi> 23 sterelis <hi rend="italic">L</hi> -ieiunium <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 nostri5 <hi rend="italic">V</hi> 25 inspexa <hi rend="italic">T</hi> 26 hamor <hi rend="italic">LTV</hi> </note><lb/>
             
<pb n="367"/>
            copia Oenotrios uocauit antiquitas. haec quamuis Burgundio <lb/>
            inmitis exercuit, nos tamen, si non emendamus, admisimus. <lb/>
            populatae patriae cessamus succurrere, et aurum apud nos <lb/>
            habetur in conditis? quid interest, pecuniis an ferro aduersariorum <lb/>
            animos inclinemus ? obtulisse quod mentes capiat <lb n="5"/>
            hosti uicisse est, occuluisse superari. suscipe ergo Christo <lb/>
            adiuuante huius laboris sarcinam, ex qua communem habeamus <lb/>
            in caelesti repromissione mercedem, quia nouus iste propriis <lb/>
            insignibus titulus laudis adcrescit, per manus tuas de oppugnatoribus <lb/>
            nostris sine sanguine triumphare. princeps eorum <lb n="10"/>
            Gundobadus est, cui reuerentiam tui uetustas inseruit, quem <lb/>
            uidendi te nimia cupido stimulat. mihi crede, pretium <lb/>
            captiuitatis Italicae erit uester aspectus: redemptos putabo <lb/>
            esse quos cupio, si ad terras illas talis redemptor accesserit. <lb/>
            quam magno suffragio uincuntur oculi, quibus te offerimus! <lb n="15"/>
            sed quid demoror manus arua poscentia? polliceor tibi rediuiuum <lb/>
            statum Liguriae: polliceor soli laetitiam et post Transalpinam <lb/>
            peregrinationem reducem fecunditatem: ex accidenti <lb/>
            aurum tibi commodatur pro qua talis legatus acturus es". 
</p><p n="33" rend="script">Ad haec episcoporum lux Epiphanius respondit: "quanto, <lb n="20"/>
            uenerabilis princeps, pectus meum tripudio repleueris, si sermone <lb/>
            posset ambiri, pro diuitiis meritorum tuorum inmeditata <lb/>
            et continua uerba profunderem. sed quam sermoni meo interceptus <lb/>
            denegetur successus, monstrant lacrimae gaudiorum, <lb/>
            quas dolorum alumnas nunc parturit exultatio. proinde

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 enoetrios <hi rend="italic">BV,</hi> enotrios <hi rend="italic">T,</hi> enoetri.os (t <hi rend="italic">eras.) L ti</hi>anquitas <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 2 inmitis] terminis <hi rend="italic">T</hi> admisemas <hi rend="italic">Bx</hi> 3 postulatę <hi rend="italic">LI <lb/>
            ut uidetur</hi> 6 hostis <hi rend="italic">Boll</hi>. oculuisse <hi rend="italic">T1</hi> 9 oppugnationibus<lb/>
             Sirm. 11 gondouadus <hi rend="italic">BV,</hi> gundouadus <hi rend="italic">LT</hi> uestustas <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            I* <lb/>
            1 <lb/>
            uenustas <hi rend="italic">Boll</hi>. 12 uendendi <hi rend="italic">L</hi> praetium <hi rend="italic">V,</hi> precium <hi rend="italic">BL</hi> <lb/>
            14 esse putabo <hi rend="italic">Sirm</hi>. 16 re*diuiuum <hi rend="italic">B, ui</hi>rediuam <hi rend="italic">V</hi> 17 laetitię<lb/>
             Lx 18 peregrenationem <hi rend="italic">Bl</hi> fecunditate <hi rend="italic">L</hi> accedenti <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 comodatur <hi rend="italic">T\'</hi> tantis <hi rend="italic">T</hi> es <hi rend="italic">B,</hi> est <hi rend="italic">LTV</hi> 20 epifanius <lb/>
            <hi rend="italic">BLTV</hi> respondit om. <hi rend="italic">Sirm</hi>. 21 tripudio. <hi rend="italic">T</hi> repleberis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 22 possit <hi rend="italic">libri</hi> diuiciis <hi rend="italic">B</hi> inmedicata <hi rend="italic">L</hi> 23 inter <lb/>
            cepf (cept\' <hi rend="italic">in ras.) T,</hi> intercoeptus <hi rend="italic">LV</hi> 24 successus <hi rend="italic">T in ras</hi>. <lb/>
            26 proinde <hi rend="italic">Roll.,</hi> perinde <hi rend="italic">libri</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="368"/>
            intellege, ad referendas optimo regi tam pro nobis quam pro <lb/>
            se ipso gratias plus me sentire posse quam eloqui. iustitia <lb/>
            prius an bellorum exercitatione an, quod his praestantius est, <lb/>
            omnes retro imperatores te pietate superasse commemorem? <lb/>
            habes unde gentis nostrae rectores accuses: tu redimis quos<lb n="5"/>
            illi persaepe aut permiserunt fieri aut fecerunt ipsi captiuos. <lb/>
            Dauid legimus pro singularis laudationis exemplo idcirco <lb/>
            maxime caelorum proximitates indeptum, quod oblato manibus <lb/>
            suis Sauli pepercit inimico et in testimonium concessae potestatis <lb/>
            exuuiarum eius particulam rapuit, per quam et licentiam<lb n="10"/>
            probaret et uotum. deus bone! in quanta remuneratione <lb/>
            huius factum suscipis pro tot milium oppressorum libertate <lb/>
            tractantis, qui illum pro unius seruati hominis sanguine sublimasti. <lb/>
            perage ergo coepta festinus et felicitatis tuae oblationem <lb/>
            laetus adporta meque, quamuis sim paratus, stimula, ne in<lb n="15"/>
            offerendo tam odorato sacrificio tarditatis obice refreneris. <lb/>
            Christi redemptoris nostri erit concedere, sicut ex operibus <lb/>
            futurum conicimus, ut uere holocausta tua per meas manus <lb/>
            possis offerre. precor tamen, ut indultu clementiae tuae Victor, <lb/>
            Taurinatis urbis episcopus, comes mihi et particeps huius <lb n="20"/>
            itineris adiungatur, in quo clarum est epitomam omnium <lb/>
            uirtutum constare: quo socio adhibito de deo nostro. securus <lb/>
            spondeo, nullum effectum propriis petitionibus abnegandum".

<note type="footnote"> 2 cf. Verg. Aen. XI 126 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 optimo <hi rend="italic">om. Sirm</hi>. 2 ipso∗<hi rend="italic">T</hi> 3 qd (q <hi rend="italic">ex</hi> 0 <hi rend="italic">corr.) L</hi> <lb/>
            piestantius <hi rend="italic">B</hi> 5 habis <hi rend="italic">Bl ut uidetur</hi> gentes <hi rend="italic">B</hi> redemes <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            redimes <hi rend="italic">Boll</hi>. 7 singlaria <hi rend="italic">T</hi> 8 inde<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>ptum <hi rend="italic">T</hi> 9 Sauli] tali <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            peperoerit ex pepercit <hi rend="italic">T corr.,</hi> percipit <hi rend="italic">L</hi> testimonium] testem <lb/>
            <hi rend="italic">Sirm</hi>. 11 quante <hi rend="italic">T*</hi> 12 milium scripsi, milibus <hi rend="italic">libri</hi> 13 unius <lb/>
            <hi rend="italic">T in ras</hi>. sanguinae <hi rend="italic">B</hi> 14 ergo] igitur <hi rend="italic">Boll</hi>. 16 stimula <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            stimalo <hi rend="italic">BoU</hi>. 16 adorato <hi rend="italic">B</hi> refreneris ex refnneris <hi rend="italic">V corr</hi>. <lb/>
            18 conicemus <hi rend="italic">B</hi> manas meas <hi rend="italic">Schottus</hi> et Sirm. 20 comis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            21 epithoma <hi rend="italic">BLTV,</hi> epitoma Sirm., <hi rend="italic">em. Schottus et Boll</hi>. 22 constare<lb/>
             otn. <hi rend="italic">Sirm</hi>. sotio adhibeto <hi rend="italic">B</hi> b <hi rend="italic">BT1V,</hi> non. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            23 respondeo <hi rend="italic">LTV</hi> obnegandam <hi rend="italic">B</hi> </note>
<pb n="369"/>
             
</p><p n="34" rend="script">Quibus auditis rex eminentissimus adnuit. at tremendus <lb/>
            pontifex dicto uale discessit. ex tempore portandae pro redemptione <lb/>
            pecuniae destinantur, suscipiuntur: egreditur, <lb/>
            Ticinum inpiger uenit, et quamuis adhuc hiemali torpore <lb/>
            Martius mensis glaciales fluminibus frenos inponeret et <lb n="5"/>
            cana niuibus iuga Alpium transituris minarentur exitium, <lb/>
            sed mortiferum frigus et concretas algore glebas fidei ardor <lb/>
            exuperat. numquam in gelu labitur cuius fundamentum <lb/>
            petra solidauit. ordinato ergo itineris sui uiatico profectus <lb/>
            est: diceres quod uniuersa inpelleret quae poterat retinere <lb n="10"/>
            necessitas, nec cibi ipsius capiendi mora sustinebatur, et <lb/>
            cum singulos cum ipso positos ille plenus discriminibus <lb/>
            callis turbaret, solus inter pericula timere non nouerat quem <lb/>
            spes uitae certa comitabatur. interea illa quae itineris eius <lb/>
            fuit semper praeuia et in apparatu diligens praecessit fama <lb n="15"/>
            et tanta Gallos insignium eius relatione conpleuit, at quasi <lb/>
            superni numinis aduentu aut praesentia turbarentur. concurrebat <lb/>
            omnis aetas et sexus et quos a uicinitate uiae ipsius longa <lb/>
            interualla seiunxerant ardor animi proximabat. quicquid habuit <lb/>
            quisque pretiosum obtulit et, si non habuit, aliunde mercatus <lb n="20"/>
            est: patria ubique, ubique opulenta diffusio. inemptis dapibus <lb/>
            mensae cumulabantur peregrinorum et illis, quas nisi conparatas <lb/>
            incolae habere non poterant, escis sine pretio utebantur <lb/>
            externi. tunc quoscumque indigentum repperit, illis quae <lb/>
            erant donata dispersit. domi forisque pascebat miseros, neque

<note rend="script" type="footnote">1 audistis <hi rend="italic">L</hi> ad B 2 pontifii <hi rend="italic">B</hi> dicessit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ex ex et <hi rend="italic">T</hi> 3 distenatur <hi rend="italic">B</hi> _4 tempore <hi rend="italic">Schottus et</hi> Sirm. <lb/>
            <hi rend="italic">5 marcius TV</hi> 6 canani∗|tibus T <hi rend="italic">8 exsuperat LTV</hi> 9 ergo] <lb/>
            igitur <hi rend="italic">Boll.</hi>. 10 <unclear>diseres</unclear> (es <hi rend="italic">corr.) B</hi> 11 nec cibi] ne tibi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            sustenebatur <hi rend="italic">B</hi> 14 spe <hi rend="italic">L,</hi> res <hi rend="italic">Schottus</hi> comittabatur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 pretxia <hi rend="italic">LTV</hi> 1T aut <hi rend="italic">om. LTV</hi> preaentia <hi rend="italic">B</hi> 19 seinncxerant <lb/>
            <hi rend="italic">BLV</hi> proximabatur <hi rend="italic">B</hi> 20 preciosum <hi rend="italic">B</hi> 21 patri <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> patriaque <hi rend="italic">T</hi> ubiquae om. <hi rend="italic">LT et Sirm</hi>. opulentia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            inematia <hi rend="italic">BV1</hi> 22 cilolabaBtnr <hi rend="italic">B</hi> conparatus <hi rend="italic">LV,</hi> compatus <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 23 inoolae <hi rend="italic">inclusk Schettus</hi> poserant <hi rend="italic">Ll</hi> 24 indigentium <lb/>
            <hi rend="italic">T et</hi> Sirm. reperit <hi rend="italic">T</hi> </note>

<note type="footnote"> VI. </note>

<note type="footnote"> 24 </note><lb n="25"/>
             
<pb n="370"/>
            fieri potuit, ut quod ad ipsum delatum est pauperum usibus <lb/>
            subtraheretur. 
</p><p n="35" rend="script">Hoc ordine mira celeritate Lugdunum ingressus est, ubi <lb/>
            Rusticius tone episcopalem cathedram possidebat, homo qui <lb/>
            et in saecularis tituli praefiguratione sacerdotem semper exhibuit<lb n="5"/>
            et sub praetexta fori gubernatorem gessit ecclesiae: qui <lb/>
            trans Rhodanum fluuium aduentui ipsius spiritalis laetitiae <lb/>
            copia repletus occurrit, causam commeationis inquirit, quae <lb/>
            essent astutiae regis edocuit quem ne inopinantem obiectionum <lb/>
            aut responsionis calliditas inueniret, intra penetrale pectoris<lb n="10"/>
            certaminum se prolusione firmabat. quem postquam Gundobadus <lb/>
            terrae illius dominus uenisse cognouit, "ite" inquit ad <lb/>
            suos "et uidete hominem quem et meritis et uultu semper <lb/>
            ego Laurenti martyris personae coniunxi: qui quando nos <lb/>
            uidere uelit inquirite et cum iusserit inuitate". mox ad eum <lb n="15"/>
            omnis Christianorum principis adsistentium turba confluxit, <lb/>
            qui affatim admiratione capiebantur, quod illa tot linguarum <lb/>
            fama tam minorem se in isto, quamuis esset ampla, monstraret, <lb/>
            cui numquam sufficeret paupertate sermonum, quamuis <lb/>
            ditior iusto esset in reliquis. constitutus ergo uidendi. <lb n="20"/>
            regem dies: ad quem cum ingressus est, salutauit, et sua <lb/>
            utrique uisione laetati sunt. dedit summo uiro Victori licentiam, <lb/>
            ei iuberet ipse, principium legationis ordiri: qui ad illum <lb/>
            omne pondus rettulit, ut fuit ad cunctam humilitatem paratissimus. <lb/>
            <note rend="script" type="footnote"> re <lb/>
            1 ipsum <hi rend="italic">T in ras</hi>. 2 subtrahetur <hi rend="italic">L</hi> 4 rustdcus lugdunensis <lb/>
            ris <lb/>
            archi <hi rend="italic">T m. rec</hi>. in <hi rend="italic">mg</hi>. qui <hi rend="italic">V s. I,</hi> 5 saeculam <hi rend="italic">B,</hi> singularia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 6 gubernationem <hi rend="italic">T et Schottus</hi> 7 rodanum <hi rend="italic">BLTV</hi> <lb/>
            8 inquiret <hi rend="italic">B</hi> 10 penitrale <hi rend="italic">B</hi> 11 formabat Sirm, gnndobadus<lb/>
             <hi rend="italic">BT,</hi> gondobabos <hi rend="italic">LV</hi> 12 inquid <hi rend="italic">B</hi> 14 laurentii <hi rend="italic">L<lb/>
             TV</hi> coninncxi <hi rend="italic">B,</hi> coniunxit <hi rend="italic">L</hi> 15 uidere uellit <hi rend="italic">B,</hi> nelit <lb/>
            uidere <hi rend="italic">LTV</hi> inquiritae <hi rend="italic">B</hi> indicate <hi rend="italic">coni. Schottus</hi> 16 omnis<lb/>
             <hi rend="italic">V</hi> principi <hi rend="italic">Boll</hi>. 17 cui <hi rend="italic">L1</hi> 18 tam] tamen <hi rend="italic">Ba-</hi> <lb/>
            ronius 20 constituto <hi rend="italic">B,</hi> constitutis <hi rend="italic">Tl,</hi> constitntos <hi rend="italic">ud</hi> constitutus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> uidendi <hi rend="italic">ex</hi> gaudendi <hi rend="italic">T</hi> corr. 21 at <hi rend="italic">L</hi> 22 uterque Sirm. <lb/>
             33 iuueret <hi rend="italic">B</hi> principium (in ita <hi rend="italic">ras.) V</hi> 24 retulit <hi rend="italic">LTV</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p></div></body></text></TEI>