<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa015.opp-lat1"><p n="17" rend="script">Hactenus admirandus pontifex prosecutus loquendi finem <lb/>
            fecit. tunc princeps erigens oculos desertum se omnium uidit <lb n="20"/>
            aspectibus atque in eum inuitatos uultus esse cunctorum, quem <lb/>
            admirari nec ipse desinebat. tunc alto trahens uerba suspirio <lb/>
            ita orsus est: "quamuis inexplicabilis mihi, sancte antistes, <lb/>
            aduersus Ricemerem causa doloris sit et nihil profuerit maximis <lb/>
            eum a nobis donatum fuisse beneficiis, quem etiam (quod non <lb n="25"/>
            sine pudore et regni et sanguinis nostri dicendum est) in <lb/>
            familiae stemma copulauimus, dum indulsimus amori reipublicae <lb/>
            quod uideretur ad nostrorum odium pertinere: quis hoc namque

<note type="footnote"> 3 dedfcerunt <hi rend="italic">B</hi> 8 patriclum <hi rend="italic">B\'</hi> pnraitatem <hi rend="italic">L</hi> oratam <lb/>
            Schottus et <hi rend="italic">Boll.,</hi> oratu libri7 deo minus <hi rend="italic">B,</hi> dominos <hi rend="italic">Boll</hi>. <lb/>
            8 proprie <hi rend="italic">L</hi> I 9 un∗nalibus<hi rend="italic">L</hi> si om. <hi rend="italic">B</hi> sanguines <hi rend="italic">B1</hi> <lb/>
            10 posset <hi rend="italic">B</hi> demicare <hi rend="italic">B</hi> 11 getae] gente <hi rend="italic">T</hi> honerare <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 actenus <hi rend="italic">B</hi> 1 15 utraque <hi rend="italic">L</hi> perdederint <hi rend="italic">Bl \'</hi> <lb/>
            16 amici. <hi rend="italic">T1</hi> 00 faeoit <hi rend="italic">V</hi> 21 atque i. e. inuitatos <hi rend="italic">T in ras</hi>. <lb/>
            corr. 22snperio <hi rend="italic">L</hi> 23 ita onus est <hi rend="italic">exp. T m. 2</hi> sanctae <lb/>
            antistis <hi rend="italic">B</hi> 25 beneficiis fuisse <hi rend="italic">T</hi> 28 nororom (ro ex co <hi rend="italic">corr.) <lb/>
            L</hi> pertineret <hi rend="italic">BLV1</hi> ecquis <hi rend="italic">fort</hi>.- </note><lb/>
             
<pb n="348"/>
            ueterum retro principum fecit umquam ut inter munera, quae <lb/>
            pellite Getae dari necesse erat, pro quiete communi filia poneretur <lb/>
            ? nesciuimus parcere sanguini nostro, dum seruamus <lb/>
            alienum. nemo tamen hoc credat propriae causa factum esse <lb/>
            formidinis: nam in tanta circumspectione salutis omnium solum <lb n="5"/>
            paro nobis timere non nouimus. bene enim apud nos conpertum <lb/>
            est, perire imperatori laudem suae uirtutis, qui pro aliorum <lb/>
            cautela non metuit. sed ut tuae uenerationi ad liquidum conatus <lb/>
            illius aperiamus quotiens a nobis maioribus donis cumulatus <lb/>
            eat Ricemer, totiens grauior inimicus apparuit. quanta contra <lb n="10"/>
            rempublicam bella praeparauit ? quantas externarum gentium <lb/>
            per illum uires furor accepit ? postremo etiam, ubi nocere nos <lb/>
            potuit, nocendi tamenfementa suggessit huic nos pacem dabimus <lb/>
            ? hunc intestinum sub indumento amicitiarum inimicum <lb/>
            sustinebimus, quem ad foedus concordiae nec adfinitatis uincula<lb n="15"/>
            tenuerunt? grandis cautio est aduersarii animum cognouisse: <lb/>
            etenim hostem protinus sensisse superasse est perdunt semper <lb/>
            deprehensa odia stimulos., quos occultata conceperant. sed si <lb/>
            in bis omnibus reuerentia tua et uadis et mediator accedit, <lb/>
            qui potest spiritali indagine consilia nefanda inuenire et inuenta<lb n="20"/>
            corrigere, pacem, quam et tu poscis, negare non audeo. <lb/>
            postremo si solitae calliditatis astutia etiam te fefellerit, certamen <lb/>
            iam uulneratus adsumat. me tamen statumque reipublicae <lb/>
            tuis committo et commendo manibus et gratiam, quam supplicanti <lb/>
            et profuso per se Ricemeri negare disposueram, per te

<note rend="script" type="footnote"> 2 gete <hi rend="italic">LPT</hi> dare &amp; 3 <hi rend="intraline">ui</hi>nescimus si<hi rend="italic">L</hi> 5 nam <hi rend="italic">ex</hi> nun <hi rend="italic">L<lb/>
             m. 2</hi> 8 cautilla B conatos <hi rend="italic">B</hi> 9 comulatus <hi rend="italic">SLV</hi> <lb/>
            10 quantua <hi rend="italic">B</hi> 12 per <hi rend="italic">ex</hi> pel <hi rend="italic">B</hi> foror <hi rend="italic">B\'</hi> 18 susgessit <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> auggesset <hi rend="italic">L\'</hi> damus <hi rend="italic">B</hi> 14 hoc <hi rend="italic">B</hi> amiciciarum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            inimicum om. <hi rend="italic">T</hi> 16 ad f.) nec foedis Beranius adfinitis <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            adfinitas <hi rend="italic">L</hi> 16 aduersarium <hi rend="italic">B</hi> tengnouisse <hi rend="italic">T</hi> 18 occulta <lb/>
            \'o - <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> . conciperane <hi rend="italic">B,</hi> ceperant V 19 omttibus his <hi rend="italic">T</hi> 20 potest <lb/>
            Bb, potee <hi rend="italic">LTV consilia] reliqua</hi> huius opusculi desunt in <lb/>
            Pb <hi rend="italic">(uerba</hi> eruberare dignationem <hi rend="italic">quae</hi> secuntur sunt Epist. <hi rend="italic">111 18</hi> <lb/>
            .-r <lb/>
            <hi rend="italic">p. 85, 19), adiecerunt</hi> primi Schottus <hi rend="italic">et</hi> Sirm. inuenie <hi rend="italic">B</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="349"/>
            primus exhibeo profunda enim deliberatione conpendiis nostris <lb/>
            in hac parte consulimus, si in incertis procellarum erroribus <lb/>
            nauem ex boni gubernatoris ordinatione flectamus. quis enim <lb/>
            tibi excusare praesumat beneficium postulanti, cui oportuerat <lb/>
            ante preces offerri?" haec imperator. at uenerabilis sacerdos <lb n="5"/>
            "gratias" inquit "omnipotenti domino, qu pacem suam principis <lb/>
            menti inseruit, quem ad instar superni dominatus uicarium <lb/>
            potestatis suae uoluit esse mortalibus". 
</p><p n="18">Quibus breuiter narratis accepto etiam pro concordiae firmitate <lb/>
            ab Athemio sacramento discessit, festinans ad Liguriam <lb n="10"/>
            reuerti quoniam resurrectionis dominicae tempus instabat, per <lb/>
            quod maceratis ieiuniorum cruce corporibus carne frigida spiritus <lb/>
            hilaris recalescit et, dum a redemptore nostro moriendo <lb/>
            mors uincitur, fidelis spei cibis anima saginatur. uicesimo a <lb/>
            se, cum Romam egressus est, futurum Pascha dies promittebat: <lb n="15"/>
            tanta tamen iter celeritate confecit, ut quarto decimo die inprouisus <lb/>
            et famam praeueniens Ticinum ingrederetur, comitibus <lb/>
            sane plurimis in uia derelictis, quia nec abstinentiam <lb/>
            eius sustinere poterant nec laborem. ecce concursus praestolantium <lb/>
            tanti antistitis aduentum domi positum uidere, quem <lb n="20"/>
            nondum Romam egressum fuisse cognouerant. laetae urbis <lb/>
            tripudia adtonito Ricemeri indicantur: pacem factam consono <lb/>
            omnes ore clamitabant. exultatio infinita prouinciarum et, sicut <lb/>
            hominum mos est gratius habere quod redditur, quam si omnino <lb/>
            non pereat, dulcior erat concordia quae post litem reuocabatur <lb n="25"/>
            et pax quae iam paene desperata contigerat.

<note type="footnote"> S boni] ueri Sirm. 5 ad <hi rend="italic">BL</hi> 6 inquid <hi rend="italic">B</hi> deo <hi rend="italic">LT</hi> <lb/>
            8 tuae potestatis Sirm, 10 dicessit <hi rend="italic">T</hi> 11 quoniam <hi rend="italic">B,</hi> quo- <lb/>
            <hi rend="italic">modo L, quando TV 12 crneae B 18 flaris B</hi> recalescit <lb/>
            <hi rend="italic">et scripsi, recalesceret BLTV</hi> 14 (et <hi rend="italic">s. l. m. 2) Y, <lb/>
            et fldelia LT anima om. L a inclusit Schottus</hi> 16 see <lb/>
            B pasca <hi rend="italic">B</hi> dis <hi rend="italic">coni</hi>. Schottus 18 <unclear>uiss</unclear> <hi rend="italic">L</hi> 19 potuerant <lb/>
            ex <hi rend="italic">poterunt, T corr</hi>. prestolantium <hi rend="italic">B</hi> 20 antestitis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> uide 2x 21 romio <hi rend="italic">B</hi> lite <hi rend="italic">T</hi> 22 trepndia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            indtamt <hi rend="italic">T,</hi> indicarunt <hi rend="italic">Schottus</hi> factum V* cumsono T1 <lb/>
            <hi rend="italic">24 grauius</hi> ai∗∗ (<hi rend="italic">26 paense B</hi> et uocabatur <lb/>
            <hi rend="italic">T et</hi> Sirm.\' </note><lb/>
             
<pb n="350"/>
            euocabatur reuerendus pontifex, ut diu expectatum Mediolanensibus <lb/>
            praesentaret aspectum. at ille, ne uelut debitas gratiarum <lb/>
            actiones praesens: uideretur exigere, uisitationes eorum sub <lb/>
            colorata specie declinabat igitur processu temporis et laboris <lb/>
            cotidianis successibus. uitae in eum meritum geminabatur. erat<lb n="5"/>
            illi germana natu minor, religione non inpar, Honorata nomine, <lb/>
            cuius uitam per singula uirtutum genera longum est eloqui <lb/>
            sufficit tamen ad laudum eius cumulum dignam tanti uiri sororem <lb/>
            dixisse. hanc in ipso quo de legatione rediit consecrauit <lb/>
            anno, quam tamen inbuendam disciplinis caelestibus, quasi <lb n="10"/>
            sancta illi natura non sufficeret, Luminosae cuidam feminae <lb/>
            stupendae sanctitatis et singularis exempli commisit, cuius <lb/>
            oporteret fortassis natalium culmina relegi, nisi insignior fuisset <lb/>
            uita quam sanguine. haec enim fuit talis, de qua se crederet <lb/>
            habere et ipse quod. disceret qui erudiendam consortem uteri committebat. nam breui apud hanc depositum antistitis pignus <lb n="15"/>
            effloruit et ad maturitatem bonae frugis plantaria onusta perduxit. <lb/>
            interea per propositum sibi callem uitae cursu praepeti <lb/>
            sacerdos uenerabilis incedebat, eleemosynis sine retractatione <lb/>
            operam dans, quod munus accipientibus uultu et animo blandissimo<lb n="20"/>
            commendabat, ita ut cuicumque sermonis solius gratiam <lb/>
            praestitisset, nequaquam se indonatum putaret abscedere: <lb/>
            erat enim summum praemium, talem saltem uidisse pontificem. <lb/>
            crescebat in dies singulos fama gloriosis successibus et totum <lb/>
            paene mundum illius praedicatione conplebat. <lb n="25"/>
            
</p><p n="19" rend="script">Defuncto tunc Ricemere uel Anthemio successit Olybrius, <lb/>
            qui in ipsis exordiis diem clausit extremum. post hunc

<note rend="script" type="footnote"> 1 exspectatum <hi rend="italic">TV</hi> 2 ad <hi rend="italic">B</hi> ne <hi rend="italic">T 8. I</hi>. in. <hi rend="italic">2</hi> 3 uisitationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 germana∗ <hi rend="italic">V</hi> 7 eloqui∗ (i eras,) <hi rend="italic">L</hi> 9 qd elegatione <lb/>
            <hi rend="italic">LV1,</hi> quo e legatione <hi rend="italic">Schottvte</hi> 11 Bancta (t ex o) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 eulmina culmina <hi rend="italic">B</hi> relegit <hi rend="italic">,T</hi> 14 uitam <hi rend="italic">B</hi> 16 antist∗∗is <lb/>
            (it <hi rend="italic">eras.) L,</hi> antiatis <hi rend="italic">BV</hi> 17 honusta <hi rend="italic">BLTV</hi> 18 ppeti <lb/>
            <hi rend="italic">T \'</hi> 19 sacerdas <hi rend="italic">B</hi> elimosinis <hi rend="italic">B,</hi> aelymosinia <hi rend="italic">L Y,</hi> elemosinis <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> retractione <hi rend="italic">T</hi> \' 21 sulius <hi rend="italic">B</hi> 23 Mltim <hi rend="italic">B</hi> uidisset <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 24 t paenae <hi rend="italic">B,</hi> pene totum <hi rend="italic">T</hi> 25 compleat <hi rend="italic">L*</hi> 86 tunc <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> olimbrius <hi rend="italic">T</hi> 27 glicerius <hi rend="italic">BLTV \'v</hi> </note><lb/>
             
<pb n="351"/>
            Glycerius ad regnum accitus est, apud quem quanta pro. salute <lb/>
            multorum gesserit, studio breuitatis incido. nam supplicante <lb/>
            sancto uiro inlatam matri a dicionis suae hominibus concessit <lb/>
            iniuriam cam apud illum reuerentia praefati sacerdotis esset <lb/>
            etiam decessore sublimior. post quem ad. regnum Nepos accessit. <lb n="5"/>
            tunc inter eum et Tolosae alumnos Getas, quos ferrea <lb/>
            Euricus rex dominatione gubernabat, orta dissensio est, dum <lb/>
            illi Italici fines imperii, quos trans Gallicanas Alpes porrexerat, <lb/>
            nouitatem spernentes non desinerent incessere, e diuerso <lb/>
            Nepos, ne in usum praesumptio malesuada duceretur, districtius <lb n="10"/>
            cuperet commissum sibi a deo regnandi terminum <lb/>
            uindicare. hinc utrimque litium.. coeperunt fomenta consurgere, <lb/>
            et dum neutrae partes conceptum tumorem uincendi studio <lb/>
            deponunt, sic exuperabat causa discordiae. <lb/>
            Adtigerat iam beatissimus uir octauum in sacerdotio annum, <lb n="15"/>
            cum repente Nepotis animum submouendae dissensionis amor <lb/>
            infudit, ut repulso simultatis ueneno seruaret inter reges <lb/>
            caritas quod tueri arma uix poterant. euocantur ad consilium <lb/>
            Liguriae lumina, uiri maturitatis, quorum possit deliberatione <lb/>
            labans reipublicae status reuiuiscere et in antiquum columen <lb n="20"/>
            soliditas desperata restitui, tantique ad tractatum coiere ei <lb/>
            iussu principis, quanti poterant esse rectores. seritur de <lb/>
            ordinanda legatione sermo: in beatissimum uirum Epiphanium <lb/>
            mentes omnium et oculi diriguntur: fiunt cunctorum sententiae, <lb/>
            quasi unius et ore proferrentur et pectore. quid pluribus ? <lb n="25"/>
            cum laetitia Christi miles occasionem laboris amplectitur et <lb/>
            spe effectum praecipit : de negotii aestimatione confidens agendi <lb/>
            speciem melioraturus inquirit: actionem paene conclamatam

<note rend="script" type="footnote"> % <lb/>
            1 regimen Sirm actitus T1 quante <hi rend="italic">V</hi> ,3 ditionig <lb/>
            <hi rend="italic">TV</hi> 4 reuerentiam <hi rend="italic">B</hi> 5 postqaam <hi rend="italic">T</hi> nepus <hi rend="italic">B ut L 10</hi> <lb/>
            qui suos — porrexerant <hi rend="italic">fort</hi>. 10 malasuada (e 8. <hi rend="italic">I. m. 2)</hi> V<lb/>
             14 exsuperabat <hi rend="italic">T1V,</hi> exuberabat <hi rend="italic">T*</hi> 18 et uocantur <hi rend="italic">TV</hi> concilium<lb/>
             <hi rend="italic">Boll</hi>. 21 solidatas <hi rend="italic">T1</hi> disperata <hi rend="italic">B</hi> coiere <hi rend="italic">Schottus<lb/>
             et Sirm.,</hi> coire <hi rend="italic">BLTV</hi> 22 iussu <hi rend="italic">T,</hi> iusso <hi rend="italic">BLV</hi> 23 epifanium <lb/>
            <hi rend="italic">BLTV</hi> 24 oium oculi <hi rend="italic">T</hi> 25 et] al. ex <hi rend="italic">adn. Schottw</hi> plura <lb/>
            Sirm. 16 oceansionem <hi rend="italic">B</hi> 27 spe <hi rend="italic">ex</hi> ipse corr. <hi rend="italic">L</hi> praecepit <lb/>
            <hi rend="italic">BLTV,</hi> em. Sirm. 28 inquiret <hi rend="italic">B</hi> paenae conclamatam1 <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="352"/>
            et ualde difficilem caelestis potentiae praesidio percontatus <lb/>
            est suscepit inpleuit. cuius itineris molestias necessitatesque <lb/>
            non ualeam per ordinem digerere, nec si mihi centum linguarum <lb/>
            fluminibus per meatus inriguos uerba. fundantur. nam <lb/>
            egressus de Ticinensi oppido, donec ad destinata loca pertingeret,<lb n="5"/>
            tali uiae suae fatigationem arte geminauit: ut si temperius <lb/>
            iumentorum defectum considerantes in futurae mansionis <lb/>
            diuersoria successerunt, praeter psalmorum continuationem, <lb/>
            praeter lectionis perseuerantiam, quorum nihil nisi stando <lb/>
            faciebat, eligebat secessum nemorea fronde conclusum, ubi <lb n="10"/>
            conexis arborum brachiis nox domestica texeretur, quod solum <lb/>
            refugus per umbracula opaca sol nesciret, et torum uiridanti <lb/>
            cespite gratia naturalis sterneret ibi profusus ia oratione <lb/>
            continuis fletibus exortem pluuiarum terram oculorum imbribus <lb/>
            inrigabat reddebantur arua illa fecunda orationum <lb n="15"/>
            copia, quae frugum esse non poterant. 
</p><p n="20" rend="script">Tali exercitio se macerans Tolosanam, in qua Euricus tunc <lb/>
            rex degebat, urbem ingressus est, quem iam praeuia opinio <lb/>
            Gallorum auribus, qualis esset, intimauerat, sacerdotibus <lb/>
            praecipue eiusdem regionis, quos adtonitos de aduenientibus <lb n="20"/>
            inquisitio profunda sollicitat. erat praeterea ea tempestate <lb/>
            consiliorum principis et moderator et arbiter Leo nomine, quem <lb/>
            per eloquentiae meritum non una iam declamationum palma <lb/>
            susceperat, qui cum summo gaudio aduentum pontificis indicauit <lb/>
            notitiae publicae. euocatur ex tempore regi praesentandus<lb n="25"/>
            antistes, ad quem ilico at ingressus, uidit salutauit adgressus

<note rend="script" type="footnote"> 1 ualide <hi rend="italic">T</hi> percu|tatus <hi rend="italic">T</hi> 2 necoessitates quae B 4 meatum <lb/>
            inrigaos <hi rend="italic">B</hi> 5 de om. Sirm. ticinensis V opido <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            6 gemauit <hi rend="italic">T1</hi> at] <hi rend="italic">cf. Wiener</hi> Studien <hi rend="italic">II p. 249</hi> 8 successerant <lb/>
            <hi rend="italic">Schottus,</hi> scoederent Baronius 10 nemorosa Sirm. 12 thoran <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> uiridante <hi rend="italic">B</hi> 14 flexibus <hi rend="italic">B</hi> exsortem <hi rend="italic">LT2</hi> 16 cupia <lb/>
            ^1 <lb/>
            <hi rend="italic">B\'</hi> 17 Euaricus <hi rend="italic">Schottus</hi> 20 praecipuae B 21 inquiBito <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> profana <hi rend="italic">fort</hi>. eadem <hi rend="italic">Boll</hi>. 22 et atUe moderator om <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 meritam (itum in <hi rend="italic">ras.) V</hi> palma iam declamationum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 24 susciperat <hi rend="italic">B</hi> 25 psentadus <hi rend="italic">L</hi> 26 autistis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            illico <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="353"/>
            est: "quamuis te, stupende terrarum princeps, multorum auribus <lb/>
            reddat uirtutis fama terribilem et gladii, quibus finitimos <lb/>
            continua uastitate premis, segetem quandam inimici germinis <lb/>
            metant, nullam tibi tamen superni gratiam numinis dira <lb/>
            bellandi praestat ambitio nec ferrum fines tuetur imperii, si <lb n="5"/>
            caelestis dominus offendatur. regem te habere memento cui <lb/>
            oportet considerare quid placeat, qui cum susceptum hominem <lb/>
            portaret ad caelum, pro inmensae hereditatis munere pacem <lb/>
            discipulis iterata saepius admonitione commendat. cuius nos <lb/>
            praecepti necesse est esse custodes, praecipue cum nouerimus <lb n="10"/>
            uirum fortem dici non posse quem uicerit indignatio. deinde <lb/>
            perpendere nos conuenit, quod nemo diligentius propria tuetur <lb/>
            quam qui aliena non adpetit. quocirca Nepos, cui regimen <lb/>
            Italiae ordinatio diuina commisit, ad haec nos impetranda <lb/>
            destinauit, ut reductis ad fidem mentibus terrae sibi conuenae <lb n="15"/>
            dilectionis iure socientur. qui licet certamina non formidet, <lb/>
            concordiam primus exoptat. nostis in communi, quo sit <lb/>
            dominiorum antiqui(tus uicini)tas limitata confinio, qua sustinuerint <lb/>
            partes istae illarum rectores famulandi patientia. sufficiat, <lb/>
            quod elegit aut certe patitur amicus dici qui meruit dominus <lb n="20"/>
            appellari". haec uir insignissimus Epiphanius. 
</p></div></body></text></TEI>