<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa015.opp-lat1"><p n="1" rend="script">Quamuis me urgueat suscipiendi operis anceps necessitas <lb/>
            et e regione inpositus sit nec meo labore uacuus nec maledicorum <lb n="5"/>
            disceptatione tractatus, in quo gemina cantio dictionis <lb/>
            hinc ubertatem expectet ingenii, inde etiam lingua diuitibus <lb/>
            narrandi frenos inponat, cum, ipsas eminentissimas ut putantur <lb/>
            in saeculo uana inflatione personas si quis uentoso nimium <lb/>
            studuerit eleuare praeconio aut intra gestorum terminum inopia <lb n="10"/>
            eloquii continere, utrumque apud eas iudicetur ingratum. <lb/>
            in laudibus enim ipsis (ut) turpe est illa cudere, quae nec ille, <lb/>
            de quo narrantur, agnoscat, sic iniuriosum et dolore, dignum <lb/>
            putatur, illud praeterire silentio, quod relatio uera possit adtollere. <lb/>
            etenim res bene gestae ueterum nostrorum pro referentis <lb n="15"/>
            apud nos accipiunt facultate uirtutem. nam uere aut <lb/>
            perit notitiae aut adtenuatum transit ad posteros quod ad <lb/>
            explicandum pauper uerborum uena susceperit, et illa haud iusto <lb/>
            liberior laudatio tantum decerpit gloriae, quantum falsitatis <lb/>
            adiecerit. fit uero plerumque, ut fide carens cumulus minuat. <lb n="20"/>
            probe facta multorum et sit uana narratio quae crescit ei <lb/>


<note rend="script" type="footnote">Incipit uita beatissimi (beati <hi rend="italic">T)</hi> uiri epifani (epiphanii <hi rend="italic">T)</hi> episcopi <lb/>
            ticinensis <hi rend="italic">(ticiniensis B)</hi> ecclesiae (eoclesiae om. <hi rend="italic">T) BLTV</hi> 4 urgeat <lb/>
            LTV <hi rend="italic">5 <hi rend="intraline">si</hi>inpotus V si</hi> 7 exspectet TV 12 ut addidi, om, <lb/>
            <hi rend="italic">libri 14 ua (a Y ras) T 15 ueterum—nos T in ras. <lb/>
            <lb/>
            ferentis B 16 uerae Sirm, 17 peret B</hi> 18 susciperet B <lb/>
            haut <hi rend="italic">T, om. Boll</hi>. 19 liberalior <hi rend="italic">b</hi> 21 narra∗tio (n eras.) <hi rend="italic">L</hi> \' i </note><lb/>
             
<pb n="332"/>
            mendaciis: intempestiua et mendica nimium, quae non pertransit <lb/>
            ad terminum. quocirca uitam beatissimi Epiphani <lb/>
            Ticinensis antistitis narraturus, inuoco sanctum spiritum testem <lb/>
            actuum eius et comitem, ut ipsius auxilio gloriam conscientiae <lb/>
            serenissimae, quam eidem concessit, tradam chartis uicturis<lb n="5"/>
            in saeculo, ut exemplum praebitura uirtutum numquam fama <lb/>
            moriatur. in quo tamen opere si me angustia non artauerit <lb/>
            eloquentiae sub certa lege currentis, ut saltem cruda per ordinem <lb/>
            digeram facta meritorum, nihil tamen de laboribus eius <lb/>
            tam mediocre uel humile inueniam, ut necessariis illud bullis,<lb n="10"/>
            ut plerique solent, uiuidi sermonis amplificem. testes etiam <lb/>
            calentium citabo negotiorum et tropaea illius adhuc fumantia <lb/>
            et exornata de manubiis diabolicae nuditatis ostendam. nemo <lb/>
            enim sub oculis praesentia pene et nimium nota commemorat, <lb/>
            nisi qui de ueritate confidit, ut, quos forsitan ficta dicturus<lb n="15"/>
            uelut inpudentiae meae conscius euitarem, eorum auribus relegam <lb/>
            illa quae cognouit aspectus. 
</p><p n="2" rend="script">Igitur praefatus uir insignis Epiphanius oriundo Ticinensis <lb/>
            oppidi indigena fuit, patre Mauro generatus et matre Focaria <lb/>
            editus, quae sancti etiam Myrocletis confessoris et episcopi<lb n="20"/>
            tangebat prosapiem, hominibus ex liquido ingenuitatis fonte <lb/>
            uenientibus. sed quid illorum retexam sanguinis praerogatiuam, <lb/>
            quorum familiae et nobilitatis caput est filius? qui sub decessore <lb/>
            suo uiro integerrimo Crispino pontifice caelestis militiae<lb/>
             tirocinium orditus, annorum ferme octo lectoris ecclesiastici

<note rend="script" type="footnote"> 1 intempeatate tua <hi rend="italic">L</hi> medica <hi rend="italic">L</hi> 2 epiftal <hi rend="italic">BLPV,</hi> epiphanii <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 antistis <hi rend="italic">LV,</hi> antistes B spiritum sanctum Fb <lb/>
            S ulcturus <hi rend="italic">V</hi> 6 seculo <hi rend="italic">B</hi> prebitnra <hi rend="italic">B</hi> t oriatur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            artaberit <hi rend="italic">B,</hi> coartauerit Sirm. 8 saltim <hi rend="italic">B</hi> 11 etiam] etenim <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 12 trophea <hi rend="italic">BPTV,</hi> trophea» (s <hi rend="italic">eras.) L</hi> 14 peaae B <lb/>
            15 confidet <hi rend="italic">B</hi> forsitant <hi rend="italic">T</hi> \' 16 uelud B consctos <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            1\'8 praelatur T2 epifanius <hi rend="italic">BLTV fere constanter</hi> 19 opidi <lb/>
            T indigena (in <hi rend="italic">postea. add. m</hi>. t) V 20 myrodetis <hi rend="italic">B,</hi> mirocletis <lb/>
            LTV 21 tangebant L 29 prorogatiuam L 23 capud <lb/>
            eet B, e<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> capud eat <hi rend="italic">T</hi> 24<hi rend="intraline">.s</hi>oripino <hi rend="italic">L</hi> • 25 tyrocinium <hi rend="italic">BLTV</hi>. <lb/>
            orditis <hi rend="italic">B,</hi> sortitus LTVb acclesiastici B </note><lb n="25"/>
             
<pb n="333"/>
            suscipit officium signo ante caelitus demonstrato. nam dum <lb/>
            esset in crepundiis lactantis infantiae, fulsisse eius cunabula <lb/>
            superno lumine uidere conplurimi, ut futuram mentis* claritatem <lb/>
            lustrans eum et praecedens fulgor ostenderet secuturumque <lb/>
            splendorem ia moribus iam tunc typica luce signaret. <lb n="5"/>
            notarum in scribendo conpendia et figuras uarias uerborum <lb/>
            multitudinem conprehendentes breui adsecutus, in exceptorum <lb/>
            numero dedicatus enituit coepitque iam talis excipere, qualis <lb/>
            possit sine bonorum oblocutione dictare. igitur processu temporis <lb/>
            poris et laboris ad sextum decimum aetatis annum diuino <lb n="10"/>
            fauore perductus, cana consilia ia annis puerilibus meditabatur. <lb/>
            uernabat in illo prae ceteris mater bonorum operum <lb/>
            uerecundia. ita famulabatur antistiti libens, ut si quid operis <lb/>
            gereretur ab altero, grauiter ferret subreptum sibi fuisse <lb/>
            seruitium. accipiebat senes grauiter, iuuenes comiter et coercebat <lb n="15"/>
            iam tunc facinorosos audacter: erat primis. subiectus; <lb/>
            prioribus sancta iniungentibus obsecundans, aequalibus blandus <lb/>
            atque officiosus, sequentibus mera caritate communis: nulli se <lb/>
            praeferens, cum religioso cursu per caelestem tramitem omnibus <lb/>
            anteiret: laudationis amore uacuus, eum cotidie in eo. <lb n="20"/>
            laudanda adulescerent: cumque res gloria dignas per horarum. <lb/>
            momenta consummaret, perire fructum gloriae opinabatur <lb/>
            atque mercedem, si praetulissent homines quod. soli deo exhibebat <lb/>
            abscondite. in summa, apostolici memor oraculi, adsentationes <lb/>
            respuens in semetipso teste conscientia pro boni <lb n="25"/>
            operis recognitione plaudebat.

<note rend="script" type="footnote"> 1 suscepit <hi rend="italic">LPb</hi> demonstratqs <hi rend="italic">L1V1</hi> 2, crepudiis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            lactantes <hi rend="italic">L\',</hi> lactentis Sirm, cunabulam <hi rend="italic">T1</hi> 3 cnmplarimi. <lb/>
            1 <lb/>
            <hi rend="italic">LT</hi> futA <hi rend="italic">L</hi> 4 fugar (o ex n <hi rend="italic">eorr.) L</hi> 7 conp<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>henden∗tis <lb/>
            (r <hi rend="italic">cras.) L</hi> ex∗ceptorum (c <hi rend="italic">cras.) L</hi> 10 et decimam <hi rend="italic">Sirm</hi>. <lb/>
            11 pueribus <hi rend="italic">TV,</hi> puerilibus (uer<foreign xml:lang="grc">ί</foreign> <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 13 antistitis T <lb/>
             <lb/>
            14 fuis <hi rend="italic">L</hi> 16 sene <hi rend="italic">B</hi> comites <hi rend="italic">T*,</hi> communiter <hi rend="italic">Pb cohorcebat <lb/>
            BLV, <hi rend="intraline">c</hi>coherebat T 16 aucdacter B 17 <hi rend="intraline">a</hi>obsecundas L</hi> <lb/>
            18 atque <hi rend="italic">V 8. 1</hi>. offitiosus <hi rend="italic">V</hi> mira <hi rend="italic">B</hi> 90 cottidie <hi rend="italic">B</hi>. <lb/>
            21 adoliscerent <hi rend="italic">B</hi> gloriae <hi rend="italic">LTV</hi> 22 consumaret BT 21 exibebat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 abscondere <hi rend="italic">Tl</hi> summam, <hi rend="italic">B</hi> apostoloci <hi rend="italic">B1</hi> </note>
</p><p n="3"><pb n="334"/>
            . Illud uero libandum esse non abnuo, quod formositas in <lb/>
            illo lucis corporeae index animae fuit et tantum contra studium <lb/>
            illius formae decus enituit, ut nec forti uiro posset obpugnante <lb/>
            subuerti. ridebant genae, etiam cum animus maestitudine <lb/>
            torpuisset: nitida simul labia commendabant dupliciter<lb n="5"/>
            mella sermonum, nec non quocumque uertisset oculos, serenitatem <lb/>
            mentis nuntiabat aspectus: frons cereae pulcritudinis et <lb/>
            candoris illius, quae solis passa radios colorem traxit aethere: <lb/>
            nares in tanto naturaliter splendore formatae, ut illas nequiret <lb/>
            imaginibus corpora repraesentans pictor aemulari: manus <lb n="10"/>
            teretes, prolixi digiti, de quibus aliquid et alienigena gauderet <lb/>
            accipere: staturae proceritas decens, quae eminentiam secuturae <lb/>
            dignitatis praefiguraret in membris nec tamen modum ornatissimae <lb/>
            prolixitatis excederet. 
</p><p n="4" rend="script">Sed ne quis forsitan malitiosus interpres intempestiue positum<lb n="15"/>
            iactet, in uiro tantarum uirtutum de lepore carnis factam <lb/>
            esse mentionem, cum in illa ueteri mandatorum caelestium <lb/>
            radice sit insitum, sacerdotum corpora sagaci debere insinuatione <lb/>
            lustrari, ne quid debile uel deforme, ne quid plus <lb/>
            minusue esse contingat neue inolitam maculis: cutem super-<lb n="20"/>
            Scies foeda dedecoret, ne fractura manus aut fractura pedis <lb/>
            aut gibbus indignum altaribus reddat antistitem, et clamet <lb/>
            doctor gentium et electionis uas, hominem mundum ad eiusmodi <lb/>
            debere officium peruenire, quod non solum de animae, sed <lb/>
            etiam de corporis creditur nitore dixisse. potissimum qui

<note type="footnote"> 21 cf. Leuit. 18, 21 sq. 23 cf. Bom. 14, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 liberandam <hi rend="italic">T1</hi> abano Ll formisitas <hi rend="italic">B1</hi> 2 indix <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 3 forte <hi rend="italic">B</hi> possit <hi rend="italic">libri, em. Sirm</hi>. 4 mestitndise <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">BT,</hi> mestudine <hi rend="italic">L</hi> 5 tarpaisset <hi rend="italic">B</hi> comendabant <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            duplici*ter <hi rend="italic">B</hi> 6 ocalas <hi rend="italic">Ll</hi> 7 palchritudinis <hi rend="italic">LV</hi> 8 soli <lb/>
            <hi rend="italic">T1</hi> 9 in tanto in <hi rend="italic">mg</hi>. add. <hi rend="italic">V</hi> m. 1 10 corpora repraesentante <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Schottus in notis</hi> peotor <hi rend="italic">L\'</hi> 11 digitu <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            aliena <hi rend="italic">T\'</hi> 12, dicens <hi rend="italic">: BL</hi> 13 modum ex morum dum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">eorr</hi>. 15 <hi rend="italic">intempestiue B</hi> 17 illo <hi rend="italic">B</hi> 20 superfices <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            21 ne] nec <hi rend="italic">B1T</hi> 22 antestitem <hi rend="italic">B</hi> 25 creditur (u ex e? corr.) <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> I potissimam <hi rend="italic">B,</hi> om. <hi rend="italic">LTY</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="335"/>
            deformem ae debilem a libaminibus suis mandat arceri, inuenitur eos, <lb/>
            qui multipliciter grati sunt, libenter admittere, praesertim in <lb/>
            quo lucem membrorum animae fulgor exuperat nec naturaliter <lb/>
            illud terrenum decus aliquibus artificiis adiuuatur. <lb/></p></div></body></text></TEI>