<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa013.opp-lat1"><p n="1" rend="script">Deus arbiter uniuersitatis et conditor illa res humanas <lb/>
            lance dispensat, ut et fideles praemium et poenam rebelles <lb/>
            excipiant. lassis enim deuotorum obsequiis ualitudinem tribuit,<lb n="15"/>
            dum muneris oblatione succurrit. perdit laboris memoriam <lb/>
            mens terrenis obligata carceribus, quotiens illi uicissitudine <lb/>
            subuenitur: in antiquum sudoris iuuenescit affectum qui <lb/>
            necessitatem gratiae melle conmutat: sanctorum poenae, dum <lb/>
            corona quaeritur, abiurantur. cui dubium est, quod nec ad<lb n="20"/>
            caelum sine fiducia remunerationis adceditur? imitanda sunt <lb/>
            mortalibus duce sapientia illa, quibus aeternus ordo conponitur: <lb/>
            secuturus est actibus animus, unde sumpsit originem, dum <lb/>
            deo deuote famulantes quod praestolamur offerimus. a superna <lb/>
            enim conuersatione non discrepat qui talem obsequentibus

<note rend="script" type="footnote"> U <lb/>
            1 psulei\' <hi rend="italic">L</hi> auctoritate papae <hi rend="italic">LIPb</hi> Bubnixi. <hi rend="italic">L</hi> quae <lb/>
            —amputari <hi rend="italic">L in mg. add</hi>. 5 quo <hi rend="italic">BL,</hi> qfi <hi rend="italic">T,</hi> quomodo <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 paraere <hi rend="italic">L</hi> 8 dampnam <hi rend="italic">LV</hi> </note>

<note rend="script" type="footnote"> VIII. 12 Agapiti <hi rend="italic">Sirm.,</hi> supra scripti <hi rend="italic">LP\'TV,</hi> ss<foreign xml:lang="grc">ι̅</foreign> <hi rend="italic">Bb (praecedit<lb/>
             epistula ad Agapitum IIII 6)</hi> 14 fidelis <hi rend="italic">B</hi> rebellis <hi rend="italic">V1</hi> <lb/>
            15 accipiant <hi rend="italic">Pb</hi> 18 iuueniscit <hi rend="italic">B</hi> 28 animus actibus <hi rend="italic">LTVb</hi> <lb/>
            24 deuotae <hi rend="italic">B,</hi> deuo∗∗te <hi rend="italic">L</hi> prestoiamur <hi rend="italic">BLTV,</hi> postulamur P, <lb/>
            postulatur <hi rend="italic">b</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="415"/>
            inpendit dominum, qualem sibi uult esse salutis auctorem. <lb/>
            Gerontium itaque, cuius a me conperta fides pudor integritas <lb/>
            et exigit libertatem et suis dotibus innotescit, per praesens <lb/>
            petitorium a beatitudine uestra Romanae deprecor ciuitatis <lb/>
            gaudere consortio, cuius ego absolutionis non tam largitor <lb n="5"/>
            quam testis existo : abiecta enim esset natura designati, nisi <lb/>
            moribus uulgaretur. hunc quidem sum dudum interueniente <lb/>
            commutatione mercatus, sed quia nullum est maius commodum <lb/>
            quam illud quod serenum examen adsequitur, elegi palmam <lb/>
            iudicii quam de adquisito habere compendium. ostendit <lb n="10"/>
            mihi iusta praedicti seruitus personam non esse seruilem. <lb/>
            ergo nominato non tam cupio ingenuitatem tribui quam <lb/>
            refundi. scio quod recte uile nomen expulerit qui ante ingenuus <lb/>
            credi meruit quam uocari. remisso ergo ab eo quod <lb/>
            mihi debebatur obsequio, quam suam esse conuersatione <lb n="15"/>
            docuit, eidem restituo libertatem, supplicans coronae uestrae, <lb/>
            ut gestis ecclesiasticis ex omni obnoxietate soluatur, ut perpetuo <lb/>
            Romanae urbis possit exultare collegio, omni peculio suo <lb/>
            sine aliqua inminutione concesso : nec fas est ei de adquisitis <lb/>
            quicquam minui, quem polliceor donis etiam potioribus subsequendum. <lb n="20"/>
            </p></div></body></text></TEI>