<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa012.opp-lat1"><p n="6" rend="script">Praelocutioni tamen optime diuinum subdidistis exemplum, <lb/>
            quod ita quadratis constat alloquiis, ut ipsum in eo Chrysippum<lb n="10"/>
            tenere lineam putes: peccatori dicit deus: quare <lb/>
            tu enarras iustitias meas? huic dicto conserentes quasi ad <lb/>
            sacerdotes apostropham: "quia beati Petri apostoli uicarius <lb/>
            aestimatur, prohibetis archiatrum eius corpori adferre medicinam: <lb/>
            quomodo uos animae eius curationem exhibere renuitis ?"<lb n="15"/>
            magnum per diuina ridiculum an maxima lamenta sint nescio. <lb/>
             uos alienae febri curam quaeritis, uos fatiscenti animae medelam <lb/>
            adhiberi cupitis et in leti proximitate positi uestri inmemores <lb/>
            de alterius salute tractatis. quid si illud uere uobis <lb/>
            a propheta dictum sit: numquid parum est quod molesti<lb n="20"/>
            estis hominibus, molesti estis et deo meo ?  <lb/>
            et iterum: medice, cura te ipsum ?  sed hinc alias.

<note type="footnote"> 4 Eocli. 11. 7 11 Pa. 49, 16 30 Es. 7, 13 22 Luc. <lb/>
            4, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 lacissire B, laceseere R 2 uos om. A 8 impeti R</hi><lb/>
            4 adiudicis <hi rend="italic">B</hi> 5 accipit <hi rend="italic">B</hi> 6 praeiuditio excoepisse <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            9 tamen optime <hi rend="italic">T</hi> m ras. optimae <hi rend="italic">B</hi> 10 eloquiis <hi rend="italic">Rm</hi> <lb/>
            archisipum <hi rend="italic">ALPV*,</hi> archeeipam <hi rend="italic">BV1,</hi> archisippum <hi rend="italic">T,</hi> chrisippum <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            chrysippum m; architectum Chrysippum <hi rend="italic">fort</hi>. 11 putetis <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            dominus <hi rend="italic">A</hi> 12 hic <hi rend="italic">B</hi> dioo <hi rend="italic">L1</hi> 18 eaoerdotis <hi rend="italic">LTV2m</hi> <lb/>
            apostrofam <hi rend="italic">ABLPV,</hi> apostrophen b quia] qui Rm 14 prohibitie <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> probetia coni. Schottus archeatrum <hi rend="italic">BV1,</hi> archimedicum <lb/>
            atrum <hi rend="italic">A</hi> corpori—eius <hi rend="italic">in mg</hi>. inf. add. <hi rend="italic">L</hi> 16 exhibe <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            renuetis<hi rend="italic">ALT,</hi> rennuetis <hi rend="italic">BV,</hi> rennuiti <hi rend="italic">B 16 sunt B1V1</hi> 17 medillam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 18 adhibere m loeti <hi rend="italic">LV,</hi> laeti <hi rend="italic">Å,</hi> lecti <hi rend="italic">R,</hi> luci <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            propesiti Rm <hi rend="italic">immoree B</hi> 19 qui <hi rend="italic">L 20 profeta BLV <lb/>
            sit om. b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="295"/>
            nouimus, quia sanari non potest conclamatus et inprobus in <lb/>
            profundum deueniens mira temeritate contemnit. sed credo <lb/>
            uiuit ia istis et in malae conuersationis suae morte consilium, <lb/>
            et potest optare quia alteri quod. ipse iam perdidit. <lb/>
            nunc recte nobis cum propheta dicam: omnia quae loquitur <lb n="5"/>
            populus iste coniuratio est, et timorem <lb/>
            eius ne timeatis neque formidetis. facessat a nobis <lb/>
            qui in nobis est pruritus iste linguarum, quos uere idem <lb/>
            propheta arguit: scribentes iniustitiam scripsistis. <lb/>
            non nos beatum Petrum, sicut dicitis, a domino cum sedis <lb n="10"/>
            priuilegiis uel successores eius peccandi iudicamus licentiam <lb/>
            suscepisse. ille perennem meritorum dotem cum hereditate <lb/>
            innocentiae misit ad posteros: quod illi concessum est pro <lb/>
            actuum luce, ad illos pertinet quos par conuersationis splendor <lb/>
            inluminat. quis enim sanctum esse dubitet quem apex tantae <lb n="15"/>
            dignitatis adtollit, in quo si desint bona adquisita per meritum, <lb/>
            sufficiunt quae a loci decessore praestantur? aut enim claros <lb/>
            ad haec fastigia erigit aut qui eriguntur inlustrat: praenoscit <lb/>
            enim quid ecclesiarum fundamento sit habile, super quem ipsa <lb/>
            moles innititur. sed hinc actibus uestris caelestem potentiam <lb n="20"/>
            putatis esse suffragio, quod ad praesidium beati apostoli adiutricem, <lb/>
            ut dicitis, dexteram commodatis. nescitis, stolidi, solem <lb/>
            facibus non iuuari nec ad praesidium diurnae lucis lychnos <lb/>
            accendi? scriptum enim est : scrutatur corda et renes deus.

<note type="footnote"> 1 cf. Prou. 18, 3 5 Es. 8, 12 9 Es. 10, 1 24 Ps. 7, <lb/>
            10. Hier. 17, 10 </note>

<note type="footnote">1 cumclamatus <hi rend="italic">A,</hi> cumconclamatus <hi rend="italic">B</hi> *2 ueniens <hi rend="italic">T</hi> con- <lb/>
            <hi rend="italic">tempnit ABLBV 3 aiaet B male BLRT</hi> conuenionis b <lb/>
            4 poteat quis <hi rend="italic">T</hi> 5 profeta <hi rend="italic">BL</hi> dicimus Bm 6 ioratio <lb/>
            <hi rend="italic">ARm est T m nu. timore B1</hi> 7 nec <hi rend="italic">Pb</hi> procul <lb/>
            sit a nobis facessat a nobis <hi rend="italic">Bm,</hi> faceesat proOul a nobis a nobis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            8 putritus <hi rend="italic">B</hi> 9 profeta <hi rend="italic">BLV</hi> scrfbens <hi rend="italic">L1</hi> scripeerant <lb/>
            m 12 perhennem <hi rend="italic">T</hi> /////cum <hi rend="italic">B ras</hi>. 4—5 litt. 18 innocentia <lb/>
            emisit <hi rend="italic">AR</hi> 14 conaersationee B* 16 adquaesita <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 edeeiarum <hi rend="italic">B</hi> quem) quod m 90 molis <hi rend="italic">B</hi> innitatar <lb/>
            T <hi rend="italic">hinc] in A</hi> 22 quommodatis in mg. add, <hi rend="italic">B corr</hi>. <lb/>
            23 lichnos <hi rend="italic">ABT,</hi> lignoB <hi rend="italic">BV1,</hi> licghnos <hi rend="italic">L</hi> 24 adcendi <hi rend="italic">B</hi> eet <lb/>
            enim ARm </note>
</p><p n="7"><pb n="296"/>
             Sed in illa parte quis argumentis uestris audeat respondere, <lb/>
            nisi quia sine arte dicitur uerum et fides mendacio sermonum <lb/>
            technis adsuitur? "cur" inquiunt "ad principem conuenistis, si <lb/>
            audiri non licebat inpetitum?" sic uos in stuporem pecualem <lb/>
            peccati nebula aut diuinus horror oblimat, ut uerecundam excusationem<lb n="5"/>
            aut fraude mens uestra transeat aut beluarum <lb/>
            pressa hebetudine non agnoscat? an forte aliud putatis fuisse, <lb/>
            quod dictum est, ipsum debuisse synodum conuocare, cuius <lb/>
            opus erat officio, ut uos uidelicet per pontificale examen <lb/>
            sententia diuina percelleret, quos a capitis sui conpage in<lb n="10"/>
            salutis detrimento insanus feruor absciderat P
</p><p n="8">Post Esau mentionem operi uestro nescio uerbis an latratibus <lb/>
            indidistis, conparantes ei antistitem uestrum, qui senioris <lb/>
            naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit et <lb/>
            primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo<lb n="15"/>
            ad ista quid referam, qui ex omni obiectorum parte concludor? <lb/>
            quis rogo uestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus <lb/>
            deseruit, eripuit? cui tantorum munerum lacob uoce est conlata <lb/>
            nobilitas? quis ei uobis caeci parentis desideriis pariturus <lb/>
            Occurrit? quis uestrum deuotione sua genitorem uenerabilem. <lb n="20"/>
            captum oculis nulla fecit lucis damna sentire? nonne conlatione <lb/>
            tenebrarum uestrarum nox putatur per sudum rutilans <lb/>
            iubar ostendere et omnis obscuritas actibus uestris conlata <lb/>
            decorem solis adsumit? praeterea tunc Iacob quamuis

<note type="footnote"> 1 audeat argumentis nestris b 2 fide∗(n? eras) L meadatio <lb/>
            <hi rend="italic">ABL, om. R</hi> 3 tegnis <hi rend="italic">ABLPBTV</hi> adsuetnr <hi rend="italic">B,</hi> frana <lb/>
            <hi rend="italic">uel caliditas adsuitur A</hi> 4 audire <hi rend="italic">B</hi> 5 nebulae <hi rend="italic">B</hi> excausationem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 mens uestra] massuram <hi rend="italic">ARm</hi> bel|∗uarum <lb/>
            d eras.) <hi rend="italic">L</hi> 7 hebitudine <hi rend="italic">ABLPRTV,</hi> habitadine b 9 officiis <lb/>
            —nidelicet <hi rend="italic">T</hi> in ras. 10 perceleret <hi rend="italic">LV</hi> (feriret <hi rend="italic">V*</hi> m <hi rend="italic">mg.),</hi> procelleret <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> percellit et <hi rend="italic">B,</hi> percelleret et m 11 feruor] fmor <hi rend="italic">RV2</hi> <lb/>
            (w mg.) m 12 poste saugmentatioem <hi rend="italic">B,</hi> postea aucmentetionem <lb/>
            A, postes. Argmentationem m13 indediatis <hi rend="italic">B</hi> comporautes <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> operantes<hi rend="italic">T</hi> antestitem <hi rend="italic">R</hi> ueatrum] u <hi rend="italic">B,</hi> noetrum Sirm. <lb/>
            <hi rend="italic">senieres B1</hi> 16 at m 17 aeitro m <hi rend="italic">symaco T</hi> .18 uice <lb/>
            m 20 denocatione <hi rend="italic">T</hi> a nox] uel eerenum nox <hi rend="italic">A</hi> putat <lb/>
            A. sadum] puru t serenu <hi rend="italic">V1 in mg</hi>. 24 Iacob] Isaac coni. <lb/>
            <hi rend="italic">Sirm,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            gruentem moribus filii benedictionem tamen contulit iam promissam. <lb/>
            nunc quid his longius inmoramur, cum docendi non <lb/>
            sint qui calces stimulis intulerunt ? credite mihi, pacis inimica <lb/>
            sunt, inpuguationi non sunt idonea quae profertis. 
</p><p n="9">Sed sequitur uinculum cum aenigmate, quod nescio qua <lb n="5"/>
            replicationis arte soluamus. Tullianae enim profunditatis pelagus <lb/>
            ingressi cumbulam nostram quaestionum flatibus per <lb/>
            litorum incerta transmittunt. in qua tamen Christo clauum <lb/>
            tenente portum ingrediar et singillatim de turbinibus uestris <lb/>
            uniuersa discutiam, habiturus in ductu illorum facultatem non <lb n="10"/>
            meam. aiunt enim: "si uera est episcoporum adsertio, sedis <lb/>
            apostolicae praesulem minorum numquam subiacuisse sententiae, <lb/>
            cur ad iudicium districta conuentione productus est?" <lb/>
            multum quidem annosa hic in nobis laborat infantia, cui ille <lb/>
            aduocandus est, qui ineluctatae nobiscum semper pondus propositionis <lb n="15"/>
            exsuperat, cum manifeste pro sacerdotibus cum propheta <lb/>
            clamitem: numquid gloriabitur securis contra <lb/>
            eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra <lb/>
            eam qui trahit eam ?  ut sit mihi illud suffragio diuinum <lb/>
            oraculum: quomodo si cessauit exactor, tributum <lb n="20"/>
            quiescit : ita contriuit dominus baculum impiorum. <lb/>
            tribue, domine, quod praedixisti in illis, ut sicut errat ebrius <lb/>
            et uomens, ita pereat incredulus qui infideliter agit. propter <lb/>
            hoc propheta uobis insultans uociferat: audite uerbum <lb/>
            domini, uiri inlusores. quisquamne causarum ex

<note type="footnote">lTEs. 10,15 20 EB. 14, 4.5 22 of. Es. 19, 14 24 Ee. 28,14 </note>

<note type="footnote"> 1 fili <hi rend="italic">B</hi> 2 nane] nam <hi rend="italic">m</hi> 5 cum] in <hi rend="italic">T</hi> eaignate <hi rend="italic">L <lb/>
            TV,</hi> inigmate B 7 conbulam <hi rend="italic">BLV,</hi> odbalam <hi rend="italic">T,</hi> conbuls <hi rend="italic">A,</hi> am- <lb/>
            <hi rend="italic">balam. B, copulam Pb,</hi> ballam en nostram] nostram sterilitatem <lb/>
            <hi rend="italic">AV2 (in mg.),</hi> nostrae Bterilitatis <hi rend="italic">Bm</hi> 8 liltorum <hi rend="italic">T,</hi> litora V1 <lb/>
            9 teiiente gubernaculum A singilatim <hi rend="italic">L,</hi> sigillatim <hi rend="italic">PTb</hi> 13 de-<lb/>
             Btricta <hi rend="italic">B</hi> perductus <hi rend="italic">ARm</hi> 14 hinc <hi rend="italic">ARm</hi> nobis <hi rend="italic">Tm</hi> <lb/>
            16 profeta <hi rend="italic">BL</hi> 17 clamitem (item in <hi rend="italic">ras. m. 2) T</hi> gloriabUtur<lb/>
             (a <hi rend="italic">eras.) L</hi> 18 qui∗∗∗ <hi rend="italic">V</hi> . 19 eum B1 m si <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            21 contriuuit <hi rend="italic">T</hi> 82 erat L2 sebrius <hi rend="italic">L</hi> 28 uomes L* <lb/>
            sit L 24 prcfeta <hi rend="italic">BL V</hi> aociferator <hi rend="italic">Rm</hi> 25 quisquamde <hi rend="italic">L <lb/>
            praecognitioni A,</hi> praecogitatione <hi rend="italic">Ll</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="298"/>
            praecognitione sancit euentum et rabidis terminum positura conflictibus <lb/>
            sic metitur, ut pernix decisio, dum inquisitione esse <lb/>
            senior innotescit, fauorem censentis accuset P nunc paulisper <lb/>
            ore actibus annis indignus pontificali uoce uos arguam. nos, <lb/>
            qui statuta nostra non una apud uos uoluimus lance constare, <lb n="5"/>
            quibus de inpugnatorum qualitate lati sunt canones, apud quos <lb/>
            nefas est cana patrum definita transcendere, quibus scriptum <lb/>
            est in Carthaginiensi concilio, quod apostolicae sedis per <lb/>
            Faustinum episcopum, qui tunc ab ea missus interfuit, probauit <lb/>
            auctoritas, accusatoribus de inimici domo prodeuntibus<lb n="10"/>
            non credendum, in quibus odio succensa uicinitas per nutrimenta <lb/>
            arida flammam persecutionis exsuscitat et uniuersam <lb/>
            doli fabricam sumptu et machinis cohaerentibus secreta dispositione <lb/>
            conponit: istos quae domus euomeret qui scire potuisset <lb/>
            nostra collectio nisi praesentes et inpugnationis qualitatem<lb n="15"/>
            unde nisi ex scripta propositione didicisset? in quibus <lb/>
            sentinam criminum, dum simulato ferunt persecutionem se <lb/>
            debere criminibus, agnouisset? 
</p><p n="10" rend="script">Post illa, quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis, <lb/>
            cur personae iussae sint praesentari, quas saepe imperialis<lb n="20"/>
            flagitasset auctoritas, ad defraudationem genii pertinere eius, <lb/>
            qui nunc in sede apostolica quasi in quadam arce consistit. <lb/>
            uere uobis dicit Sapientia: homo infirmus et exigui

<note type="footnote"> 8 cf. Carth. Cone. (Dion.) c. 131 23 Sap. 9, 5. 9 . </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 <lb/>
            1 sancoire <hi rend="italic">L\'</hi> rapidis <hi rend="italic">A,</hi> radibos <hi rend="italic">B,</hi> rabuia <hi rend="italic">L</hi> 2 pernix <lb/>
            (nii m <hi rend="italic">ras.) T</hi> inquiaitioni <hi rend="italic">B</hi> 3 aeniori anticipat innoteecit <lb/>
            A, seniori innotescit anticipet m censentes JB, cessentis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            4 ore] orare <hi rend="italic">L</hi> indignas AR, indignos m, indignus∗∗ (fi eras.) <lb/>
            0 <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 5 stata <hi rend="italic">B</hi> uoluemus <hi rend="italic">B,</hi> uolumus <hi rend="italic">PBTbm</hi> 6 qs (s <lb/>
            m <hi rend="italic">ras.) T</hi> 7 cala <hi rend="italic">Lx</hi> diffinita <hi rend="italic">P et Sirm</hi>. 8 chartaginiensi <lb/>
            <hi rend="italic">BLVt</hi> cartaginiensi R, cartaginensi <hi rend="italic">T</hi> 9 approbauit <hi rend="italic">Sirm</hi>. <lb/>
            10 autoritas <hi rend="italic">B\'</hi> 11 natrimentu T 12 persecationum <hi rend="italic">Bm</hi> <lb/>
            13 machinis (is in rcu.) <hi rend="italic">B</hi> coherentibus <hi rend="italic">BLV</hi> disposione <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 domos <hi rend="italic">B</hi> 15 nili unde <hi rend="italic">R</hi> 16 dedicisset <hi rend="italic">B</hi> 17 faerunt <lb/>
            <hi rend="italic">B\'</hi> 19 illo <hi rend="italic">BV1</hi> addedistis <hi rend="italic">B</hi> 20 penone <hi rend="italic">TV</hi> 21 flagitassed <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> defrudationem <hi rend="italic">B\'</hi> ingenii <hi rend="italic">Pb</hi> 22 arche <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            temporis ad intellectum non perueniet, sed laboret, <lb/>
            ut sciat quid acceptum sit apud dominum, et iterum <lb/>
            dicunt Prouerbia: qui odit se qui neglegit studia, inperitis <lb/>
            enim obuiat mors. quid illam quae ex uiperina <lb/>
            scientia descendit ignorantiam fingitis? quid adhibetis mira <lb n="5"/>
            latrocinandi arte praestigia simplicitatem fronte monstrando? <lb/>
            de uobis uere dictum est : qui loquitur mendacium, ex <lb/>
            propriis loquitur. istam laetitiae faciem ex iudiciorum <lb/>
            censura uenientem uafra prouisione sacerdotis uestri oculis <lb/>
            abstulistis, ut eum talibus aduersus acies uestras instructum <lb n="10"/>
            munitionibus et innocentiae in testimonio orbis tela deferentem <lb/>
            ab ipsis iudiciorum adytis pelleretis, prouidentes ut nec sine <lb/>
            inpugnatione insons uiueret nec haberet solacium de incorrupta <lb/>
            iudicum inquisitione pulsatus. uos praefato et dedistis et <lb/>
            inuidistis examen, cum uno eodemque itinere a uobis disceptationum <lb n="15"/>
            dubia subire et prohibetur et cogitur et per singularem <lb/>
            callem ad causam arcendus euocatur, ne manifestam <lb/>
            salutem aut non lacessitus obtineret aut subriperet absolutus. <lb/>
            adulescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam <lb/>
            dictum : exuli exilium imperas nec das uos inpetit <lb n="20"/>
            prophetae sententia: isti sunt ui.ri qui conturbauerunt <lb/>
            terram et qui concusserunt regna, et iterum: excidentur <lb/>
            ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta <lb/>
            fuerint, abscidentur, et rursus: dum non

<note type="footnote"> 8 Prou. 15, 82. 10, 21 7 Joh. &amp; 44 20 Sen. Med. 459<lb/>
             21 Es. 14, 16 22 Es. 18, 5 24 Es. 80, 14. </note>

<note type="footnote"> t. soiet <hi rend="italic">Å</hi> 8 qui odit) odit <hi rend="italic">ARm neglegit (pr. g in raa.)<lb/>
             B 4 quid] quid enim m et Sirm. 5 divcendit B</hi> fingites <lb/>
            <hi rend="italic">B1</hi> adhibitis <hi rend="italic">B</hi> 6 arte] falsitatem uel delesitatem (doloaitatum <lb/>
            m) add. ARm 7 mendatiam <hi rend="italic">ABLR</hi> ei <hi rend="italic">L a. I</hi>. 9 uafra] <lb/>
            callida <hi rend="italic">Am</hi> nostri Sirm. 11 monitionibus <hi rend="italic">B</hi> in om. <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 iuditiarum <hi rend="italic">AR</hi> adltis <hi rend="italic">ALBV,</hi> aditus B, additis T pel- <lb/>
            <hi rend="italic">leritis B</hi> nee <hi rend="italic">(c ex t corr.) B 13 ne L 14 iuditii (ii ex</hi> <lb/>
            n corr.) T, indMum <hi rend="italic">A</hi> 16 singlarem T 17 callẽ (ẽ in ras. <hi rend="italic">corr.)<lb/>
             T,</hi> calcem <hi rend="italic">AR</hi> ne] non <hi rend="italic">ABm</hi> 18 non <hi rend="italic">A e. l, m. 2</hi> lasessitus <lb/>
            <hi rend="italic">T,</hi> pronocat situs <hi rend="italic">A</hi> surriperet <hi rend="italic">B</hi> 19 aduliscentiae <hi rend="italic">B</hi> , <lb/>
            20 exsilium <hi rend="italic">A</hi> 21 <hi rend="italic">profetae BLV</hi> 23 delicta <hi rend="italic">A,</hi> dilecta R . <lb/>
            24 abacindentnr <hi rend="italic">b m</hi> prosperatis <hi rend="italic">B</hi>., </note><lb/>
             
<pb n="300"/>
            speratis, ueniet contritio uestra et comminuetur multitudo <lb/>
            uestra, sicut lagena figuli nec non propheta ad <lb/>
            hanc causam specialiter locutus intonuit: dominus inclinabit <lb/>
            manum suam, et corruet qui fert malis auxilium <lb/>
            et cadet cui praestatur auxilium, simulque<lb n="5"/>
            omnes consumentur. redeo tamen post uetusta exemplorum <lb/>
            suffugia ad nouellas canonum definitiones. clamat in <lb/>
            alio loco Carthaginiense concilium: quascumque ad accusationem <lb/>
            personas leges publicae non admittunt, <lb/>
            his inpugnandi alterum et nos licentiam submouemus.<lb n="10"/>
            quaero a uobis, uiri, quibus indita est ad unguem <lb/>
            polita perfectio, cuius condicionis fuerint ista mancipia, <lb/>
            quae postulata scriptis principalibus intimastis? si ea seruilis <lb/>
            adhuc in potestate alterius catena retinebat et nulla ab <lb/>
            obscenae obligationis conpedibus uestigia in libertatem missa <lb n="15"/>
            laxabant, uel uobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum <lb/>
            uerba portassent? sed, credo, replicabitis: ueritatem, <lb/>
            quam sponte prolata m illis non habere non poterat, hanc <lb/>
            diuersis crucibus e latebris suis religiosus tortor exegerat, <lb/>
            ut, dum poenis corpora soluerentur, quae gesta fuisse nouerat <lb n="20"/>
            anima non celaret. sed quaeso primum ad leges publicas, <lb/>
            deinde ad iudices ora conuertite, qui possunt in defensione <lb/>
            sua sic eloqui: nos, quos dei seruitium post istarum rerum <lb/>
            abiectionem fecit ingenuos, qui seruulorum insultantium

<note type="footnote"> 8 Ea. 81, 8 8 Conc. Carth. (Dion.) c. 129. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 lagoena <hi rend="italic">R,</hi> kgaena <hi rend="italic">AV, la∗guena</hi> (n eras.) <hi rend="italic">L,</hi> laguina <hi rend="italic">B <lb/>
            profeta BV 3 inclinauit BRm 4 conrait B</hi> 7 saffragia <lb/>
            <hi rend="italic">Pbm</hi> definitiores <hi rend="italic">Tc</hi> 8 chartaginiense <hi rend="italic">L,</hi> cartaginiense <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            chartaginenae <hi rend="italic">B,</hi> cartaginense <hi rend="italic">AT</hi> 10 sũmouemus R et nulla <lb/>
            accusationes a iudicibuB audiantur ecclesiastisis quae legibus saeculi<lb/>
            (prohibentur add. <hi rend="italic">AR</hi> 11 quaero] quae nero 4 quibus uiri <lb/>
            <hi rend="italic">T\'</hi> 12 tuius <hi rend="italic">B1</hi> conditionis <hi rend="italic">ALBTV</hi> fuerunt <hi rend="italic">ARTVb</hi> <lb/>
            18 scribitis <hi rend="italic">B</hi> 14 ab Qm. <hi rend="italic">B m</hi> 15 oblegationis <hi rend="italic">ABLTV</hi> <lb/>
            be <lb/>
            18 quam om. <hi rend="italic">B</hi> prolatã <hi rend="italic">R</hi> hare <hi rend="italic">B</hi> hanc] ae B <lb/>
            19 cruciatibus c in <hi rend="italic">mg. et</hi> Sirm. rigorosus c m <hi rend="italic">mg</hi>. exigerat <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> exegerit m 28 quos ex qui <hi rend="italic">Y</hi> m. 2 poet] proARm <lb/>
            24 abiectione <hi rend="italic">ABBm</hi> </note><lb/>
             
<pb n="301"/>
            contumelias aut despicimus aut ridemus, quibus scriptum est de <lb/>
            famulis per apostolum: mementote quia uester et illorum <lb/>
            dominus in caelis est, ad haec saeculi mala reuocabimur? <lb/>
            faciendum a nobis est quod facientem alterum profanum <lb/>
            esse contendimus? quod per ministerium iussionis et <lb n="5"/>
            manus alienae incestaret aspectum nostrum, nostro peragetur <lb/>
            imperio? nolite hanc ad uniuersas ecclesias mentem rapacium <lb/>
            luporum more et natura seruare, quia postquam nos maculasset <lb/>
            forte pro desideriis uestris cruenta discussio, effectum <lb/>
            in his, quo tenditis, non haberet. sed dicente nobis propheta <lb n="10"/>
            ponamus circulum in naribus uestris et frenum <lb/>
            ia labiis, et reducamus uos in uia qua uenistis, <lb/>
            qui eodem propheta adserente inpugnamini, qui dicit: erunt <lb/>
            quasi non sint, et peribunt uiri, qui contradicunt <lb/>
            uobis. <lb n="15"/>
            
</p></div></body></text></TEI>