<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa012.opp-lat1"><p n="21" rend="script">His enim nos eloquii uepribus, dum gradimur per plana, <lb/>
            retinetis, cum dicitis laesum principem, quare adtributum <lb/>
            uisitatorem contra ecclesiasticas regulas prima uoluimus fronte <lb/>
            discedere, ut nihil amplius liceret tunc uitiis, ne duresceret <lb/>
            lolium, ne profana messis nulla disciplinae ante maturitatem <lb n="5"/>
            succisa falce decumberet et putaretur licere quod iudices non <lb/>
            uetabant. unde ex aperto constat, nulla uos extra praestantiam <lb/>
            piissimi regis, quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum <lb/>
            auctoritate fulciri. superest, ut et ipsum doceam <lb/>
            in his excessibus, quod bono uniuersitatis contigit, non teneri, <lb n="10"/>
            quia directum non occasionem litis nec fomentum iurgii, sed <lb/>
            causam uoluit esse concordiae, praeuidens scilicet, quod nisi <lb/>
            simplicem iussionum suarum tutela uallaret, cito in escam <lb/>
            diseidii toxica uestra subriperent. scriptum est enim: uir <lb/>
            simplex credit omni uerbo. idcirco mandati limitem <lb n="15"/>
            fixit, quem nulla liceret transgressione uiolari. praefatum ad <lb/>
            beati Petri basilicam, mox Romam perductus fuisset, mandauit <lb/>
            occurrere, faciens de sacerdotis uoto regis imperium. quis <lb/>
            enim non putaret pontificem sponte pariturum in ea parte, <lb/>
            quam licere sibi princeps non credidit, etiam si uetaret? ibique <lb n="20"/>
            papam ab eo salutatum suo ore iussit adfari, ut traderet <lb/>
            coepiscopo mancipia nullis subdenda tormentis, seruanda profecto <lb/>
            ad disceptationem synodalis examinis. o castitatem praecepti, <lb/>
            quae dum facem praesentibus praefert temporibus, in <lb/>
            umbram cogit antiqua, quae rapit lumen ueteribus inauspicato

<note type="footnote"> 14 Fron. 14, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uos B uepraebtis <hi rend="italic">B1V1</hi> 4 ut scripsi, et libri lieere<lb/>
             tunc B, liceret hunc <hi rend="italic">ALPRTV0</hi> uiciis TV 5 maturitatem <lb/>
            ante <hi rend="italic">T</hi> 6 non licere m 7 oetebant <hi rend="italic">B</hi> nonnulla <hi rend="italic">L</hi> pmestantium<lb/>
             <hi rend="italic">B</hi> 8 deeideriia <hi rend="italic">B</hi> 11 fomitem m 18 iusionum <hi rend="italic">Å</hi> <lb/>
            unlliaret<hi rend="italic">B</hi> 14 suriparent A, subreperent P 17 mox at c; <lb/>
            <hi rend="italic">cf. Wiener Studien II p. 247</hi> 18 occnrre <hi rend="italic">Ll</hi> imperiam B* <lb/>
            21 suoom. <hi rend="italic">Rm</hi> M servando A M facem <hi rend="italic">B</hi> «. <hi rend="italic">I,</hi> <unclear>facC</unclear> in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) T,</hi> faciem <hi rend="italic">Rm,</hi> fatiem <hi rend="italic">Å</hi> praefert (ae corr.) - B, prefrat A, <lb/>
            praefmet <hi rend="italic">Rm,</hi> prtfert (fert in ras. <hi rend="italic">corr.) T</hi> 25 antiqua <hi rend="italic">AB,</hi> sutiquam <lb/>
            <hi rend="italic">LPSTVbm</hi> inauspicatam <hi rend="italic">T</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="314"/>
            splendore nouitatis! quis hoc lingua diues cuiquam merito <lb/>
            pauperi uel opinionis fabricator adiunxit? quis taliter commenticiis <lb/>
            laudibus locupletauit fama dominum actuum suorum <lb/>
            ueritate mendicum? non derogo uobis de scriptoribus, quorum <lb/>
            beneficio contigit ornata ad nos maiorum gesta perduci: sed<lb n="5"/>
            dei beneficia non tacebo , quia princeps noster rebus superat <lb/>
            decora sermonum. obnoxiam linguis gloriam non requirit: ad <lb/>
            laudem suam incuriam credit esse quod iungitur. respicite <lb/>
            quasi libra qua dispensatione uenerabilis causarum trutinator <lb/>
            inspexerit, ut cum petitioni uestrae effectus artifex praestaretur, <lb n="10"/>
            in omnibus tamen iura ecclesiastica custodiret. quae ad hanc <lb/>
            aestimationem quamuis acutiora ceteris corda sufficiunt? uno <lb/>
            tempore, una scriptione, sine aequitatis detrimento desideria <lb/>
            uestra supplentur, et eadem carta ad ministerium religionis <lb/>
            et uestrum destinatur ad gaudium. boni enim principis praeuidit<lb n="15"/>
            inquisitio, seruilem adsertionem innocenti examine non <lb/>
            probandam. in electione enim uenerandorum iudicum ipse <lb/>
            accusantes extra ordinem reppulit, ipse ad spem retulit accusatum. <lb/>
            </p><p n="22" rend="script">Videamus tamen, ista si facta sunt, si dei inimici etiam<lb n="20"/>
            terreni domini non fuistis, dum Christum et regem parili <lb/>
            temeritate despicitis et unus uobis ad utramque contumeliam <lb/>
            ductus est criminum. destinatus antistes ab ipse conplendae

<note rend="script" type="footnote">1 quia-adiunxit <hi rend="italic">om. Sirm</hi>. diuia <hi rend="italic">B</hi> quiqua<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> <hi rend="italic">S</hi> 2 panper <lb/>
            <hi rend="italic">Bm</hi> adianxi <hi rend="italic">B</hi> commendatitiis <hi rend="italic">Am,</hi> commendatu <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 mendico <hi rend="italic">B</hi> de scriptoribus] discriptoribus <hi rend="italic">LV,</hi> discribtoribus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 gesta (e ex t? <hi rend="italic">corr.) T</hi> 6 superat <hi rend="italic">B</hi> 8. i. 7 decore <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            sermonem V1 non—dispensatione <hi rend="italic">exh. B,</hi> om. <hi rend="italic">ALPRTVbm et</hi> Sirm. <lb/>
            &gt; fi . <lb/>
            requiret <hi rend="italic">B</hi> 8 iagitur B 9 aenerabilh <hi rend="italic">V,</hi> hd aenerabilis <hi rend="italic">T,</hi> <lb/>
            munerabilis <hi rend="italic">ARm</hi> 10 inspexit <hi rend="italic">P et Sirm</hi>. c<foreign xml:lang="grc">ο̃</foreign>petitioni <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 eclensiastica <hi rend="italic">B</hi> ad <hi rend="italic">L a</hi> t 12 adaestimationem <hi rend="italic">R</hi> accusatiora <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> sufficiant <hi rend="italic">B</hi> 15 destinator <hi rend="italic">BV1 et fort, T</hi> ptaenidit <lb/>
            principis <hi rend="italic">B</hi> alias prouidit uel peruidit adn. Schottus in mg. <lb/>
            16 inquisitoo <hi rend="italic">L\'</hi> 17 probandum <hi rend="italic">T</hi> 18 secusantis <hi rend="italic">T</hi> repalit <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 92 diapicitia <hi rend="italic">B</hi> atranqae <hi rend="italic">T</hi> 23 8 <hi rend="italic">T</hi> in res. <lb/>
            antistu <hi rend="italic">B</hi> complendat <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="315"/>
            iussionis confinio oris uestri spiris abripitur et ad incentiuam <lb/>
            confusionis aptatur, qui paci militaturus aduenerat. inuisis <lb/>
            beati apostoli liminibus ad usum furoris uestri iam nescius <lb/>
            sui aduocatur, et illud quod ex omnibus orbis cardinibus deuotos <lb/>
            adtrahit positum in uicinitate transitur ecclesiarum <lb n="5"/>
            fundamentum: adiri non permittitur structura mediocris. tunc <lb/>
            spem bonorum fructuum perdidit a radice separatus. dicatis <lb/>
            forsitan, apostoli genio decerpi, si putatur caeli ciuis terrarum <lb/>
            locis includi. tamen quamuis benedictio poscentibus ubique <lb/>
            praestetur et exigat praesentiam martyris fides et deuotio <lb n="10"/>
            supplicantis, negari non potest, diligentiae natali solo plus <lb/>
            tribui et maiorem affectum loca impetrare, de quibus ad superna <lb/>
            transitur. quam fidem allegationi curationum multitudo <lb/>
            iam praestitit, et utimur post obsidionem diabolicam testibus <lb/>
            iam sanatis. haec licet per redemptorem nostrum in toto orbe <lb n="15"/>
            celebrentur, est tamen non modica monumenti illius per frequentiam <lb/>
            conparata nobilitas , quia per eum qui hominem <lb/>
            mutauit in angelum inlustrari potuit natura telluris. hanc <lb/>
            uisitatori uestro inuidistis gratiam, aestimantes quia errorum <lb/>
            uestrorum sectator esse desisteret, si reuerendae passionis <lb n="20"/>
            penetralia contigisset. ecce non habetis in regia auctoritate <lb/>
            subsidium : , ecce post caelestem commotionem iuste et et <lb/>
            principalis, quam sperni fecistis, censura percellit. 
</p><p n="23" rend="script">Videamus si superest aliqua de regulari propositione de <lb/>
            fensio. "uisitatores" inquiunt "et aliis episcopis ipse dedit, et <lb n="25"/>
            iustum est, ut facti sui lege teneatur". non uos in hoc titulo

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 uestris piris <hi rend="italic">LV1</hi>, uestri spiritus m intentiuam B, incentiuum <lb/>
            c 2 abtator <hi rend="italic">ABLV</hi> 3 luminibus <hi rend="italic">L</hi> 5 adtrahet <hi rend="italic">B <lb/>
            eclesiarum B</hi> 6 adiri scripsi, <hi rend="italic">adire Ubri</hi> funda non T <lb/>
            <hi rend="italic">fructuram R, staturam m indiocris R, martyrii uel simile</hi> latet. <lb/>
            <hi rend="italic">7 fructum R</hi> a radioe <hi rend="italic">(a rad in ras.) T</hi> se-patus <hi rend="italic">(se ex si corr.)<lb/>
             T</hi> 9 ubi <hi rend="italic">B</hi> \'11 negari m, negare <hi rend="italic">ABLPBTVb</hi> solo] <lb/>
            nolo <hi rend="italic">Ã</hi> 12 tribuisti <hi rend="italic">L\'</hi> loca] lucit <hi rend="italic">B</hi> 18 alligatiOni <hi rend="italic">Å</hi> <lb/>
            14 utitur <hi rend="italic">Bm</hi> post om. <hi rend="italic">B</hi> 16 munumenti <hi rend="italic">L\'</hi> r frequentia <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 17 comparato <hi rend="italic">A</hi> 20 nostrorum <hi rend="italic">T</hi> sectatores <hi rend="italic">se LV1</hi> <lb/>
            <lb/>
            deeisterent <hi rend="italic">T</hi> 22 commotationem <hi rend="italic">Bl</hi> 24 <hi rend="intraline">est</hi>super <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            falsitatis incesso, diu mendaciis adhaerentia uerba non arguo: <lb/>
            dico tamen, latorem iuris definitionis suae, nisi uelit, terminis <lb/>
            non includi, et nisi princeps fastidii summa moderetur, frustra <lb/>
            ad illud quod dederit ius uocatur. lex probitatis et mentis <lb/>
            est, quae hominem uiuentem sine lege castigat: proprie moribus<lb n="5"/>
            inpendit qui necessitati non debet disciplinam. aliorum <lb/>
            forte hominum causas deus uoluerit per homines terminare: <lb/>
            sedis istius praesulem suo sine quaestione reseruauit arbitrio. <lb/>
            uoluit beati Petri apostoli successores caelo tantum debere <lb/>
            innocentiam et subtilissimi discussoris indagini inuiolatam<lb n="10"/>
            exhibere conscientiam. nolite aestimare eas animas de inquisitoribus <lb/>
            non habere formidinem, quae deus prae ceteris suo <lb/>
            reseruauit examini. non habet apud illum reus de allegationis <lb/>
            nitore subsidium, quando ipso factorum utitur teste quo iudice. <lb/>
            dicas forsitan: omnium animarum talis erit in illa disceptatione<lb n="15"/>
            condicio. replicabo uni dictum: tu es Petrus, et super <lb/>
            hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et quaecumque <lb/>
            solueris super terram, erunt soluta et in <lb/>
            caelo, et rursus sanctorum uoce pontificum dignitatem sedis <lb/>
            eius factam toto orbe uenerabilem, dum illi quicquid fidelium<lb n="20"/>
            est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur, <lb/>
            de qua mihi uidetur dictum per prophetam: si haec <lb/>
            humiliatur, ad cuius fugietis auxilium, et ubi relinquetis <lb/>
            gloriam uestram ? 
</p><p n="24" rend="script">Quid si inmunda mihi labia habenti et nullis succensi

<note type="footnote"> 16 Uatth. 16, 18 et 19 22 Ea. 10, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 mendatiis <hi rend="italic">AR</hi> adaerentia <hi rend="italic">B</hi> 3 fastigii <hi rend="italic">PRbm</hi> <lb/>
            4 ad illud qtiod <hi rend="italic">T</hi> irt <hi rend="italic">ras</hi>. quod dedetit ius] de elericis quod <lb/>
            deterius <hi rend="italic">Bm,</hi> quod dederitius quod deterius A 5 propriae BV <lb/>
            6 qui] quis Rm a sedix (is in rus. corr.) <hi rend="italic">T,</hi> sad sedis bv, sed <lb/>
            <hi rend="italic">B istius <unclear>pracenlum</unclear> T in ras</hi>. praesulom Pb, prassulis cm <lb/>
            10 subtilissimam Rm 13 alligationis <hi rend="italic">A</hi> 14 qaod <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 erat <hi rend="italic">Tm</hi> disceptione <hi rend="italic">A</hi> 16 et s. h. y. e, e. meam (sic) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 18 sol. B. t. e. 8. et i. oe. T 20 quidqaid B &amp;1 sũmittitur <lb/>
            <hi rend="italic">AR</hi> capud <hi rend="italic">B</hi> 22 profetam <hi rend="italic">B V</hi> 28 fugetis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            relinquites <hi rend="italic">Bl</hi> 25 nulli <hi rend="italic">B</hi> saccesi <hi rend="italic">B,</hi> saccensa m carbonibus <lb/>
            <hi rend="italic">Bth</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="317"/>
            carbonis, ut Eseiae concessum est, undis abluta ipsum ad possessionis <lb/>
            suae tuenda priuilegia Petrum apostolum liceret euocare <lb/>
            et quod agit precibus humana uoce loqueretur ? quem <lb/>
            si audiretis, haec diceret: "fili hominum, usquequo graues <lb/>
            corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis <lb n="5"/>
            mendacium ? scitote quoniam mirificauit dominus <lb/>
            sanctum suum. quid stabilita Christi manibus cupitis <lb/>
            fundamenta subruere ? quid canum possessionis genium illius, <lb/>
            qui per culpas iuuenescit, ariete pulsatis, et diuulsione ecclesiastici <lb/>
            gregis nouis me et post carnem passionibus subiugatis? <lb n="10"/>
            inauditum sacrilegii genus est, quod mentitae religionis honore <lb/>
            coloratis : dehonestat uenerandi reuerentiam nominis qui adiutorem <lb/>
            se in his, quae in deum iactat conmissa, pollicetur. contumeliae <lb/>
            genus est, quasi in solacio adesse sublimi, iuxta <lb/>
            apostolum: tu quis es, qui iudices alienum seruum? <lb n="15"/>
            quid auribus inperitis inluditis et grauiorem uindictae speciem <lb/>
            facitis esse quam culpae? si odium debetis excessibus, uos <lb/>
            mundate. cur liberius condemnatis scelera quam uitatis? sui <lb/>
            inpugnator est qui fornicationis officiis urguet adulteria et <lb/>
            per animarum stupra carnis accusat. scriptum nempe retinetis: <lb n="20"/>
            maledicti omnes qui fornicantur abs te. foeda ergo <lb/>
            a nitore domini sui obligatione dissoluitur qui statutis caelestibus <lb/>
            minus mera fide dependit officia. possessionis nostrae

<note type="footnote">1 cf. Es. 6, 7 4 Ps. 4, 3 15 Rom. 14, 4 21 Pa. 72,27 <lb/>
            1 • </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 eseiae <hi rend="italic">B,</hi> eseiae <hi rend="italic">V,</hi> isaie <hi rend="italic">T,</hi> isaiae <hi rend="italic">ALBT</hi> undi <hi rend="italic">B,</hi> ut dis <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> ut his m ablatis m 2 tenda <hi rend="italic">B</hi> 3 et <hi rend="italic">om. ARm</hi> <lb/>
            ait <hi rend="italic">ARm</hi> praecibua <hi rend="italic">B</hi> 4 hoc airm. filii <hi rend="italic">ALT</hi> grauis <lb/>
            <hi rend="italic">BB</hi> 5 ut q. d. ua. et q. m. ecitote q. m. d. s. suum <hi rend="italic">T</hi> 6 mendatium <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 7 qui <hi rend="italic">L</hi> stabilitate <hi rend="italic">B</hi> 8 subuertere <hi rend="italic">b</hi> quid <lb/>
            — l. 12 coloratis om. m 9 iuueniscit <hi rend="italic">BLV</hi> et] ut <hi rend="italic">B</hi> diuisione<lb/>
             <hi rend="italic">Sirm</hi>. eclesiastici <hi rend="italic">B,</hi> ecclesiastice <hi rend="italic">T</hi> 10 nouissimq <hi rend="italic">Å</hi> <lb/>
            12 reuerentiam (ti <hi rend="italic">corr.) T</hi> 13 pollicetur <hi rend="italic">L</hi> 14 solatio <hi rend="italic">AL <lb/>
            RV</hi> 15 quia ea] ea qui <hi rend="italic">A</hi> indicis <hi rend="italic">BV1</hi> 18 condempnatis <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> uitatis b, uitetis <hi rend="italic">ABLPBTVm</hi> 19 arguit <hi rend="italic">B,</hi> urget <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            n <lb/>
            2Q atubra (b <hi rend="italic">ex</hi> p corr.) <hi rend="italic">B,</hi> stupca stupra <hi rend="italic">fort</hi>. 21 fornicatur <hi rend="italic">B<lb/>
             faeda R, feda BLfTV 22 oblegatioae BLTV</hi> 23 fidei Rm<lb/>
             possessiones V1 ur<foreign xml:lang="grc">͂</foreign>ae ARm </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            uobis, ut uideo, claritas mouit inuidiam, quam simulata in <lb/>
            malis possessoris indignatione transfertis, dum desudatis inpendiis. <lb/>
            arcem, qua fuistis conspicui, crebris labefactatam <lb/>
            ictibus, nisi obsisterem, proposuistis subruere et caelo stabilitam <lb/>
            machinam, quanta sit, ostendere per ruinam. nolite<lb n="5"/>
            praestolari de clade uestra uictoriam: nolite triumphum superando <lb/>
            perdere meis laboribus meo sudore quaesitum. quicquid <lb/>
            ad tropaeum ducit, obtinui: quicquid uos inlustres faceret, <lb/>
            in sede congessi. uobis tribuit claritatem fax ista quam uiperino <lb/>
            liquore putatis extingui. in perniciem propriam accenditur<lb n="10"/>
            qui sic saeuit in gratiae suae germina, ut plantas abscidat: <lb/>
            liberior iusto iracundia plus quam alios lacessit auctorem". <lb/>
            </p><p n="25" rend="script">"Symmachi quos uocatis excessus, si sunt, illa qua et <lb/>
            uos expectatione sustineo: nefas est peccantem patientiam <lb n="15"/>
            iudicis non amare. quid nisi ultionem flagitat, qui dum reus <lb/>
            et ipse sit, uindictae in altero moras accusat? haec illis a me <lb/>
            uox debetur studiis, quia deum dixisse teneo, pronum esse <lb/>
            hominem in malitia et omnem carnem amicam esse peccatis. <lb/>
            nolo occasione personae innumeris datura dignitatem fiat in<lb n="20"/>
            abiectione possessio, ne, dum homo incessitur, lex diuina frangatur. <lb/>
            mihi credite, si sunt ista quae dicitis, respicio, quia et in <lb/>
            illis, de quibus nihil tale dicebatur, quid fuisset inspexi. errat <lb/>
            qui falli deo proximum credit: mihi uindictam, ego

<note type="footnote"> .18 cf. Gen. 6, 5. 8, 21 24 Rom. 12, 19. Hebr. 10, 80 </note>

<note rend="script" type="footnote">2 mali <hi rend="italic">Am et Sirm</hi>. transfertur <hi rend="italic">T</hi> 4 i∗ctibus (e <hi rend="italic">eras.) <lb/>
            B</hi> obruere <hi rend="italic">Bb</hi> 6 praestulari <hi rend="italic">B</hi> triumphum <hi rend="italic">(alt. umpartim<lb/>
             in ras.) B</hi> 7 quidquid <hi rend="italic">bis B</hi> 8 tropheum <hi rend="italic">ABLPBTV,</hi> triumphum <lb/>
            m dicit obtinuit <hi rend="italic">A</hi> 9 cong.essi <hi rend="italic">LT,</hi> congessit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            pax <hi rend="italic">B</hi> 10 adcenditur <hi rend="italic">B</hi> 11 in <hi rend="italic">ABBm,</hi> ut <hi rend="italic">LPTVb</hi> ut <hi rend="italic">A <lb/>
            Bm, aut BLPTVb 12 iracumdia A lasceesit A actorem T,</hi> <lb/>
            aucrem <hi rend="italic">B</hi> 14 simmachi <hi rend="italic">T, simachi A</hi> uocatis (is <hi rend="italic">in ras.) T</hi> <lb/>
            excessos <hi rend="italic">B</hi> qua om. <hi rend="italic">AB</hi> 16 pacientiam <hi rend="italic">BV</hi> 16 rens <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            retis <hi rend="italic">V m. 1</hi> 17 mores <hi rend="italic">B</hi> 19 peccatis (coatis in ras. <hi rend="italic">corr.)<lb/>
             T</hi> 21 needum <hi rend="italic">B</hi> incessetur <hi rend="italic">B</hi> 23 de <hi rend="italic">om. ALBTV</hi> nil <lb/>
            8 <lb/>
            <hi rend="italic">ABm</hi> qui <hi rend="italic">A</hi> inpexi <hi rend="italic">L</hi> 24 fallit <hi rend="italic">B</hi> et ego <hi rend="italic">Pb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            retribuam, dicit dominus. uos potius olim fili, de quibus <lb/>
            spiritalis uentrem partus onerabat, ad abiuratam redite concordiam <lb/>
            : pio uos sinu, sicut habuit hactenus, ecclesia mater <lb/>
            accipiat. numquam est sera correctio: scit diu expectare inmodico <lb/>
            labore quaesitos: nescit pro uilibus despicere magno <lb n="5"/>
            pretio conparatos. multis gradibus recursus est ad salutem: <lb/>
            praeter desperantem nullus excluditur: fructus ueniae proximus <lb/>
            eat coronae. nolite Symmachum papam pressuris uestris iuuare : <lb/>
            si reus est, mihi credite, cum cessauerit humanae inpugnationis <lb/>
            ministerium, diuinum mox succedit arbitrium. nonne in splendidissimi <lb n="10"/>
            cognitoris lance praedicto aut poena debetur aut <lb/>
            praemium? syllogismos a me sermonum et schemata non quaeratis. <lb/>
            antiquo adhuc utor reti post hominem et inrisam a sapientibus <lb/>
            saeculi cumbulam non reliqui. illa me per mundi <lb/>
            freta sustentat: ditat probatum in captione hominum rete, <lb n="15"/>
            quod cernitis". 
</p></div></body></text></TEI>