<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa011.opp-lat1"><p n="4" rend="script">Deus meus, redemptio mea, quae mihi occurrunt de his <lb/>
            quae fecisti mecum, quae de illis quae gessi aduersum me? <lb/>
            quae si conferantur, nullum tempus ant ope tua ant delicto <lb n="20"/>
            meo sit uacuum. libet ex innumeris in me conlationibus <lb/>
            tuis unam libare et praetereundo populos largitionum tuarum <lb/>
            singularem summotenus adtingere. tempore quo Italiam <lb/>
            optatissimus Theoderici regis resuscitauit ingressus, cum omnia <lb/>
            ab inimicis eius inexplicabili clade uastarentur et quod <lb n="25"/>
            superesset gladiis fames necaret, cum excelsa montium

<note rend="script" type="footnote"> 1 tamquam <hi rend="italic">om. B</hi> horta <hi rend="italic">B</hi> 2 dum addidi, otn. libri sugerit<lb/>
             <hi rend="italic">B</hi> 8 denotionis <hi rend="italic">B</hi> premium <hi rend="italic">V,</hi> studium <hi rend="italic">Pb</hi> 4 affectui<lb/>
             b, affectum <hi rend="italic">LTV</hi> de] quod <hi rend="italic">(uel</hi> ut) de <hi rend="italic">fort</hi>. mee <hi rend="italic">B</hi> 5 procideret <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 litterem <hi rend="italic">B</hi> umquam <hi rend="italic">B</hi> curam <hi rend="italic">B</hi> seeularium <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 7 ezsecutione <hi rend="italic">LV</hi> auggellabar <hi rend="italic">B,</hi> sugillabat <hi rend="italic">L <lb/>
            TV</hi> 8 foeditatia <hi rend="italic">B,</hi> feditates <hi rend="italic">LTV</hi> abnuerem <hi rend="italic">scripsi,</hi> abnnere <lb/>
            <hi rend="italic">libri</hi> uellee (ee corr.) <hi rend="italic">L</hi> 11 faisaet <hi rend="italic">B</hi> 13 tantum L* <lb/>
            graciae <hi rend="italic">B</hi> felix] flexit <hi rend="italic">L</hi> 15 linquiret <hi rend="italic">B</hi> terriret <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 additus <hi rend="italic">T</hi> 19 que egessi <hi rend="italic">T,</hi> quae fecisti <hi rend="italic">Pb</hi> me] te fort. <lb/>
             20 si] sic <hi rend="italic">LV1</hi> dilectiomeo <hi rend="italic">B</hi> 22 populus <hi rend="italic">B</hi> 23 adtingerit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 theodorici <hi rend="italic">T</hi> regis om. <hi rend="italic">T</hi> resuscitauidn|gressus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 26 gladus <hi rend="italic">Lx</hi> famis necare <hi rend="italic">B</hi> mentium Lx oastorumque<lb/>
             arcis <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="399"/>
            castrorumque arces penuria perrumperet et in culminibus locatos <lb/>
            armis saeuior egestas obsideret, ego annorum ferme sedecim <lb/>
            amitae, quae me aluerat, ea tempestate solacio priuatus sum: <lb/>
            remansi solus, inops re et consilio destitutus, cui sola remedium <lb/>
            tribuere possit aduersitas. ne inter parentes, quod est <lb n="5"/>
            captiuitetis sorte amarius, subsidia uiuendi liber poscerem et <lb/>
            cognitus peregrinantium mala tolerarem, extemplo porrexisti <lb/>
            consuetam dexteram, defensio mea, et domum censu et religione <lb/>
            praediuitem, ut solacium meum non respueret, conpulisti. <lb/>
            poposci in matrimonium cuiusdam nobilissimae et tibi <lb n="10"/>
            bene conpertae paruulam filiolam, protinus, te ut anteueniret <lb/>
            procurante, quasi hoc a me sperari debuisset, exceptus. contulit <lb/>
            mihi placentium tibi consortium et ut alimentis affluerem <lb/>
            et ad culturam tuam fugiens infidelitatis obscura commearem: <lb/>
            pene ante agnitionem desolationis meae coeperunt <lb n="15"/>
            mihi largienda suppetere. tunc primum ex mendico in regem <lb/>
            mutatus, adflictorum orditus sum mala deridere et quasi <lb/>
            debita mihi fuisset prosperitas, sic illorum neglegere auctorem. <lb/>
            non tamen perduellis animus et durae ceruicis continuo a te <lb/>
            tumor elisus est: produxisti ultionis tempora, ne forte conpungerer <lb n="20"/>
            et hoc tantum, quis esset praestitor, sanatus sentirem. <lb/>
            sed quia homo non corrigitur ex iniusto nec facile ad candidum <lb/>
            post maculas redigitur, steti in sententia mea illa qua caderem, <lb/>
            uici patientiam tuam continuatione peccati. et quia, cum sis <lb/>
            clementissimus, non semper iustitiam seponis, nudatus praesidio <lb n="25"/>
            tuo uocem illam, quae directa est ad aures primi

<note type="footnote"> 1 perrumperit <hi rend="italic">B</hi> locatos <hi rend="italic">B</hi> 2 aegestas <hi rend="italic">V</hi> obsederet <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> «edecem <hi rend="italic">B</hi> 8 eolatio <hi rend="italic">LT</hi> priuata <hi rend="italic">L</hi> 4 distitutus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 5 posset adfinitas: sed <hi rend="italic">fort</hi>. 6 orte <hi rend="italic">B</hi> et-tolerarem <lb/>
            <hi rend="italic">B, om. LPTVb</hi> 7 exemplo <hi rend="italic">BL</hi> 8 conBuitam <hi rend="italic">B</hi> religionem <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 9 solatium <hi rend="italic">BLT</hi> respuerit <hi rend="italic">B</hi> 10 matrimonio <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 paruolam <hi rend="italic">B,</hi> paruulum <hi rend="italic">V1</hi> anteaeniret <hi rend="italic">scripsi,</hi> ad te ueniret <lb/>
            <hi rend="italic">LPTVb,</hi> ad te uenire B <hi rend="italic">13 afluerem B 18 negligere BT</hi> <lb/>
            19 animus (im <hi rend="italic">corr.) L</hi> 20 cõpugerer <hi rend="italic">Ll</hi> 21 eseet <hi rend="italic">PTb,</hi> isaet <lb/>
            <hi rend="italic">BLV; qui fuisset fort</hi>. 22 <hi rend="italic">corrigitor T,</hi> corrigit <hi rend="italic">LVb,</hi> corriget <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> iniusta <hi rend="italic">B</hi> ne <hi rend="italic">B</hi> 23 redigitur <hi rend="italic">scripsi,</hi> seditar <hi rend="italic">B,</hi> sedetur<lb/>
             <hi rend="italic">LTVb</hi> sentia <hi rend="italic">B</hi> cadirem <hi rend="italic">B</hi> 25 reponis <hi rend="italic">LTVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="400"/>
            parentis, accepi: Adam, ubi es? in confusione mea quantos <lb/>
            amiserim clementiae tuae thesauros et qua nudatus sim dote <lb/>
            numeraui: rerum a te conla.tarum aestimatio tunc concessa <lb/>
            est, cum mihi periret: redii ad me atque ad aerumnas meas <lb/>
            et propter gaudia producta lacrimaui. statim alio quidem<lb n="5"/>
            itinere non tamen inpare subuenisti. ordinasti, ut per officium <lb/>
            leuitarum coactus sanarer et inpacti honoris sarcina quod <lb/>
            premebat a me pondus amoueret. sed postquam uenerandae <lb/>
            me pressura dignitatis absoluit, habui de titulo genium, non <lb/>
            de actionis nitore conscientiam.s o mens rigore inebriata <lb n="10"/>
            uenefico nec exemplis instructa nec monitis! si desunt tibi <lb/>
            uenerabilium magisteria librorum, ad profectum informare <lb/>
            suppliciis et nisi te caeno perditionis inmergis, habere potes <lb/>
            de poena doctrinam. sed haec faciat in nobis ille, qui praecipit, <lb/>
            et ut pares eius existamus imperiis, ipse nobisc.um quod<lb n="15"/>
            iniungit operetur.-
</p></div></body></text></TEI>