Oraculum est scientissimi doctoris gentium quod pariat infirmitas nostra potentiam et quod terrena in contritione anima conualescat, cum uirtus, quae de substantia carnis fluxerit, 20 11 Cor. 12, 9 1 exhistendo B totum B dni T 8 acfeotione L B colliget B 4 depones B 6 adstutia L, astudia B 10 reperent T 11 silnae (ae corr.) B admonet T 15 p ̃ ripiat uda L1 16 explica B Explicit uita beati (beatissimi T) antoni (antonii LTV) feliciter BLTY V. Eucharisticum de uita sua ad Paulini Burdegalensis exemplum inscr. Sirm., inscriptionem om. BLTV, Idem ad eundem (praecedit Epist. VIIII14 Ennodius Hilpidiari inscripta) b 20 eft T 8.1 . 21 in om. Sirm . 22 conualiscat B cum] cur B currat ad spiritum et dum labefactatio nostra caelestem hominem et in diuina locandum arce conponit ad frugem spiritus. sic, quando sine cultura aut messe sunt corpora, dulce est, et cum adcesserit propter augmenta diminutio: ad diuitem dei gratiam peruenitur ieiuna et sterili paupertate membrorum. ergo tibi post deum debetur, inbecillitas nostra, quod de rerum sublimium affectione surreximus. uotiua febris meae necessitas et exustio amplectenda medullarum dederunt mihi et timere deum de abitione sospitatis et in ipso gaudere de reditu. laetatur nunc in auctore nostro mentis sanitas procurata. languoribus. ubi est superbia diuturnae salutis quaesita ludibrio? ubi supercilium, per quod diuinum munus credebas esse rem propriam ? repente deseruit te constantia roboris tui, et aegritudinis subiecta ponderibus elisa ceruice iacuisti: postquam fugit prosperitas tua, seram meditata paenitentiam, quod ualueras, dei nostri fuisse cognoscis. gratias tibi, caeli moderator et conditor, qui dispensatione subtili et occultis miserendi itineribus uias nostras et de adflictione conponis et ad uirtutem perfectam pia laceratione nos reparas. ad medicinam tuam uenire nisi suffragio uulneris non ualemus, cum duritiam cordis adsuescimus te percutiente mollire et suggestionem terrenae uilitatis nobili et dulcissima molestiarum nostrarum passione conprimere.