Hanc admittentes Fidei ornate consortio, quia, sicut in emendatis moribus principem locum obtinet, ita suis spoliata dotibus non tenetur, nec fas est quasi singulare occupari quod constat ex pluribus. nobilia serta nisi multiplicibus pratorum non conponuntur spoliis: ex uariis gemmis una diadematis solet constare formatio: semper admirabilis electri corpus numerosa metallorum membra pepererunt. proinde, quia nihil est quod fidem possit anteire, foueatur et ita in diligentiae messe coalescat, ne lacteus alimenti diuitis culmus inportuna demessus falce moriatur. ergo recedat ab instituto uestro clauda pollicitatio et per usum in naturam transeat res sequenda. haec tamen his uos conuenire putetur affatibus: I 1 populosis|is B exgit V, eriget B comessatio LT, comesatio PY 2 dampna PLTV 5 castitas —l.15 uitam om. T 6 adflictus B 8 tenuam B 9 facta Pb concludant L 10 ad B toraca BLPV, corona b (propter thSraca sine causa) 11 feriar coni. Schottua 13 detestor Lb 17 obtinent LPTYb, optinent B, em. Sirm . 18 tenentur T occupare V 22 menbra T 28 diligente L 24 coaliscat B, calescat T elimentis B culminis T1 25 oriatur B inBtito Tl 26 P ex post L corr. 27 hac T