iure enim in affectionis supercilio conlocatur quem benignitas corrigendi promptius adserit quam ipsa natura generis. genuisse etenim libidinis testimonium, erudisse pietatis. ergo ad disciplinarum. arcem. properantes matrem bonorum operum amate Verecundiam, quae ita ei nariarum species uirtutum fecunda et uirgo parturit, ut inpudentia. procax et corrupta uitiorum. haec uos hac uoce, ut ad eam tendatis, hortetur: