<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa007.opp-lat1"><p n="10" rend="script">Haec ergo, dulcissimi, et adsequi contendite et adepta <lb/>
            custodite. sed replicetis, quibus ad ista magistris, quibus <lb/>
            utamur institutoribus, quorum erigamur exemplis, cum Faustum <lb/>
            et Auienum, saeculi nostri beatitudinem et Latiaris <lb n="15"/>
            flumen eloquii, aulicis districtos teneat sors secunda consiliis? <lb/>
            quos dum manet cura, a generalitate nescitur, quorum temptare <lb/>
            praeconia idem est ac si lucem solis et potentiam uelis <lb/>
            diuinitatis adserere. sed istis in bono publico desudantibus <lb/>
            patricii Festus et Symmachus, omnium disciplinarum materia<lb n="20"/>
            et constantis forma sapientiae, ab urbe sacratissima non recedunt. <lb/>
            in ipsis est nobilis curiae principatus, quos uidisse erudiri <lb/>
            est. non apud eos sermo de ludicris nec pantomimorum <lb/>
            uix ignoscenda commemoratio. illi auram popularem per <lb/>
            pudoris detrimenta non capiunt: contenti rectis magis placere <lb n="25"/>
            quam plurimis, sortiuntur de innocenti actione testimonium. <lb/>
            istorum quamuis in omnibus iussa sequenda sint, est tamen

<note rend="script" type="footnote"> 1 rethorica <hi rend="italic">BL;</hi> rhetorica-l <hi rend="italic">11</hi> dedit om. <hi rend="italic">T</hi> 2 sic <hi rend="italic">Psb</hi> <lb/>
            crimina] carmina <hi rend="italic">Sirm</hi>. 5 noctis atum <hi rend="italic">B</hi> 10 seruet <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 dnbium] debuit <hi rend="italic">L</hi> 18 maiestriB <hi rend="italic">B</hi> 16 districtos <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            districtum <hi rend="italic">libri nisi</hi> quod diatrictum <hi rend="italic">L (B adscr. etiam</hi> in <hi rend="italic">mg.)</hi> exh. <lb/>
             sors <hi rend="italic">Pb,</hi> foro <hi rend="italic">LTV,</hi> fros <hi rend="italic">B</hi> fecunda <hi rend="italic">potius</hi> quam secunda <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 cur <hi rend="italic">B</hi> 18 ueliis <hi rend="italic">B</hi> 19 pullico <hi rend="italic">B</hi> 21 et constantes curiae <lb/>
            om. B1 add, corr. in <hi rend="italic">mg</hi>. constantia scrypsi, constantes <lb/>
            Ubri 22 et principatus <hi rend="italic">B</hi> 24 aurem <hi rend="italic">T1,</hi> auream <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            96 sorciuntur <hi rend="italic">B</hi> 27 iuatorum <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="409"/>
            in illis et magistra taciturnitas et eruditi forma silentii. est <lb/>
            etiam Probinus patricius, placidi germinis examinata claritudo, <lb/>
            quem eruditorum familiae mores ad unguem ducti contulerunt, <lb/>
            qui et de patris et de soceri hausit fonte, quod mundus est. <lb/>
            est patricius Cethegus, eius filius, uir consularis, qui canam <lb n="5"/>
            prudentiam minor transgrediens sine aetatis praeiudicio habet <lb/>
            et prouectorum saporem et mella pueritiae. eat Boetius patricius, <lb/>
            in quo uix discendi annos respicis et intellegis peritiam <lb/>
            sufficere iam docendi, de quo emendatorum iudicauit electio. <lb/>
            est Agapitus patricius, et honestate dines et scientia. est <lb n="10"/>
            Probus V. I., quem si sequamini, illum Faustum et Auienum, <lb/>
            quos praesentes, praesentes, etiam cum desunt, habebitis. <lb/>
            ceteros claros uiros, quos tantum ad me opinio detulit, silentio <lb/>
            relinquo:, per hos, si uobis iam cordi est maturitas, aut per <lb/>
            eos, quos sum praefatus, agnoscite: manifestis enim patet indiciis <lb n="15"/>
            amicus bonorum nec in altero mores quisquam hominum, <lb/>
            nisi quos in se formauit, amplectitur. iam si matronarum <lb/>
            delectat aditio, habetis domnam Barbaram, Romani flos genii <lb/>
            quae testimonio uultus patefaciat lucem sanguinis et saporis, <lb/>
            in qua inuenietis et uerecundam securitatem et de bono <lb n="20"/>
            actionis confidentem uerecundiam, sermonem naturali et artifici <lb/>
            simplicitate conditum, ut nec lepos deuenustet alloquii <lb/>
            nec duris splendor feminarum rigescat affatibus, in qua sic <lb/>
            in naturam transiit honestatis diligentia, ut si uel mentiri <lb/>
            uelit, non possit horrore. sonat pudicam lingua dulcedinem <lb n="25"/>
            nec mentis nubilum tecto sereni sermonis operitur: hoc hoc <lb/>
            pectoris quod loquelae. det ueniam feminarum diadema praesumenti, <lb/>
            quod eius inuideo quieti: uelim illam omnibus Italiae

<note rend="script" type="footnote"> ni Q <lb/>
            <hi rend="italic">2 propinas B 5 cytegus B</hi> cam <hi rend="italic">B 7 periM B</hi> <lb/>
            boetias <hi rend="italic">B</hi> patrioius <hi rend="italic">B s. I</hi>. 8 descendi <hi rend="italic">T</hi> annos <hi rend="italic">B 8. I</hi>. <lb/>
            periciam <hi rend="italic">B</hi> 12 praedixigtee <hi rend="italic">B</hi> anenetia <hi rend="italic">B</hi> • 14 hos scripsi, <lb/>
            uos <hi rend="italic">BL</hi> (u in ras.) <hi rend="italic">TYb</hi> 15 agnnseit Lt patit <hi rend="italic">Ll</hi> 16 quisqua<lb/>
             <hi rend="italic">L</hi> 17 informaait (se <hi rend="italic">om.) B</hi> 18 fios] a add. <hi rend="italic">T 8. 1. m. 2</hi> <lb/>
            19 qui <hi rend="italic">T;</hi> quae R. f. genii <hi rend="italic">fort</hi>. 20 inaenietes <hi rend="italic">B</hi> boM <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 neo <hi rend="italic">L</hi> lepus <hi rend="italic">B</hi> 24 transiet <hi rend="italic">B</hi> mentiri/// <hi rend="italic">L</hi> 25 uellit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> horrore <hi rend="italic">scripsi,</hi> errorem libri 26 nobilum <hi rend="italic">B</hi> 27 loquele <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 28 uellim <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="410"/>
            partibus imitationem praeferri, ut quae non adquiescunt <lb/>
            monitis formarentur exemplis. est illic etiam Stephania, <lb/>
            splendidissimum catholicae lumen ecclesiae, cuius natales ita <lb/>
            maiore luce fuscantur, si mores intellegas, ac si facem mundi <lb/>
            oculus sol obumbret : si ingenitae conuersationis radios seponas,<lb n="5"/>
            plus eius sanguine nil lucebit. istorum, quoscumque praefatus <lb/>
            sum, caelestis uos dispensatio iungat obsequiis. ecce habetis <lb/>
            gratiae meae obsidem paginam, quam uelut paedagogam <lb/>
            sectamini. det autem uobis deus quod decet et uelle semper <lb/>
            et facere. ergo si pomposa oratione non ualui, oratione uos<lb n="10"/>
            memor professionis adiuui
</p></div></body></text></TEI>