<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa006.opp-lat2"><p n="16">Restant adhuc multa quae dicerem, sed inter plures actuum<lb n="5"/>
            tuorum praecones conuenit inlibatum aliquid reseruari. debent <lb/>
            tibi ueneranda studia quod locuntur. amauerunt praecessores <lb/>
            tui inscitiam, quia numquam laudanda gesserunt sordebat <lb/>
            inter aratra facundissimus et quod peritia dederat uis negabat: <lb/>
            muto maerebant actore tribunalia nec ulla concedebatur palma <lb n="10"/>
            dicenti. in casum negotiorum nutabat euentus, quando litteris <lb/>
            genius non dabatur: unus ubique ingenia maeror oppresserat, <lb/>
            quia adterebant otia eloquentium facultates: pompam seniorum <lb/>
            edax neglegentia possidebat nec accendebatur tiro aemulatione <lb/>
            sectanda. uide diuitias saeculi tui: tunc uix fora habuere perfectos,<lb n="15"/>
            nunc ecclesia dirigit laudatorem. 
</p></div></body></text></TEI>