His dictis dimissa fratribus cellula, quos ibidem praedicti amor congregauerat, apud Lirinum inprouisus apparuit. nuntiauit uirum insignium meritorum facies ieiunii pallore decorata. nam dum secreti nitorem hominis splendidissima macies indicaret, non defuit actuum eius praeco consuetus, inmaculatam conuersationis ipsius speciem sub uerborum abundantia et relationis ubertate describens. mixtus grandaeuis et praecipuis gestorum suorum lampadam non minori intellexit igne rutilare: metitus est fomitis sui lucem, dum uidit alieni. quasi (si) inter ornamenta caeli et sidera pleno fulgore micantia superuenientis astri claritudo societur, certant sine inuidia geminare radios et per augmenta luminis speciem superare nouitatis, alia prolixiori crine faciem suam stella commendat, alia puriore, unam ditat potior flamma, nobilitat alteram per spatia nocturna sincerior: sic Antonium nostrum per uniuersas locorum mutationes a Christo ueniens disciplina comitata est. prouidit tamen, ne cui in illa nutrice sanctorum insula, cum praestaret meritis, praeferri uideretur honoribus, sciens in humilitatis radice plantatum ad centenos fructus adsurgere. blandus iuuenibus, grauis maturis, doctus peritis, 2 abegit B 3 quod B baella (e postea add.) L namerantor (tot om.) L 4 adesse] festinant add. L sathanam PT 5 clasico Ll 6 cotidiana—pax scripsit T corr . quomodo] quos T 8 dimissa—cellula Sirm., dimissam—cellulam LPTVb nisi quod tyUaba am alio atramento exarata est in T, dimisum-cellulam B, dimisit suam—cellulam fort . predicti B 9 Lirioum] limnũ Ll 13 conuersionis T 14 discribens BLV 15 grandeuis BLTV 16 igni LTV 17 quasi] quas B si addidi, om . libri etj ut b 19 agmenta T 20 facem LTV 21 puriorem B, purior 6 fort . 23 motationee B 24 comitata L necjui L 25 insola B preetare B preferri B 26 bumilitatee B submissus existendo simplicibus, totam illam dominici gregis legionem distinctam actu, uariatam gentibus, quasi unam animam in sua affectione collegit. ibi biennio se ipso potior mundi istius sarcinam deponens, uictor insidiarum, quas antiqui serpentis parat astutia, diem nostrum et lucem praesentis saeculi perpetui luminis adeptione commutauit. taceo qualiter uitam ipsius mortis claritudo signauerit, ne uniuersa digerens non tam ueritatem narrasse quam praedicti laudibus uidear inmoratus. ueluti si quis consitum lucum frondium densitate reppererit, ex quo coronam ferro stringente subripiens genium siluae, dum praesumit parua, non amouet: melioribus equidem de Antonii nostri factis, quae stilo non adtigi, narranda seruaui. uincar forte eloquentiae flumine, nemo me circa illum superabit affectu. habeat qui secutus fuerit de peritiae messe iactantiam, mihi gratiam beati hominis nemo praeripiet, qui ad explicanda eius bona primus accessi.