<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa005.opp-lat1"><p n="8" rend="script">Sed ecce iterum alis pernicibus per proditionis suae ordinem <lb/>
            dei seruum in quo loci degeret fama uulgauit, aliud <lb n="10"/>
            de ipso pro sententiarum uarietate diuersis opinantibus. <lb/>
            tunc liquido patuit per occursus multiplices nihil obstare <lb/>
            cupientibus planari ardua, solidari scissa, pendentia non <lb/>
            timeri. sed potioribus insidiis, ue per adrogantiam hostis subriperet, <lb/>
            fortiori consilio manus apposuit, ne iam grandaeuus <lb n="15"/>
            perderet quod inter tirocinia uirtute seruasset : acrius enim <lb/>
            circa robustos diaboli certamen est, et maioribus copiis illos <lb/>
            adgreditur qui conflictus eius experti roboris sudore domuerunt. <lb/>
            uniuersa tamen secum ipse pertractans, breui animum suum <lb/>
            adlocutione firmauit: "quid agimus, mens adhuc mundani oneris <lb n="20"/>
            fasce depressa, quam nondum ad auctorem suum corporeus <lb/>
            carcer euomuit ? non tibi certa est de perfectione fiducia, dum <lb/>
            adhuc includeris fragilitate carnali: periculis plena sunt quae <lb/>
            uidentur esse tutissima: lenocinia hostis tui intellegis, dum <lb/>
            uniuersorum uoce laudaris. uide quantis labores insidiis: absconditum <lb n="25"/>
            esse non licet quod adimus: latebram nostram <lb/>
            persecutio manifestat hostilis. sanctorum petamus exercitum <lb/>
            et illam Lirinensis insulae cohortem inriguo inquiramus ardore: <lb/>
            quem solum hactenus pulsauit aduersarius, timebit inter

<note rend="script" type="footnote">2 abire∗∗ (re <hi rend="italic">eras.) B</hi> p#cipiens <hi rend="italic">L</hi> 7 turbata<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>∗ <hi rend="italic">T</hi> 8 oaustra<lb/>
             <hi rend="italic">L</hi> 9 ali∗s <hi rend="italic">T,</hi> aliis <hi rend="italic">b</hi> 10 loco <hi rend="italic">Pb</hi> 18 rescissa <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 al. subreperet <hi rend="italic">Schottus in mg</hi>. 15 grandenus <hi rend="italic">BLTV</hi> 16 tytocinia<lb/>
             <hi rend="italic">BLV</hi> 18 confrictua <hi rend="italic">L</hi> roboris <hi rend="italic">B,</hi> ruboris <hi rend="italic">LPTVb</hi> <lb/>
            21 depress∗a (e <hi rend="italic">eras.) L</hi> actorem <hi rend="italic">T</hi> 23 includelis (lis <hi rend="italic">ex</hi> ris <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) L</hi> 24 leocinia <hi rend="italic">B</hi> intelligis <hi rend="italic">BT</hi> 26 licet n qdimus <lb/>
            <hi rend="italic">(2 corr.) L</hi> addimus <hi rend="italic">T</hi> 27. expeetamos <hi rend="italic">B</hi> exeritu <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            28 insule <hi rend="italic">B</hi> 29 actenus <hi rend="italic">B</hi> pulsanit (t ex i ?) <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="392"/>
            inimicam sibi multitudinem constitutum. instructa proeliis acies <lb/>
            illa semper inuigilat et uariis perfossum ictibus abigit infestantem: <lb/>
            quot bella illis diabolus intulit, numerant tot <lb/>
            triumphos: non metuunt, quotiens adesse Satanan, at dimicantes <lb/>
            acuant, classico fuerit stridente nuntiatum: semper<lb n="5"/>
            eruditos et fortes reddidit cotidiana decertatio, quomodo prolixior <lb/>
            pax solutos". 
</p></div></body></text></TEI>