Sed ecce iterum alis pernicibus per proditionis suae ordinem dei seruum in quo loci degeret fama uulgauit, aliud de ipso pro sententiarum uarietate diuersis opinantibus. tunc liquido patuit per occursus multiplices nihil obstare cupientibus planari ardua, solidari scissa, pendentia non timeri. sed potioribus insidiis, ue per adrogantiam hostis subriperet, fortiori consilio manus apposuit, ne iam grandaeuus perderet quod inter tirocinia uirtute seruasset : acrius enim circa robustos diaboli certamen est, et maioribus copiis illos adgreditur qui conflictus eius experti roboris sudore domuerunt. uniuersa tamen secum ipse pertractans, breui animum suum adlocutione firmauit: "quid agimus, mens adhuc mundani oneris fasce depressa, quam nondum ad auctorem suum corporeus carcer euomuit ? non tibi certa est de perfectione fiducia, dum adhuc includeris fragilitate carnali: periculis plena sunt quae uidentur esse tutissima: lenocinia hostis tui intellegis, dum uniuersorum uoce laudaris. uide quantis labores insidiis: absconditum esse non licet quod adimus: latebram nostram persecutio manifestat hostilis. sanctorum petamus exercitum et illam Lirinensis insulae cohortem inriguo inquiramus ardore: quem solum hactenus pulsauit aduersarius, timebit inter 2 abire∗∗ (re eras.) B p#cipiens L 7 turbata ̃ ∗ T 8 oaustra L 9 ali∗s T, aliis b 10 loco Pb 18 rescissa T 14 al. subreperet Schottus in mg . 15 grandenus BLTV 16 tytocinia BLV 18 confrictua L roboris B, ruboris LPTVb 21 depress∗a (e eras.) L actorem T 23 includelis (lis ex ris corr.) L 24 leocinia B intelligis BT 26 licet n qdimus (2 corr.) L addimus T 27. expeetamos B exeritu L 28 insule B 29 actenus B pulsanit (t ex i ?) L inimicam sibi multitudinem constitutum. instructa proeliis acies illa semper inuigilat et uariis perfossum ictibus abigit infestantem: quot bella illis diabolus intulit, numerant tot triumphos: non metuunt, quotiens adesse Satanan, at dimicantes acuant, classico fuerit stridente nuntiatum: semper eruditos et fortes reddidit cotidiana decertatio, quomodo prolixior pax solutos".