<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa005.opp-lat1"><p n="7" rend="script">Interea sanctus uir per regiones finitimas insidiatricis <lb/>
            famae linguis innotuit, quae ne pareret de celebritate <lb/>
            iactantiam, ante prouisa sunt remedia, quam morbus adolesceret. <lb/>
            qui enim grandaeuus aut debilis duce diligentia <lb n="15"/>
            non itineris illius transmeabat abrupta, QVID dantibus ualitudinem <lb/>
            desideriis etiam aegritudines corpora non tenerent ? <lb/>
            hac perterritus frequentia ad secretiora heremi beatus Antonius <lb/>
            credidit euolandum, ne singulorum deuotio inamabilis adrogantiae <lb/>
            mater existeret et de multiformi gratia rigidioris<lb n="20"/>
            propositi ruina nasceretur. mox tamen secessus, quem pendula <lb/>
             rupes commendabat, electus est, in quo annis plurimis solus <lb/>
            et uere monachus uitam sine humani generis consorte transegit. <lb/>
            dabat feras pro sodalibus montana solitudo: mugitus ursi <lb/>
            aliarumque beluarum minax inmurmuratio pro blandae confabulationis <lb n="25"/>
            communione ponebatur. denique ea tempestate <lb/>
            ursus petulantior gloriae plus daturus caules ipsius puberibus <lb/>
            foliis laetiores et quadam domino hilaritate gestientes inmani <lb/>
            ingrediens contritione uastauit, ita ut nusquam de

<note rend="script" type="footnote"> 1 ciria L\' 2 soporis <hi rend="italic">T</hi> 3 habitantum Sirm., hesitantium <lb/>
            <hi rend="italic">T 7 que B 8 teste humani generis LTV</hi> 9 adpanait]<lb/>
             arripuit Pb, adproperauit <hi rend="italic">fort</hi>. c<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>tinuo (o in ras. corr.) <hi rend="italic">L</hi> pe- <lb/>
            <hi rend="italic">dissequa T reram T</hi> 12 religiones <hi rend="italic">T 16 en<foreign xml:lang="grc">ι̃</foreign>∗ L</hi> <lb/>
            grandenus <hi rend="italic">BLTV</hi> 16 adrupta <hi rend="italic">L,</hi> abruita <hi rend="italic">T</hi> 18 berimi <hi rend="italic">B <lb/>
            22 plnribus Pb aolis Lx</hi> 23 monacus L1 consorta L <lb/>
            <hi rend="italic">25 murmuratio T 27 peoalantior B puperibus L</hi> 28 dn<foreign xml:lang="grc">̃ο</foreign> <lb/>
            <hi rend="italic">L 8. I.,</hi> de domino <hi rend="italic">fort</hi>. ilaritate <hi rend="italic">L</hi> 29 <hi rend="intraline">s</hi>nuquam <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="391"/>
            simplici fruge spes residua linqueretur: quem ille baculo mulcatum <lb/>
            districtius abire praecipiens testem uirtutis suae et nuntium <lb/>
            passionis ad alias ire bestias mox coegit, ut impleretur domini <lb/>
            fidelis pollicitatio, quae sectatoribus suis totius ueneni et <lb/>
            omnium ferarum promisit obsequium. rursus tamen gradienti <lb n="5"/>
            ei per destinatum callem rugiens se fera suggessit, quam ille <lb/>
            sola iussione turbatam iter fecit aperire et occupata uiae <lb/>
            claustra deserere. 
</p></div></body></text></TEI>