Interea sanctus uir per regiones finitimas insidiatricis famae linguis innotuit, quae ne pareret de celebritate iactantiam, ante prouisa sunt remedia, quam morbus adolesceret. qui enim grandaeuus aut debilis duce diligentia non itineris illius transmeabat abrupta, QVID dantibus ualitudinem desideriis etiam aegritudines corpora non tenerent ? hac perterritus frequentia ad secretiora heremi beatus Antonius credidit euolandum, ne singulorum deuotio inamabilis adrogantiae mater existeret et de multiformi gratia rigidioris propositi ruina nasceretur. mox tamen secessus, quem pendula rupes commendabat, electus est, in quo annis plurimis solus et uere monachus uitam sine humani generis consorte transegit. dabat feras pro sodalibus montana solitudo: mugitus ursi aliarumque beluarum minax inmurmuratio pro blandae confabulationis communione ponebatur. denique ea tempestate ursus petulantior gloriae plus daturus caules ipsius puberibus foliis laetiores et quadam domino hilaritate gestientes inmani ingrediens contritione uastauit, ita ut nusquam de 1 ciria L\' 2 soporis T 3 habitantum Sirm., hesitantium T 7 que B 8 teste humani generis LTV 9 adpanait] arripuit Pb, adproperauit fort . c ̃ tinuo (o in ras. corr.) L pe- dissequa T reram T 12 religiones T 16 en ι̃ ∗ L grandenus BLTV 16 adrupta L, abruita T 18 berimi B 22 plnribus Pb aolis Lx 23 monacus L1 consorta L 25 murmuratio T 27 peoalantior B puperibus L 28 dn ̃ο L 8. I., de domino fort . ilaritate L 29 s nuquam L simplici fruge spes residua linqueretur: quem ille baculo mulcatum districtius abire praecipiens testem uirtutis suae et nuntium passionis ad alias ire bestias mox coegit, ut impleretur domini fidelis pollicitatio, quae sectatoribus suis totius ueneni et omnium ferarum promisit obsequium. rursus tamen gradienti ei per destinatum callem rugiens se fera suggessit, quam ille sola iussione turbatam iter fecit aperire et occupata uiae claustra deserere.