Ne tamen diu humanae conuersationis mixtus inlecebris societatem contagionis hauriret, elegit secessum haud procul a beati martyris Fidelis sepulcro, ubi Larius Ionii marmoris minas deponit, quando, ne euagetur longius, obiectis ripis resistunt frena telluris. illic inserto nubibus uertice mons coruscat, qui sublimitate sua uincit aspectum. sed quam superbus est magnitudine, tam difficilis ascensu. nam nullis ante monachum nostrum patuit gressibus nec per praerupta saxorum humani generis admisit formidine repugnante uestigium. in praecisis cautibus tuta feris longum praebuit nullo exterrente cubilia, eo bestiis blandior, quo terribilius agricolarum minatur excursui. in hoc dei famulus sedem delegit, in quo sola fuit placendi causa, quia nequaquam lenocinabatur aspectibus. nihil secum amplius nisi parum leguminis et ligonem, quo terram sollicitaret, de mundi beneficiis adsumens, dedicauit callem subiecta asperitate nescitum. iuga illa 25 cf. Tib. I 7, 30 1 clariscat B 3 constientiam L 6 percunctaretur T obtutibus T 7 prestautem B 11 conuersationes B 12 auriret B, haoriet T1 haat BT 18 Fidelil] Felicis Sirm. h sepulcro B, sepulchro LV 14 duponit Ll ut uidetur 16 eublimitatis B sua om. B 18 per Bb, om. LPTV prerupta B 19 admisit (sit in ras.) L formidine—cubilia scripsit alia m . ant. L repugnanae B 20 precisis B prebait B 21 terribilius (us in ras.) V 22 fkmules LV delegit Pb, diligit BLTV 28 leocinabatur B, lenocinebatur L 25 solicitaret B, sollicitarat V1 26 obiecta fort . an sub ista? 25* indomitam naturae legem Antonio congrediente perdiderunt: reserata itinera post ingressum eius patuere cupientibus. inuenit illic tamen duos senes, quos iam ita inter lustra beluarum habitatio longa miscuerat, ut nihil de illis mundo fama nuntiaret, quorum uitam sanctitatemque plene uideor elocutus, cum expetitam pro dei timore habitationem sine nube uulgaui. breui post horum unus adsumptus est et terreni carceris mole deposita aetheriam ualitudinem felix anima resumpsit: nam absolutionis eius tempore columna ignea beati Antoni oculis ingesta est ad caelum usque pertingens, credo, ut uenerabilis uiri fides et ardor ille uitiorum decoctor typico monstraretur in-, cendio, tunc dum ibi dei cultor tota disciplinis caelestibus uirium suarum uela laxaret et per sinus animae corporisque extrudentia paleas flabra susciperet. cuius uigilias ieiunia lectionis adsiduitatem iure replicarem, nisi haberem digniora memoratu. numquam ille cibum sumpsit nisi fatiscente corpusculo, numquam nisi exemptis officii munus sollicitudinem quiete laxauit. sed quid retexam quae perfectionis habuerit instrumenta per-I\', fectus ant per quos gradus ad celsa conscenderit quem liquido\', declaratum est optinere sublimia? sciuit ille sic per labores.uarios disciplinarum liniamenta sectari, ut numquam adsumeret adrogantiam de labore, et cum omnia essent digna praeconiis quae gerebat, dispendium uirtutis credidit fuisse laudatum. sic totum de eius actibus opinionis luce radiabat, ut nihil praeberetur ostentui: praeminebat censura mentis in corpore et iracundiam, quam contra culpas anima eius susceperat, facies infucata pingebat. uideres aduersus flagitia 3 iam iam B lustram B1 5 sanctitatemque scripsi, scientiamque libri 8 etheream PT 9 tepr ̃ LV calumpna T lib10estingestabL antonii libri 10 est ingeeta b pertigens L uenerabili L 12 tunc dum BTb, tunc V, tunc L d ι̃ ∗ T 13 laxaret ex tnncdumBTb,ItnncLdi.T13laiarettac uelaret T corr . 14 falbra B lactionis L 15 ni LPVb 17 exem∗ptis (p eras.) L .18 quid ex quod L corr . pepeffectionis T\' perfectfls L 21 Janiamenta V1 22 om ̃ ∗a (s eras.) L 6 23 preconiis V que B crediderit fort . 24 ius L 26 susciperat B 27 uideres] aeteris B aduersis L mundana toruos oculos et indefessa contra saeculi blanditias Christi militem bella tractare. quando illa imago statum suum resoluit in risum et ab ordinis proprii rigore laetitiae debilitate confracta est ?.