<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa005.opp-lat1"><p n="4" rend="script">Post cuius resolutionem Antonium nostrum famuli ad Italiae <lb/>
            partes, quibus caelitus fuerat deputatus, Christo duce perducunt. <lb/>
            principe loco Tellinae uallis, quae id sortita est uocabuli,<lb n="20"/>
            limen ingreditur: quam montium ex utroque latere <lb/>
            brachiis fabricata naturae ditat amoenitas et de uerticibus <lb/>
            fecundis amnium plebe locupletat uber solum, quod auaris <lb/>
            respondet iuxta desideria inmoderata cultoribus, non tamen <lb/>
            ita aristis praegrauidum aut dotatum pascuis aut arbustis <lb n="25"/>
            consitum aut fluminibus laetum, ut non ei plus superuenientis <lb/>
            personae gratia praestaret quam ipsius originis uariata <lb/>
            et distincta formositas. illic Mario presbytero, qui spiritibus <lb/>
            inmundis dominabatur, adiunctus est, quia haec est rerum <lb/>
            condicio, ut noui hominis mores diuulget inuenta sodalitas et

<note rend="script" type="footnote"> 1 suecisi <hi rend="italic">LI ut uidetur</hi> 4 germinis] generis <hi rend="italic">b</hi> 7 cede <hi rend="italic">BTY,</hi> <lb/>
            cedi <hi rend="italic">L</hi> aloeri <hi rend="italic">L</hi> 8 se] sed <hi rend="italic">B</hi> equalium <hi rend="italic">B</hi> 9 confidebant<lb/>
             <hi rend="italic">B</hi> cfelicolum <hi rend="italic">B</hi> 10 in <hi rend="italic">B a. I</hi>. 16 hostibus <hi rend="italic">Bb,</hi> <lb/>
            hostilibus <hi rend="italic">Sirm</hi>. depotata <hi rend="italic">B</hi> 21 uteroque <hi rend="italic">B,</hi> utraque <hi rend="italic">T1 V</hi> <lb/>
            23 anniam <hi rend="italic">T1</hi> so∗∗∗lu<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> <hi rend="italic">L</hi> 24 respondit <hi rend="italic">B,</hi> respondaet <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 «aristis (t <hi rend="italic">eras.) L</hi> 96 consitum <hi rend="italic">scripsi,</hi> conpositam <hi rend="italic">libri; cf. <lb/>
            p</hi>. 329, <hi rend="italic">8</hi> ei om. <hi rend="italic">LTV</hi> 28 distigjta <hi rend="italic">L</hi> 30 conditio libri </note><lb n="30"/>
             
<pb n="387"/>
            qui ignoratur per originem similium clarescat affectu: deprehenditur<lb/>
             mens secreta per socios et cui non licet ad liquidum <lb/>
            superuenientis aestimare conscientiam conceditur ut de suis<lb/>
             deprehendat externos. nam cum eum beatus Marius illis oculis, <lb/>
            quibus mentes uidentur, inspiceret et interioris decorem <lb n="5"/>
            hominis absconditis percontaretur optutibus, uoluit eum clericorum<lb/>
             sociare collegio et inter ecclesiasticos coetus praestantem<lb/>
             meritis dedicare personam. sed fugit honorem uelut ueneni<lb/>
             poculum qui semper potentiam credidit subiacere et seruire <lb/>
            patienter praetulit regali dominatui. <lb n="10"/>
            
</p></div></body></text></TEI>