Post cuius resolutionem Antonium nostrum famuli ad Italiae partes, quibus caelitus fuerat deputatus, Christo duce perducunt. principe loco Tellinae uallis, quae id sortita est uocabuli, limen ingreditur: quam montium ex utroque latere brachiis fabricata naturae ditat amoenitas et de uerticibus fecundis amnium plebe locupletat uber solum, quod auaris respondet iuxta desideria inmoderata cultoribus, non tamen ita aristis praegrauidum aut dotatum pascuis aut arbustis consitum aut fluminibus laetum, ut non ei plus superuenientis personae gratia praestaret quam ipsius originis uariata et distincta formositas. illic Mario presbytero, qui spiritibus inmundis dominabatur, adiunctus est, quia haec est rerum condicio, ut noui hominis mores diuulget inuenta sodalitas et 1 suecisi LI ut uidetur 4 germinis] generis b 7 cede BTY, cedi L aloeri L 8 se] sed B equalium B 9 confidebant B cfelicolum B 10 in B a. I . 16 hostibus Bb, hostilibus Sirm . depotata B 21 uteroque B, utraque T1 V 23 anniam T1 so∗∗∗lu ̃ L 24 respondit B, respondaet L 25 «aristis (t eras.) L 96 consitum scripsi, conpositam libri; cf. p . 329, 8 ei om. LTV 28 distigjta L 30 conditio libri qui ignoratur per originem similium clarescat affectu: deprehenditur mens secreta per socios et cui non licet ad liquidum superuenientis aestimare conscientiam conceditur ut de suis deprehendat externos. nam cum eum beatus Marius illis oculis, quibus mentes uidentur, inspiceret et interioris decorem hominis absconditis percontaretur optutibus, uoluit eum clericorum sociare collegio et inter ecclesiasticos coetus praestantem meritis dedicare personam. sed fugit honorem uelut ueneni poculum qui semper potentiam credidit subiacere et seruire patienter praetulit regali dominatui.