Sed postquam beatus uir humanis rebus exemptus est, Constanti antistitis ea tempestate florentissimi iunctus obsequiis gloriosis operibus uitae rudimenta dedicauit: qui eum inter ecclesiasticos exceptores caelestem militiam iussit ordiri: erat enim uenerabilis sacerdos Antoni nostri patruus. sed numquam ille magisterii rigorem consanguinitatis lege molliuit nec fecit securum de necessitudine discipulum non timere, cui gratiam doctoris nisi censura non praestitit. tantus fuit circa sectatorem diligentiae modus, quantum iudicia contulerunt: meritum suum in facie monitoris agnouit. sed iam peccatorum consummatio Pannoniis minabatur excidium: iam 1 qui quamuis ex quidam uia L corr . 2 atyrpis B 4 choruscantem T 5 etgmatis (S corr.) L, stimmatis B 7 presciuit B reliquid B 9 instituto V1 12 ignata Tl eum om. T 13 oculis PТ1b futuro v1 \\ 14 nihil — ille hac B in ras. 15 predicabat B 16 tyrocinia BLTV adnunciata B 17 exemptus] ereptus T constantii LTV 18 antestitis B 19 operibus (p corr.) B 21 antonii LTV 22 magesterii B 25 modiis Lx 27 minaba*tur (n eras.) L iam] nam LTV VI. 25 succisa radice substantiae regionis illius status in pronum deflexerat. per incursus enim uariarum gentium cotidiana gladiorum seges messem nobilitatis absciderat et fecundas humani germinis terras ira populante desolabat. iam Franci, Heruli, Saxones, multiplices crudelitatum species beluarum more peragebant, quae nationum diuersitas superstitiosis mancipata culturis deos suos humana credebant caede mulceri nec umquam propitia se habere numina, nisi cum ea aequalium cruore placassent: cessare confidebant iram caelicolum innocentis effusione sanguinis, qui ut in gratiam redirent cum superis suis, propinquorum consueuerant mortes offerre. quoscumque tamen religiosi titulus declarabat officii, hos quasi sereniores hostias immolabant, aestimantes quod piorum iugulis diuinitatis cessaret indignatio et fieret materia gratiae locus offensae. inter quae temporum procellas Constantius pontifex, ne quid in mundo haberet subsidii, terra hospitibus deputata humana lege liberatus est.