<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa004.opp-lat1"><div n="7" subtype="dictio" type="textpart"><ab><title type="sub">VII. DICTIO IN DEDICATIONE AVDITORII QVANDO AD FORVM TRANSLATIO FACTA EST. </title></ab><p rend="script">Vt campus militem, mare nauitas, fora causidicum, sollicitant <lb/>
            incerta raptorem: ita linguas auditoria exercent. nam <lb/>
            quae, malum, ratio suadebit silentium in loco, in quo sunt <lb/>
            praemia constituta uerborum? ubi orationis palma, si hic gratia <lb n="10"/>
            taciturnitati ? bene soluuntur sudoris pretia, ubi sunt templa <lb/>
            uictoriae: bene effugatur seruitus inter atria libertatis. uincta <lb/>
            hic ora teneat mens captiua: non agnoscit forum Romani <lb/>
            populi, non liberalis eruditionis gymnasium qui adhuc quasi <lb/>
            in secessibus conticescit. sint muta forte diuersoria: hic nihil <lb n="15"/>
            est tam familiare quam pompa dicendi. Fescenninos sales <lb/>
            hymenaeis dare genium consuetae professionis plausus hortatur: <lb/>
            eriguntur lituis bellatores: uirtute debiles grauis bucinarum <lb/>
            cantus adtollit: data sunt uniuersis amica incitamenta propositis. <lb/>
            quid ego faciam, doctorum optime, te loquente? si infabricata <lb n="20"/>
            uerba intra uerecundum penetrale contineam, instituti <lb/>
            me esse similis non agnoscas. amicitiarum religionem in gratia

<note rend="script" type="footnote"><lb/><hi rend="italic">1 susura B non B B. l. 2 obediunt BT <hi rend="intraline">quo</hi>qd B</hi></note>

<note rend="script" type="footnote">VII. Dictio] Item <hi rend="italic">(om. T)</hi> dictio (dictio om. <hi rend="italic">TV)</hi> cnius supra <hi rend="italic">BL <lb/>
            TV ( praecedit Carm. I 6)</hi> facta est] Scholastica prima <hi rend="italic">add. <lb/>
             Sirm</hi>. 7 cauaedicum <hi rend="italic">V,</hi> causaedicum <hi rend="italic">L</hi> 8 anditoria linguas <lb/>
            <hi rend="italic">LTV</hi> excercent <hi rend="italic">B</hi> nam quae <hi rend="italic">Schottus et Sirm.,</hi> namq; <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            10 proemia <hi rend="italic">B</hi> g<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>|gr<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>a <hi rend="italic">T</hi> 11 taciturnitatis <hi rend="italic">SiNn</hi>. s*udoris <lb/>
            e <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 12 ninta <hi rend="italic">B</hi> 13 orti (o in <hi rend="italic">ras.) B</hi> 14 gemnasium <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            a e <lb/>
            g<foreign xml:lang="grc">ι̃</foreign>*nasium <hi rend="italic">T</hi> quainecessibus <hi rend="italic">L</hi> 15 conticiscit <hi rend="italic">B</hi> 16 fiscinninos <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> festinninos <hi rend="italic">LTV</hi> 17 emineis <hi rend="italic">BLPlTV,</hi> ymineia P2, <hi rend="italic">em. Schottus<lb/>
             et Sirm</hi>. 18 bellatore <hi rend="italic">B</hi> uirtutis <hi rend="italic">B</hi> buocinarum T </note> <lb/>
             
<pb n="444"/>
            parcus offendam, si nec translationis festa nec debitae tibi <lb/>
            laudis munus exoluero. salue ergo, nutritor profectuum, fax et <lb/>
            splendor ingenuitatis, qui nobilia germina laboriosis purgando <lb/>
            sarculis in fructibus facis agnosci, qui in cano flore nouellae <lb/>
            posteritatis, quantum horreis paretur, ostendis, qui de ferarum<lb n="5"/>
            cubilibus et bubonum habitaculis ad fora nos reuocas, unde <lb/>
            maiores paene iam longa aetate discesserant. non enim patent <lb/>
            eruditis loca ista, quibus scientiam non primoribus labris ipsa <lb/>
            contulerint. cuius enim tuba cognoscatur eloquii, nisi cuius <lb/>
            puerilia innotuerint rudimenta sermonum? tibi ergo debentur <lb n="10"/>
            haec beneficia, quod citaturus reum causidicus inter atria iam <lb/>
            probata dictionem metuendus incipiet. tibi spes unica honestae <lb/>
            professionis adscribenda, quod nobilitas decursis breui temporibus <lb/>
            liberali sudore placitura est. sed quo me ignarum <lb/>
            uirium tui rapit affectio, narrationis pelagus non pendentem? <lb n="15"/>
            sufficit in loci amici et diei celebritate uota testatum. ad uos <lb/>
            reuertor, quibus paterna conuentus affectione uocem debeo <lb/>
            commonentis. reddite uos studendo origin, reddite natalibus <lb/>
            lectione: naturae lucem iubar dictionis ostendat: multiplicate <lb/>
            suffectu scientiae parentum titulos: ornate eruditione decora <lb n="20"/>
            maiorum. fului nobilitatem metalli nisi ad unguem manus <lb/>
            ducat artificis, maternis paene hebetater tenebris et, si non <lb/>
            magistra politione uenustetur, nihil ei prodest sublimitas, quam <lb/>
            uena concesserit. adiuuatur quidem doctoris instantia dotibus <lb/>
            sanguinis mundioris, sed nisi limata non rutilant illa quae<lb n="25"/>
            se erigunt praerogatiua nascendi. incrementum rusticum matris

<note rend="script" type="footnote"> 1 ne <hi rend="italic">L</hi> 2 laudes B13 purgandi <hi rend="italic">B1</hi> 4 surculis <hi rend="italic">V1</hi> <lb/>
            t <lb/>
            5 patetnr <hi rend="italic">B,</hi> parator <hi rend="italic">Pb</hi> 6 fora DOB] forenses <hi rend="italic">coni. Schottus</hi> <lb/>
            7 maioris poene <hi rend="italic">B</hi> putant eruditus <hi rend="italic">B</hi> 8 labr*is <hi rend="italic">T</hi> 9 cognoscitur <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 11 benificia <hi rend="italic">B causedicus LPT1 V</hi> 12 dictione <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 ad scribendum <hi rend="italic">B</hi> 14 liberari <hi rend="italic">L</hi> sed] sub <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 expendentem <hi rend="italic">fort. ttt alibi e. g. p. 445,13;</hi> an pauentem ? 16 uotat| <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 17 cumnentua <hi rend="italic">L</hi> . 19 lectionem <hi rend="italic">T</hi> 20 suffectu <hi rend="italic">B,</hi> sntfectui <lb/>
            <hi rend="italic">LTV\'</hi> 21 fuui <hi rend="italic">L</hi> 22 poena <hi rend="italic">B,</hi> pene <hi rend="italic">LTV</hi> bebitatur <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 adiunator <hi rend="italic">B</hi> 25 sed] et <hi rend="italic">B</hi> 26 incrementum] <lb/>
            iumeotum coni. <hi rend="italic">Schottus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="445"/>
            mammas inter sulcos euacuat et per pascua pecus agere, dum <lb/>
            ab uberibus pendet, adsuescit: patris brachiis, dum iuuencos <lb/>
            fatigat, adiungitur: prensat dexteram grandia terris semina <lb/>
            committentem et sudorem originis suae in ipso lucis limine <lb/>
            meditatur. quid uos faciatis, quos liberalibus pepererunt matres <lb n="5"/>
            optimae disciplinis? peregrinandum uobis est a germine ditiori, <lb/>
            nisi uos nobiles instituta monstrauerint. habetis praeuium eloquentiae <lb/>
            morumque doctorem: currite prosapiae stimulis incitati <lb/>
            et, cum uos ad agonem praemia promissa perduxerint, <lb/>
            mei meminisse dignamini, quia sunt quae a uobis post caelestem <lb n="10"/>
            retributionem suffragia hortator accipiat. haec sunt, nostris <lb/>
            quae uos licuit uocibus admoneri. uos diligentiam pectoris mei <lb/>
            expendite consideratione uerborum: non phaleratus sermo, non <lb/>
            inlecebrosa tantum et depicta fucis narratio delectet: quaerite <lb/>
            apud me non blanda sed necessaria, non deliciosa sed fortia. <lb n="15"/>
            numquid iuuat pompam texere praecepta daturum ? qui probari <lb/>
            non magis sensibus quam sermone disponit affectum monitoris <lb/>
            euacuat. ponderibus ornetur dictio castigantis: lancem <lb/>
            in exhortatione teneat qui gestit audiri. institutor uirtutis <lb/>
            plausus excludat: bene morata oratio imperat quod suadet. <lb n="20"/>
            haec si explicare nequeo facultate dicendi, amare tamen didici <lb/>
            consideratione propositi et electione consilii. pars quaedam <lb/>
            probitatis est, etsi implere nequeas, nosse meliora. sequitur <lb/>
            examinatam intentionem effectus operis: proximus magistro <lb/>
            est qui diligit ornamenta doctrinae. deus tamen uoti se comitem <lb n="25"/>
            iungat et quod nouellis praeceptor commendo cespitibus in <lb/>
            pomis tamquam de hereditaria possessione decerpam.

<note type="footnote"> .11 cf. Verg. Aen. III 461 </note>

<note type="footnote">2 pendet <hi rend="italic">T,</hi> pendit <hi rend="italic">BLPVb</hi> iuuencus <hi rend="italic">B</hi> 3 praensat <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 hnnine <hi rend="italic">P\'Tb</hi> 6 est nobis <hi rend="italic">LTV</hi> ditiore <hi rend="italic">T</hi> 7 UOB <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            nobia <hi rend="italic">T corr</hi>. plaeuium] praetium <hi rend="italic">B</hi> 10 dignemini <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            12 quae nos ueetris <hi rend="italic">Pb; cf. Vergil. Aen. 111461</hi> haec sunt quae nostra <lb/>
            liceat te uoce moneri 13 faleratas <hi rend="italic">BLTV</hi> 15 *pud <hi rend="italic">L,</hi> apud <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 daturum (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) B</hi> qui] quia <hi rend="italic">T in ras.,</hi> qui ei <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            17 non magis probari <hi rend="italic">Pb</hi> 18 lancem <hi rend="italic">B</hi> 19 exortatione <hi rend="italic">LP <lb/>
            TV 20 snadit B 21 di∗∗∗dici L 22 lectione LTVb</hi> 23 etsi] <lb/>
            si <hi rend="italic">Sirm</hi>. 94 magistros <hi rend="italic">B</hi> 25 sec <hi rend="italic">B\'</hi> 26 et] etiam <hi rend="italic">T</hi> </note> 
<pb n="446"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>