<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa004.opp-lat1"><div n="28" subtype="dictio" type="textpart"><ab><title type="sub">XXVIII. DICTIO. [VERBA DIDONIS CVM ABEVNTEM VIDEBET AENEAM.]</title></ab><p>Nec tibi diua parens generis (nec Dardanus auctor). 
</p><p>Quantum docet inclementia, perdidisti testimonium generis, <lb n="5"/>
            quod opinione mentiris. constat Veneris non esse filium nil <lb/>
            amantem: ordo rerum est, ut prosapiem mores adnuntient et, <lb/>
            quo quis auctore in lucem uenerit, eius facta sectetur. diua <lb/>
            Idaliae nescientem respondere beneficiis non agnoscit. non <lb/>
            fama filios, sed conuersationis monstrat aequalitas: si diuersa <lb n="10"/>
            sit conscientia, uix credenda est esse suboles quae uocatur. <lb/>
            te potius Caucasei rigoris praerupta genuerunt aut conceptum <lb/>
            in recessibus montium saxea aluus effudit et, ne dira nutrimentis <lb/>
            natura mollesceret, eripientes salutem ceteris Hyrcanae <lb/>
            tigrides alimenta praebuerunt: nutriuit te illa feritas quae <lb n="15"/>
            trucidat. nam quid mihi dissimulatione pollicitor? aut quid <lb/>
            sperando meliora suspendor? non reddidit fletibus lacrimas, quae <lb/>
            eius amore torta fundebam: non gemitus meos propriis mens <lb/>
            cruenta est consolata suspiriis. in doloribus meis, quod unicum <lb/>
            est remedium, non exhibuit pari dolore collegam, quia pene <lb n="20"/>
            solus est in anxietate terminus inuenisse participem. sed quae
</p><p rend="script">4 Verg. Aen. im 866

<note rend="script" type="footnote"> XXVIll. 2 Dictio <hi rend="italic">om, BL</hi> uerba - Aeneam add. <hi rend="italic">Sirm., om. <lb/>
            BLTV</hi> Didonia monentis ad Aeneam uerba inscr. <hi rend="italic">Schottus</hi> <lb/>
            4 nec D. auctor addidi, om. <hi rend="italic">Ubri;</hi> Ethioa quinta inscr. add. <hi rend="italic">Sirm</hi>. <lb/>
            5 inclemtia <hi rend="italic">B</hi> perdedisti <hi rend="italic">B</hi> 6 opinionem <hi rend="italic">B</hi> 8 sectitur <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 10 monstat <hi rend="italic">B</hi> 11 soboles <hi rend="italic">b,</hi> snbolis <hi rend="italic">B,</hi> aobolis <hi rend="italic">LPTV</hi> <lb/>
            12 te <hi rend="italic">om. B</hi> caacasei <hi rend="italic">BlL</hi> rignris <hi rend="italic">B</hi> aut <hi rend="italic">B</hi> 14 molliscerit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> eripientis libri, em. Sirm. eeteris <hi rend="italic">B (ut Barthius <lb/>
            coniecerat)</hi>, cytheria <hi rend="italic">LPTYb</hi> hercanae <hi rend="italic">Y,</hi> hercane <hi rend="italic">BLT</hi> <lb/>
            15 tigridis <hi rend="italic">LPTYb,</hi> tygridis <hi rend="italic">B,</hi> em. Sirm. 16 pollicetur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 snipendor <hi rend="italic">Bb,</hi> sustentor <hi rend="italic">Y,</hi> snptentor <hi rend="italic">L,</hi> sustentor Tl 18 meos <lb/>
            Pb, mens <hi rend="italic">BLTV</hi> 19 suspiris <hi rend="italic">L</hi> 20 exhibnet <hi rend="italic">B</hi> collegam <lb/>
            <hi rend="italic">P1b,</hi> colligam <hi rend="italic">BLPlTV</hi> 21 anzietate <hi rend="italic">B,</hi> etate <hi rend="italic">LPTV sed</hi> in <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ante etate spatium 3-4 <hi rend="italic">lit</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="506"/>
            eloquar nescio, (nescio) quae relinquam. haec nec dexter Iunonis <lb/>
            oculus nec summi tonantis patietur aspectus, ut pro tot inpensis <lb/>
            sequestratione consumar nec aliud pietate promouerim, <lb/>
            nisi ut merear non amari. heu fides ab uniuersis proturbata <lb/>
            mortalibus et quod hactenus numinibus homines iungebat<lb n="5"/>
            expulsum! suscepi miseranda naufragum et eius dicioni reginam <lb/>
            subdidi manente felicitatis sorte captiuam: feci ut ageret <lb/>
            dominum profugus imperantis. nunc furore succensa discrucior <lb/>
            et quare possessor me deserat ingemisco. ergo Apollinis auguriis <lb/>
            uocates abscedis et sortis Lyciae casum certis et apud<lb n="10"/>
            te iam manentis praeponis imperiis? scilicet caelestibus crudelitas <lb/>
            ista procuratur auctoribus et interpres superorum ad <lb/>
            hos hominem conpellit excessus, ut diligentis litora quasi solum <lb/>
            hostile diffugiat, ut per tempestates salutem prodat qui solum <lb/>
            fugit adfectum, uade, ulterius non morabor. habet uindictam <lb n="15"/>
            mei uia qua deseror, habebit pelagus m furore iudicium. <lb/>
            raucos tumentium procellarum aestus exaudiam: uocabis inter <lb/>
            pericula Didonis nomen, quae et fuit portus et praebuit: aut <lb/>
            certe, quod timeo, ne dum uindicor me uiuente moriaris, <lb/>
            euentum expetitae nauigationis post usuram lucis agnoscam. <lb n="20"/>
            uide sceleribus indebitam mercedem: perire innocens ante <lb/>
            cupio quam merentem. 
</p><p rend="script"><l>Durus et indomitus Veneris se semine cretum</l><lb/><l>lactat et abiurans conlaudat stemmata diuae.</l><lb/><l>Edidit ergo Venus fugientem nomen amoris,</l><lb n="25"/><l>Pectoris et rabidi fudit clementia uirus.</l><note rend="script" type="footnote"> 1 que <hi rend="italic">B</hi> <unclear>cio</unclear> add, om. <hi rend="italic">libri; sed cf. p. 266, 15 2</hi> summit <lb/>
            <hi rend="italic">B paretur La 3 adiut B promodisem B 4 fedis B</hi> <lb/>
            5 nomibus hominfs <hi rend="italic">B</hi> 6 suscipi B naufragiam <hi rend="italic">Bb</hi> ditioni <lb/>
            <hi rend="italic">BT,</hi> dictioni <hi rend="italic">L</hi> 7 sortae <hi rend="italic">B</hi> ageret] adnena <hi rend="italic">add. T s. l. m. 2</hi> <lb/>
            8 imperantis scripsi, inperant <hi rend="italic">B,</hi> imperant <hi rend="italic">LV,</hi> imperantem <hi rend="italic">PTb,</hi> imperatpr <lb/>
            <hi rend="italic">Sirm</hi>. nuna <hi rend="italic">V</hi> 9 et om. <hi rend="italic">SWm</hi>. 10 uocatus angoriis <lb/>
            <hi rend="italic">LTV</hi> set <hi rend="italic">B</hi> liciae <hi rend="italic">BLV,</hi> lime <hi rend="italic">T</hi> 11 preponis <hi rend="italic">B <lb/>
            manentibus fort, inperiia B 12 actoribus T1</hi> 13 excursus <lb/>
            fort, <hi rend="italic">littora B 14 tempostatis B</hi> 15 figit B suent <lb/>
            <hi rend="italic">B 17 raucus B 18 prasbuet B 19 certae B</hi> moriara <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 agnnscam <hi rend="italic">B</hi> 28 <hi rend="italic">durus—l. 26 uirus</hi> om. <hi rend="italic">T</hi> </note><pb n="507"/></p></div></div></body></text></TEI>