XXVIII. DICTIO. [VERBA DIDONIS CVM ABEVNTEM VIDEBET AENEAM.] Nec tibi diua parens generis (nec Dardanus auctor). Quantum docet inclementia, perdidisti testimonium generis, quod opinione mentiris. constat Veneris non esse filium nil amantem: ordo rerum est, ut prosapiem mores adnuntient et, quo quis auctore in lucem uenerit, eius facta sectetur. diua Idaliae nescientem respondere beneficiis non agnoscit. non fama filios, sed conuersationis monstrat aequalitas: si diuersa sit conscientia, uix credenda est esse suboles quae uocatur. te potius Caucasei rigoris praerupta genuerunt aut conceptum in recessibus montium saxea aluus effudit et, ne dira nutrimentis natura mollesceret, eripientes salutem ceteris Hyrcanae tigrides alimenta praebuerunt: nutriuit te illa feritas quae trucidat. nam quid mihi dissimulatione pollicitor? aut quid sperando meliora suspendor? non reddidit fletibus lacrimas, quae eius amore torta fundebam: non gemitus meos propriis mens cruenta est consolata suspiriis. in doloribus meis, quod unicum est remedium, non exhibuit pari dolore collegam, quia pene solus est in anxietate terminus inuenisse participem. sed quae 4 Verg. Aen. im 866 XXVIll. 2 Dictio om, BL uerba - Aeneam add. Sirm., om. BLTV Didonia monentis ad Aeneam uerba inscr. Schottus 4 nec D. auctor addidi, om. Ubri; Ethioa quinta inscr. add. Sirm . 5 inclemtia B perdedisti B 6 opinionem B 8 sectitur B 10 monstat B 11 soboles b, snbolis B, aobolis LPTV 12 te om. B caacasei BlL rignris B aut B 14 molliscerit B eripientis libri, em. Sirm. eeteris B (ut Barthius coniecerat) , cytheria LPTYb hercanae Y, hercane BLT 15 tigridis LPTYb, tygridis B, em. Sirm. 16 pollicetur B 17 snipendor Bb, sustentor Y, snptentor L, sustentor Tl 18 meos Pb, mens BLTV 19 suspiris L 20 exhibnet B collegam P1b, colligam BLPlTV 21 anzietate B, etate LPTV sed in T ante etate spatium 3-4 lit . eloquar nescio, (nescio) quae relinquam. haec nec dexter Iunonis oculus nec summi tonantis patietur aspectus, ut pro tot inpensis sequestratione consumar nec aliud pietate promouerim, nisi ut merear non amari. heu fides ab uniuersis proturbata mortalibus et quod hactenus numinibus homines iungebat expulsum! suscepi miseranda naufragum et eius dicioni reginam subdidi manente felicitatis sorte captiuam: feci ut ageret dominum profugus imperantis. nunc furore succensa discrucior et quare possessor me deserat ingemisco. ergo Apollinis auguriis uocates abscedis et sortis Lyciae casum certis et apud te iam manentis praeponis imperiis? scilicet caelestibus crudelitas ista procuratur auctoribus et interpres superorum ad hos hominem conpellit excessus, ut diligentis litora quasi solum hostile diffugiat, ut per tempestates salutem prodat qui solum fugit adfectum, uade, ulterius non morabor. habet uindictam mei uia qua deseror, habebit pelagus m furore iudicium. raucos tumentium procellarum aestus exaudiam: uocabis inter pericula Didonis nomen, quae et fuit portus et praebuit: aut certe, quod timeo, ne dum uindicor me uiuente moriaris, euentum expetitae nauigationis post usuram lucis agnoscam. uide sceleribus indebitam mercedem: perire innocens ante cupio quam merentem. Durus et indomitus Veneris se semine cretum lactat et abiurans conlaudat stemmata diuae. Edidit ergo Venus fugientem nomen amoris, Pectoris et rabidi fudit clementia uirus. 1 que B cio add, om. libri; sed cf. p. 266, 15 2 summit B paretur La 3 adiut B promodisem B 4 fedis B 5 nomibus hominfs B 6 suscipi B naufragiam Bb ditioni BT, dictioni L 7 sortae B ageret] adnena add. T s. l. m. 2 8 imperantis scripsi, inperant B, imperant LV, imperantem PTb, imperatpr Sirm . nuna V 9 et om. SWm . 10 uocatus angoriis LTV set B liciae BLV, lime T 11 preponis B manentibus fort, inperiia B 12 actoribus T1 13 excursus fort, littora B 14 tempostatis B 15 figit B suent B 17 raucus B 18 prasbuet B 19 certae B moriara B 20 agnnscam B 28 durus—l. 26 uirus om. T