XXVII. DICTIO. VERBA IVNONIS CVM ANTAEVM VIDERET PAREM VIRIBVS HERCVLIS EXTITISSE. Tandem aliquando qui iudicio nostro responderet inuentus est, qui de inimico nostro, et dum uincitur, triumpharet Herculeae uires, nisi eliserint, non iacebunt: quem prouidimus, et de casibus est superbus. stat propriis magnus uiribus, sed erit maximus per ruinam. nescio utrum Hercules ualeat par esse, uel si Antaeum non liceat ulla ratione prosterni: at si hosti nostro blanditur aduersitas, nos ad laureas peruenimus. scimus futura, sed conuenit superos loqui quasi humana mortalibus. prouideat Hercules quid eligat esse faciendum. uincendus est congrediente inimico, uincendus est et iacente. qui uenena lusit in cunis, qui pacauit Erimanthi nemora, qui ceruam uelocitate praecessit, optionem habeat quid sequatur : aut hostem periturus deiciet aut, si certamen metuerit, (erit) cum suis cautibus iam sepultus. Lernaeum periculum, nisi fallor, orietur de consummatione certaminis. quis non credat nihil superesse quod peragat, cum humi fusus hostis aspicitur? at nostrae partis intentio de oppressione suscitabitur et augmentandi roboris causam feliciter pro inimico perfuncta res suggeret. XXVII. 2 Dictio om. BL cum om. L anteum B, aatheum LTV 3 et parem L, pare B uibus B extetisse B; Ethioa quarta inscr. add. Sirm . 4 iuditio B respondet L\' 5 triumfaret B 6 ni se laeaerint b 7 et om. b magnus—nescio om. B 8 hercules Pb, herculis BLTV 9 anteum BP, antheom LTVb ad B 12 hercules PТ\'b, herculis BLTXV 14 herimanti BPTV, hermanti L naemora B . 16 petituroe T aut] at T erit add., om. libri 17 eaudibus B Lernaeum Sirm., lymeam LPTV, lyrneo B, horrendum b . oriet B . 18 de om. B 19 hostis om. Sirm. noetre partes B 20 oppraessione B 21 suggerit B