XVIIII. DICTIO DATA AMBROSIO IN ALEATOREM QVI AGRVM IN QVO PARENTES EIVS ERANT POSITI PRO LVDI PRETIO DEDIT. Postquam, iudices, deforme aleatoris studium deductus ad exilitatem census euaserat et crescentem certandi curam v 2 principee P1 et Sirm., principis BLP2TVb 8 acebare B 4 minuenda T adam B delictu B 5 quedam PT, quodam BLVb 6 de om. Sirm. 8 litteraris Sirm. 9 imaginem LT p\'hr\'e (t. e . posthabere) T credentes B 10 ab effusore se LTV 11 reliquos B 12 premia B 13 efficatia B 14 arcis BTY, artii LP (cfp. 477,2); quas arcis fort . 15 genitores L obtineat BT 16 pena B\'T impetitos Pb, impetitua BL TV 17 directa] delicta fort, 18 poene B existet B aorbe B1 dilecti f B .\'. XVIIII. 20 data] dicta b alteatorem B 21 ludi pro T 22 dedit] Controuewia sexta inscr. add. Sirm._ facultatum defectus addixit, coeperunt a turpi praemio nec parentum sepulcra subduci, coeperunt expectari dubia casuum de fauillis et ridenda proponi contentionum momenta de lacrimis. ubi sunt qui dicunt perfunctas luce animas nihil cum huius mundi cultoribus habere commune et post saeculi segregationem diem suum habere translatos? ecce iam maiores istius prope quae obtinuerant sepulcra senuerunt et re ipsa per diuturnitatem requirunt busta iam tumuli: et tamen apud comisatorem inprobissimum adhuc creduntur in illis intentionis pretia non perisse. post longa uitae curricula fortuito nil debentes euentum manes iubentur expectare de tesseris: post profligatas, quas parentes tui per longam parsimoniam opes collegerant, post multa argenti aurique pondera, quae iutura heredem parcitas sub dimensione seruauit, urnas ueterum, ut essent in praemio tabulae, sterilitate deterior proles honorasti. si mausolea praecedentium minor posteri cultus ornaret, esset plectenda neglegentia et spectaret de illis poenam iudicibus, qui filiorum suorum mores in alienis cupiunt emendare commissis. pro festiuitate certa temporum lege redeunte, pro sertis et quibus animae pascuntur muneribus, credidisti nefas, si genitorum tuorum sepulcra dominos non mutarent. non tibi licuisset domos ultimas pro abducti ab hostibus pignoris tui redemptione distrahere. quaero quae sit necessitas quod alienum uideo in parentum tuorum cineribus possessorem: et nihil mihi aliud nisi ludus opponitur. o misera mortalium condicio, et cum denegantur desideria et cum infelicius conceduntur! quotiens creatores tui sollicitis deum mouere suspiriis, ne de huius usura lucis, quod infaustissimum creditur, 2 sepulchra LPY exspectari LTY cansuum L 3 monenta B1 4 nil T 6 translatus B 7 sepnlchra LPV re ipsa scripsi, de ipea B, de ipsu LTV 8 requirunt Bb, fiunt LTV tnmnlia LTV comesatorem LV, comeeaatorem T 10 fortnita B 11 exepestare TV 12 parentiB B colligerant B 14 particae L 15 stabnlae T 16 praecidentium B 17 negligentia BT m pascantur B credidistig L1 21 sepulchra LV dominus B 22 domas B abducti scripsi, abdueta Ubri 25 alius B mortalis LTV 27 creatoris BLb deu| L* , sine legitimo herede transirent? quotiens futuri mens nescia proximitatem mortis incurrerat de pallore progeniti? editus institutus eruditus ad hanc messem, iudices, ieiuna pudoris mente peruenit, ne in iure suo patiatur esse, postquam uniuersa perdidit, patrimonii largitores. damnamus in scelerato uoluntatem turpissimam: nam contingit forsitan, ut ad probos dominos priorum tuorum ossa beneficio lenitatis emiseris. communis est uniuersis defunctorum reuerentia et circa religionem sorte ultima conditorum dignam poscit humanitas uniuersa culturam: excellentius tamen maioribus nostris debita suprema redduntur, quos ita sibi ueneratio proponit ante oculos, ut dis credamus exhibitum, in quibus defunctorum mandata peraguntur. seruamus uniuersa quae iusserint, non credentes inpune contingere, quod de eorum fuerit praeceptione uiolatum. non inuenio nonum facinoris genus qua explicem nouitate sermonum. quibus fuit sacrilegium non parere, quale est eorum suprema domicilia pro ludicris uendidisse? credite, cognitores, stare ante oculos uestros tot istius atauos uindictae tempora praestolantes, quorum placatione mansura in posterum circa parentes diligentia poterit sine labe sanciri.