<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa004.opp-lat1"><div n="12" subtype="dictio" type="textpart"><ab><title type="sub">XII. DICTIO DATA ARATORI QVANDO AD LAVDEM PROVECTVS EST. DICTATA SVB DIE. </title></ab><ab><title type="sub">THEMA. LAVS LITTERARVM. </title></ab><ab><title type="sub">PRAEFATIO. </title></ab><p><quote><l>Littera de proprio laudetur splendida censu: </l><lb/><l>Aduena nam cultus nil tribuet genii. </l><lb/><l>Ebria uestito plus lucent uellera Sere: </l><lb/><l>Persica candentes colla decent lapides. </l><lb/><l>Non iuuat externo conponere membra nitore:</l><lb n="10"/><l>Lux naturalis sidera nobilitat. </l><lb/></quote></p><ab><title type="sub">NARRATIO. </title></ab><p rend="script">Omnibus rebus, quae aestimantur digna praeconiis, exhibenda <lb/>
            est pro dicendi facultate laudatio: ab eloquentiae dote <lb/>
            radiantibus reddenda sunt litteris quae debentur, quia, sicut <lb n="15"/>
            gratuitum munus et opes et animum indicat largitoris, ita <lb/>
            accepts denegari auaritiam et impudentiam reserat supprimentis. <lb/>
            libemus litterarum numini quod de ipsarum fluxit <lb/>
            altaribus. quantisuis enim materia ista copiis praedicationis <lb/>
            honoretur, qualibet effluat ubertate dictorum, de possessionis <lb n="20"/>
            suae frugibus pasta satiatur, quia, dum inter uirecta, quae. <lb/>
            disposuit, propria oculos amoenitate captiuat, habet quidem <lb/>
            ipsa iocunditatem de graminibus suis, sed maiora capiunt <lb/>
            messes ingeniorum incrementa per dominam. itaque qui fenus

<note rend="script" type="footnote"> XII. 2 data - I. <hi rend="italic">11</hi> nobilitat om. <hi rend="italic">T; totam dictionem om. P</hi> <lb/>
            aratori///// (etuun <hi rend="italic">eras.) L</hi> 3 dicta <hi rend="italic">LV</hi> die] Scholaetica sexta <lb/>
            inscr. add. <hi rend="italic">Sirm</hi>. 4 thaema <hi rend="italic">B</hi> laus] in laude <hi rend="italic">B (m. rec.),</hi> in <lb/>
            laudem b 6 proproo <hi rend="italic">L\'</hi> 10 non] nil <hi rend="italic">Sirm</hi>. 13 digna om. <lb/>
            Sirm. ezibenda <hi rend="italic">B</hi> 14 eloquente <hi rend="italic">T1</hi> 16 <hi rend="italic">alt</hi>. et om. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            indicant <hi rend="italic">T</hi> 16 libemus] ibimus <hi rend="italic">B,</hi> habnimni (?) <hi rend="italic">B 8. I. m</hi>. rec, <lb/>
            tribuimus b 19 cupiis <hi rend="italic">Bl</hi> 21 directa b 24 fennno <hi rend="italic">2*</hi> <lb/>
            frenum <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="462"/>
            litteris soluerit, plus ditescit, dum per secretiores meatus quasi <lb/>
            per magnos alueos quae ad illas directa sunt fluenta reducuntur,, <lb/>
            nec quod per guttas emiseris, non aliter quam si relabentis <lb/>
            Ionii ius habeas, possidebis. quis peritiae depositum <lb/>
            neget, nisi qui desiderat mendicus effici, dum reseruat ? istius<lb n="5"/>
            rei fructus, quod mirum dictu est, in abundantiam refusus <lb/>
            exaestuat, dum ieiunos faciat incubantes. ergo post opem caelestem, <lb/>
            post superni fauoris auxilium, ministra quibus utaris. <lb/>
            ars ueneranda, praeconiis, et inuentionis tuae bono de his, quae <lb/>
            a te fuerint directa, gratulare. a te orta in usu laudis amplectere:<lb n="10"/>
            nos nihil manet in hac parte quod dignum sit ultione <lb/>
            uel praemio. fideli oris nostri famulatu si parum in eleuatione <lb/>
            meritorum tuorum suggerimus, hoc dedisti. nos horum amnium <lb/>
            fistulae sumus nec quicquam de copiis commissi liquoris ebibimus. <lb/>
            tu ut per nos meritis tuis satisfacias , quasi Aegaeum <lb n="15"/>
            pelagus, ut Pegaseus gurges inlabere. ante oculos uestros sunt, <lb/>
            morum uestrorum si bene exempla retinetis. saluae sunt quascumque <lb/>
            de censu uestro ad usuram gemmas admouemus. ecce <lb/>
            uerticem meum coruscans luce uestra diadema nobilitat et <lb/>
            pretiosorum lapidum fulgore uariato crescit ex genio, dum <lb n="20"/>
            conpetenter ostenditur. a uobis radicem sumunt instituta sapientiae, <lb/>
            per uos informata proferuntur. nullus sine uobis <lb/>
            pectori sapor est nec libertas eloquio: uos ingenui testimonium <lb/>
            sanguinis, uos materia pudoris, per uos quod bene cor dictauerit <lb/>
            lingua proloquitur: ad inuestigandam iter iustitiam uos <lb n="25"/>
            praebetis, dum oppressum dumetis callem, quo expetuntur <lb/>
            superna, purgatis: nos triticeam de loliis segetem, nos fecundas

<note rend="script" type="footnote"> 1 ditescit <hi rend="italic">b,</hi> ditescet <hi rend="italic">LTY,</hi> ditiseet <hi rend="italic">B</hi> 3 non <hi rend="italic">Bb, om. LTVet</hi> <lb/>
            Sirm. 5 negit <hi rend="italic">B</hi> 6 dictus <hi rend="italic">B</hi> habundantiam <hi rend="italic">BT</hi> 7 ieiunns <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 9 ars] ass <hi rend="italic">B ut uidetur</hi> bona <hi rend="italic">V</hi> 11 bac] <hi rend="italic">ac B</hi> <lb/>
            13 dedistis <hi rend="italic">B</hi> ampnium <hi rend="italic">T</hi> 14 festulae B\' cupiis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            licoris <hi rend="italic">B,</hi> loquoris <hi rend="italic">T\'</hi> ebebimus <hi rend="italic">B</hi> ,15 aegeum <hi rend="italic">BLV</hi>. egeum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 16 peeaseus <hi rend="italic">B</hi> gurgis <hi rend="italic">B</hi> elabere <hi rend="italic">T</hi> 17 uroru <hi rend="italic">LT,</hi> <lb/>
            nostrorum <hi rend="italic">BVb</hi> 19 choruscans <hi rend="italic">T</hi> 21 suumunt <hi rend="italic">Bl</hi> -w ui- <lb/>
            <hi rend="italic">detur</hi> 24 cor bene <hi rend="italic">LTV</hi> 26 oppraessum <hi rend="italic">B,</hi> opp<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>nu<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> (u ex e) <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> callem dumetis <hi rend="italic">LTV1</hi> 27 fecondas Tl </note> <lb/>
             
<pb n="463"/>
            de sterilitate ingeniorum glebas efficitis et grauidas aristas ad <lb/>
            scientiae horrea, ne fames infantiae possit praeualere, portatis. <lb/>
            mundae nitorem. familiae seruando obscenam prosapiem peregrina <lb/>
            luce perfunditis. deo proxima res est uestro infusa beneficio,, <lb/>
            dum per cursus elucubrationis traditae, ne optimi degenerent <lb n="5"/>
            et ut mali degenerent, salua stemmatum ueritate praestatur. <lb/>
            per uos de innocentum actibus, quae ad instructionem sequentium <lb/>
            pertinebant, gesta non pereunt: uestris in medium catenis <lb/>
            transacta reducuntur et sepulta reuiuiscunt: uos instrumenta <lb/>
            memoriae, uos causa pietatis: uestris uomeribus humani pectoris <lb n="10"/>
            tellus ad fecunditatem praeparata describitur: uos religionis <lb/>
            auctores, uos hostes criminum: uobis ducibus quae per usum <lb/>
            subripiunt dediscuntur scelera, per quas bona discuntur: aut <lb/>
            ad directum homines agitis propositum aut mutatis obliquum. <lb/>
            uestro exules ornantur indicio et a mundi culminibus seiunctos <lb n="15"/>
            uos caelo sociatis: malas conscientias aut intrare contemnitis <lb/>
            aut in sacrarium ingressae dedicatis. facessat a litteris uel <lb/>
            mutare quod dignum est uel non mutare quod nonum: uestris <lb/>
            uulneribus nulla per chalybem uestitos subducit instructio: <lb/>
            ad penetralia eorum, et quos ferrum texerit, peruenitis: uestris <lb n="20"/>
            umbonibus directa ab aduersariis tela repelluntur, nec spiculis <lb/>
            peritiae uestrae ulla clypeorum crates obponitur. uos in adflictione <lb/>
            constitutos erigitis: uos positos in corporum cruce mulcetis, <lb/>
            sic gaudiis augmenta tribuentes, ut modum hilaritas <lb/>
            et producta custodiat: si a uobis ueniant blandimenta, dulcescunt. <lb n="25"/>
            non licet contra imperium uestrum uel defunctum <lb/>
            flere quem diligas: uos nuptiis, uos aptae funeribus: scientiae <lb/>
            istius studium diuersissima in concordiam tenet et utramque

<note type="footnote"> 2 famis <hi rend="italic">B*</hi> 4 perfondetie <hi rend="italic">B</hi> 5 elocubrationis <hi rend="italic">B1</hi> 6 stematum <lb/>
            <hi rend="italic">LV,</hi> stegmatum <hi rend="italic">T</hi> 9 reoiuescunt <hi rend="italic">B</hi> 10 causae <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            11 feconditatem <hi rend="italic">T</hi> djscribitur <hi rend="italic">B1,</hi> scribitur <hi rend="italic">fori</hi>. 12 actores <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> hostis <hi rend="italic">BLX</hi> 13 subrepunt <hi rend="italic">expectes</hi> per quasj perque uos <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. aut <hi rend="italic">in ras. B</hi> 14 hominis <hi rend="italic">fort</hi>. agitis <hi rend="italic">scripsi,</hi> augetis <lb/>
            <hi rend="italic">libri</hi> mutates <hi rend="italic">B1</hi> 15 seiunctus <hi rend="italic">B</hi> 16 contemnetis B, contempnitis <lb/>
            <hi rend="italic">LTV 19</hi> calybem <hi rend="italic">B,</hi> calibem <hi rend="italic">LTV</hi> uestitus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 illorum <hi rend="italic">LTV</hi> \' 21 unbonibus <hi rend="italic">Bx</hi> \' \' tele <hi rend="italic">L</hi> 22 uestrae <hi rend="italic">om. <lb/>
             T</hi> clipeorum <hi rend="italic">LT1V,</hi> clippeorum T2 cratis <hi rend="italic">B1</hi> . 23 constitutus <lb/>
            <hi rend="italic">B1</hi> erigetis <hi rend="italic">B</hi> 27 apte <hi rend="italic">B</hi> 28\' diuertissima T1-\' </note> <lb/>
             
<pb n="464"/>
            partem amplexa gratulatur. utinam uos longioribus coli liceret <lb/>
            affatibus et non uestris legibus deberetur breuitas, a quibus <lb/>
            copia uotiua suggeritur ! per litterarum species in longum itura <lb/>
            uox tute committitur et sine inminutione sui relegente solidatur. <lb/>
            ante uos ignara ordinis uixit humanitas et ructantia <lb n="5"/>
            glandem pectora sine modis uerba uomuerunt: uos inter unius naturae <lb/>
            homines distantiam facitis, dum caelestibus notitia uestri, <lb/>
            pecudibus similes reddit ignoratio. in propatulo est, qualis ante <lb/>
            hanc frugem fuerit mortalium deserta prosapies: cam illis <lb/>
            enim, quibus nobiscum par aduentus in luce est, per discretionem<lb n="10"/>
            nestram non est condicio una sapiendi. ualete, ornamenta <lb/>
            melioris saeculi, et mundum, quem eruderastis concessae <lb/>
            a deo, in temporum remedio possidete. 
</p></div></div></body></text></TEI>