XII. DICTIO DATA ARATORI QVANDO AD LAVDEM PROVECTVS EST. DICTATA SVB DIE. THEMA. LAVS LITTERARVM. PRAEFATIO. Littera de proprio laudetur splendida censu: Aduena nam cultus nil tribuet genii. Ebria uestito plus lucent uellera Sere: Persica candentes colla decent lapides. Non iuuat externo conponere membra nitore: Lux naturalis sidera nobilitat. NARRATIO. Omnibus rebus, quae aestimantur digna praeconiis, exhibenda est pro dicendi facultate laudatio: ab eloquentiae dote radiantibus reddenda sunt litteris quae debentur, quia, sicut gratuitum munus et opes et animum indicat largitoris, ita accepts denegari auaritiam et impudentiam reserat supprimentis. libemus litterarum numini quod de ipsarum fluxit altaribus. quantisuis enim materia ista copiis praedicationis honoretur, qualibet effluat ubertate dictorum, de possessionis suae frugibus pasta satiatur, quia, dum inter uirecta, quae. disposuit, propria oculos amoenitate captiuat, habet quidem ipsa iocunditatem de graminibus suis, sed maiora capiunt messes ingeniorum incrementa per dominam. itaque qui fenus XII. 2 data - I. 11 nobilitat om. T; totam dictionem om. P aratori///// (etuun eras.) L 3 dicta LV die] Scholaetica sexta inscr. add. Sirm . 4 thaema B laus] in laude B (m. rec.), in laudem b 6 proproo L\' 10 non] nil Sirm . 13 digna om. Sirm. ezibenda B 14 eloquente T1 16 alt . et om. T indicant T 16 libemus] ibimus B, habnimni (?) B 8. I. m . rec, tribuimus b 19 cupiis Bl 21 directa b 24 fennno 2* frenum T litteris soluerit, plus ditescit, dum per secretiores meatus quasi per magnos alueos quae ad illas directa sunt fluenta reducuntur,, nec quod per guttas emiseris, non aliter quam si relabentis Ionii ius habeas, possidebis. quis peritiae depositum neget, nisi qui desiderat mendicus effici, dum reseruat ? istius rei fructus, quod mirum dictu est, in abundantiam refusus exaestuat, dum ieiunos faciat incubantes. ergo post opem caelestem, post superni fauoris auxilium, ministra quibus utaris. ars ueneranda, praeconiis, et inuentionis tuae bono de his, quae a te fuerint directa, gratulare. a te orta in usu laudis amplectere: nos nihil manet in hac parte quod dignum sit ultione uel praemio. fideli oris nostri famulatu si parum in eleuatione meritorum tuorum suggerimus, hoc dedisti. nos horum amnium fistulae sumus nec quicquam de copiis commissi liquoris ebibimus. tu ut per nos meritis tuis satisfacias , quasi Aegaeum pelagus, ut Pegaseus gurges inlabere. ante oculos uestros sunt, morum uestrorum si bene exempla retinetis. saluae sunt quascumque de censu uestro ad usuram gemmas admouemus. ecce uerticem meum coruscans luce uestra diadema nobilitat et pretiosorum lapidum fulgore uariato crescit ex genio, dum conpetenter ostenditur. a uobis radicem sumunt instituta sapientiae, per uos informata proferuntur. nullus sine uobis pectori sapor est nec libertas eloquio: uos ingenui testimonium sanguinis, uos materia pudoris, per uos quod bene cor dictauerit lingua proloquitur: ad inuestigandam iter iustitiam uos praebetis, dum oppressum dumetis callem, quo expetuntur superna, purgatis: nos triticeam de loliis segetem, nos fecundas 1 ditescit b, ditescet LTY, ditiseet B 3 non Bb, om. LTVet Sirm. 5 negit B 6 dictus B habundantiam BT 7 ieiunns B 9 ars] ass B ut uidetur bona V 11 bac] ac B 13 dedistis B ampnium T 14 festulae B\' cupiis B licoris B, loquoris T\' ebebimus B ,15 aegeum BLV . egeum T 16 peeaseus B gurgis B elabere T 17 uroru LT, nostrorum BVb 19 choruscans T 21 suumunt Bl -w ui- detur 24 cor bene LTV 26 oppraessum B, opp ̃ nu ̃ (u ex e) L callem dumetis LTV1 27 fecondas Tl de sterilitate ingeniorum glebas efficitis et grauidas aristas ad scientiae horrea, ne fames infantiae possit praeualere, portatis. mundae nitorem. familiae seruando obscenam prosapiem peregrina luce perfunditis. deo proxima res est uestro infusa beneficio,, dum per cursus elucubrationis traditae, ne optimi degenerent et ut mali degenerent, salua stemmatum ueritate praestatur. per uos de innocentum actibus, quae ad instructionem sequentium pertinebant, gesta non pereunt: uestris in medium catenis transacta reducuntur et sepulta reuiuiscunt: uos instrumenta memoriae, uos causa pietatis: uestris uomeribus humani pectoris tellus ad fecunditatem praeparata describitur: uos religionis auctores, uos hostes criminum: uobis ducibus quae per usum subripiunt dediscuntur scelera, per quas bona discuntur: aut ad directum homines agitis propositum aut mutatis obliquum. uestro exules ornantur indicio et a mundi culminibus seiunctos uos caelo sociatis: malas conscientias aut intrare contemnitis aut in sacrarium ingressae dedicatis. facessat a litteris uel mutare quod dignum est uel non mutare quod nonum: uestris uulneribus nulla per chalybem uestitos subducit instructio: ad penetralia eorum, et quos ferrum texerit, peruenitis: uestris umbonibus directa ab aduersariis tela repelluntur, nec spiculis peritiae uestrae ulla clypeorum crates obponitur. uos in adflictione constitutos erigitis: uos positos in corporum cruce mulcetis, sic gaudiis augmenta tribuentes, ut modum hilaritas et producta custodiat: si a uobis ueniant blandimenta, dulcescunt. non licet contra imperium uestrum uel defunctum flere quem diligas: uos nuptiis, uos aptae funeribus: scientiae istius studium diuersissima in concordiam tenet et utramque 2 famis B* 4 perfondetie B 5 elocubrationis B1 6 stematum LV, stegmatum T 9 reoiuescunt B 10 causae fort . 11 feconditatem T djscribitur B1, scribitur fori . 12 actores T hostis BLX 13 subrepunt expectes per quasj perque uos fort . aut in ras. B 14 hominis fort . agitis scripsi, augetis libri mutates B1 15 seiunctus B 16 contemnetis B, contempnitis LTV 19 calybem B, calibem LTV uestitus B 20 illorum LTV \' 21 unbonibus Bx \' \' tele L 22 uestrae om. T clipeorum LT1V, clippeorum T2 cratis B1 . 23 constitutus B1 erigetis B 27 apte B 28\' diuertissima T1-\' partem amplexa gratulatur. utinam uos longioribus coli liceret affatibus et non uestris legibus deberetur breuitas, a quibus copia uotiua suggeritur ! per litterarum species in longum itura uox tute committitur et sine inminutione sui relegente solidatur. ante uos ignara ordinis uixit humanitas et ructantia glandem pectora sine modis uerba uomuerunt: uos inter unius naturae homines distantiam facitis, dum caelestibus notitia uestri, pecudibus similes reddit ignoratio. in propatulo est, qualis ante hanc frugem fuerit mortalium deserta prosapies: cam illis enim, quibus nobiscum par aduentus in luce est, per discretionem nestram non est condicio una sapiendi. ualete, ornamenta melioris saeculi, et mundum, quem eruderastis concessae a deo, in temporum remedio possidete.