[Post] illos qui Mantuani vatis mihi carmina tradiderunt postque illos quorum libris voluminum quae Aeneidos inscribuntur quasi quidam solus et purior intellectus expressus est silere melius fuit quam loquendo crimen adrogantis incurrere. sed cum adverterem nihil magistros discipulis conferre quod sapiat, scriptores autem commentariorum non docendi studio, sed memoriae suae causa quaedam favorabili stilo, multa tamen involuta reliquisse, haec, fili carissime, tui causa conscripsi, non ut sola perlegas, sed ut conlatione habita intellegas quid tibi ex illorum labore quidve ex paterno sequendum sit. non enim aut illi omnia conplexi sunt, ut res ipsa indicat, aut ego tanta conposui quae te possint ad pleni intellectus effectum conpetenter instruere. quocirca, ut dictum est, lege omnia et, si forte nostra aliis displicebunt, tibi certe complaceant quae filio pater sine fraude transmisi. Primum igitur et ante omnia sciendum est quod materiae genus Maro noster adgressus sit; hoc enim nisi inter initia fuerit cognitum, vehementer errabitur. et certe laudativum est, quod idcirco incognitum est et latens, quia miro artis genere laudationis ipse, dum gesta Aeneae percurreret, incidentia quoque etiam aliarum materiarum genera conplexus ostenditur, nec ipsa tamen aliena a partibus laudis; nam idcirco adsumpta sunt, ut Aeneae laudationi proficerent. hoc loco quisquis Vergilii ingenium, moralitatem, dicendi naturam, scientiam, mores peritiamque rhetoricae disciplinae metiri volet, necessario primum debet advertere quem susceperit carmine suo laudandum, quantum laborem quamque periculosum opus adgressus sit. talem enim monstrare Aenean debuit, ut dignus Caesari, in cuius honorem haec scribebantur, parens et auctor generis praeberetur; cumque ipsum secuturae memoriae fuisset traditurus extitisse Romani imperii conditorem, procul dubio, ut fecit, et vacuum omni culpa et magno praeconio praeferendum debuit demonstrare. Dicamus ergo quae ipsius Aeneae personam deformare potuissent; nullum enim Vergiliani carminis apparebit ingenium, nisi in persona suscepti herois fuerint enumerata contraria. incertum quippe esse non potest Aenean sic ex Asiae partibus recessisse amissa patria, quam defensare non potuit, perditisque opibus regni, tanta et illic apud Ilium et cum genitali solo truderetur esse perpessum, ut cuivis credibile esse possit talia illum non fuisse passurum, nisi iure deos omnis habuisset infestos, quod est procul dubio criminosum, et qui sic vitam suam duxerit, ut displiceret omnibus superis, nullumque fautorem, ne ipsum quidem avum suum Iovem habere valuerit....... purgat ergo haec mira arte Vergilius, et non tantum collecta in primis versibus, ut mox apparebit, verum etiam sparsa per omnis libros excusabili adsertione, et, quod est summi oratoris, confitetur ista quae negari non poterant et summotam criminationem convertit in laudem, ut inde Aenean multiplici ratione praecipuum redderet unde in ipsum posset obtrectatio convenire. itaque conponit, non, ut alii putant, carminis caput, sed, ut nos adserimus, carminis thema tanta subtilitate artis, ut in eodem, hoc est in eius brevitate, latitudinem magnam futuri operis demonstraret. commendat in prima propositione carmen suum personamque eius et gesta quem purgandum laudandumque susceperat simulque partitur quid fato, quid extra fatum perpessus sit, subtiliter monstrans quae accidunt fato nullius posse viribus superari, perindeque non esse illius crimen, si expugnare fata non valuit, illa vero quae extra fatum inponebantur adversantibus superis et Iunone patientia et virtute animi transmisisse. nullum interea Aeneae speciale meritum fuisse ostendit, ut Iunonem primitus, dehinc omnis deos sentiret inimicos. nam et Iunonem strictim in themate ipso, latius autem in carmine frustra adversus Aenean inimicitias suscepisse et deos ceteros prodidit, non quasi scaevis Aeneae meritis excitatos, sed reginae suae qualicumque studio obsecutos, in quo ipso subnexuit etiam illam divisionem, ut dicturum sese promitteret quae Aeneas idem in terra, quae in fluctibus adversa pertulerit. purgata persona quam propria defensione Vergilius tuebatur, quod ad oratoris offi- cium pertinebat, diversae partis hoc est inimicae fuerat deformanda; huic enim et saevitiae crimen obiecit et diuturnitatis retenterum inimicitiarum adposuit culpam addens in fine thematis ingentem invidiam, scilicet Romani imperii felicitatem emersuram non fuisse, si Aeneas, auctor eius et conditor, Iunonis factione ad plenum fuisset oppressus. Haec te summatim, fili, nosse convenerat, nec arbitreris me circumitione usum. cum enim adverterem tirocinia tua novitate ac brevitate expositionis instrui non posse, aliquantum evagari debui, ut etiam ipse quasi quoddam thema futurae interpretationis praemitterem, melius existimans loquacitate quadam te facere doctiorem quam tenebrosae brevitatis vitio in erroribus linquere quem provectum cupio cuique hoc mei laboris opusculum peculiaris animi quasi quoddam hereditarium munus in iura transmitto. ac ne forte nescias quid tibi commodi ex hac traditione possit accedere, paucis accipe. si Maronis carmina conpetenter attenderis et eorum mentem congrue conprehenderis, invenies in poeta rhetorem summum atque inde intelleges Vergilium non grammaticos, sed oratores praecipuos tradere debuisse. idem enim tibi, ut aliquibus locis exempli causa posuimus, artem dicendi plenissimam demonstrabit. amato eum, qui multorum diversorumque scripta conplexus est, erit operae pretium non errare per plurimos; et si id placebit, laudabis eum cui licuit uni- versa percurrere, qui se diversae professionis et diversarum sectatoribus artium benivolum praebuit peritissimumque doctorem. habet denique ex eo nauta quod discat in officiorum ratione, habent quod imitentur patres et filii, mariti et uxores, imperator et miles, civis optimus et patriae spectatissimus cultor, in laboribus periculisque reipublicae optimum quemque et apud suos primum fortunas et salutem suam debere contemnere. magisterio eius instrui possunt qui se aptant ad deorum cultum futuraque noscenda. hic habent imitandam laudem qui inlaesas amicitias amant, habent quam metuant notam qui fluxa fide aut amicum fefellerint aut propinquum. docet quales esse debeant homines quorum praesidia in necessitatibus postulantur, ne adrogantiae aut inhumanitatis crimen incurrant; non erubescendum, si potior inferio- rem roget, cum fuerit necessarius. postremo quoniam non possumus Maronianae virtutis omnia narrata percurrere, exempli causa ista dixisse sufficiat. facilius enim cetera legendo et considerando reperies, si praedicta fueris adsecutus. omnia certe quae ex eo nunc adripere placuit, suis quibusque locis explicando tractabimus. Nec te perturbent inperitorum vel obtrectatorum Vergiliani carminis voces inimicae. scio enim nonnullos calumniari quod sententias suas Vergilius velut contraria sentiendo dissolvat. in iis quippe reperiuntur qui relictis perspicuis rebus argumentis velint contraria ipsa firmare, atque ita adsertionibus suis ostendunt sese ab vero intel- lectu longe esse discretos. Vergilius enim si dixit deos esse et rursum non esse memoravit, alio autem loco posuit esse, sed nihil curare, alio vero esse et curare quae homines agant, esse fatum et non esse, stata die homines mori et interdum ante praefinitum tempus extingui, sentire aliquid mortuos vel nihil esse post mortem, non adserentis officio ductus est, sed pro tempore, pro persona, pro loco, pro causa aut adstruxit ista aut certe dissolvit. denique, si ad propositum thema redeamus, inveniemus Vergilium id esse professum, ut gesta Aeneae percurreret, non ut aliquam scientiae interioris vel philosophiae partem quasi adsertor adsumeret. Interea hoc quoque mirandum debet; adverti, sic Aeneae laudem esse dispositam, ut in ipsam exquisita arte omnium materiarum genera convenirent. quo fit ut Vergiliani carminis lector rhetoricis praeceptis instrui possit et omnia vivendi agendique officia reperire. restat ut ante disputationis interioris ingressum etiam hoc debeat nosci, ordinationem operis sui sic conlocasse Vergilium, ut posteriora primitus et prima posterius poneret; nam Siciliensi in parte naufragium descriptum non inter primos labores Aeneae numerabatur, usque adeo ut ipse idem diceret (1, 29): „iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli, arcebat longe Latio multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum“; et ex Aeneae persona (1, 198): „o socii, neque enim ignari sumus ante malorum, o passi graviora, dabit deus his quoque finem. vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti“; et ex persona Didonis (1, 755): „nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas“. haec ergo quae posterioris temporis fuerunt posuit prima et in aliud tempus superiora distulit, ut in convivio Didonis narrarentur, ne, si prima ponerentur, odiosum foret haec eadem inquirente Didone repetere, quae vitandae prolixitatis causa semel dici convenerat. Interpretabimur igitur quod diximus thema, cuius prima pars est arma virumque cano: in hac brevitate et angusta propositione multa conplexus est; nam et proposuit et divisit et in eo ipso sese commendat, quod non ludicra vel turpia ut alii, sed spectata elegerit ad scribendum, arma scilicet, hoc est scutum et alia quae Aeneae Vulcanum fabricasse perscripsit, et virum, non ut sexum significaret, sed virum qui talia arma, tam magna, tam pulchra habere vel gestare potuerit, virum qui Romani imperii auctor et conditor esse meruerit, virum qui Iunonis inimicitias et factionem deorum omnium superaverit, virum qui terra marique iactatus multa adversa tolerando ac ferendo transmiserit. hoc loco plerique arbitrantur errasse Vergilium, ut primo rem, deinde personam poneret; qui si Sallustium (hist. I 1 M.) considerarent liberum a ratione metrorum sic historiam coepisse, ut primo rem, dehinc populi Romani personam poneret, numquam Vergilium criminarentur, quem constat in propositione liberam ordinandi habuisse licentiam, exequendi vero alium ordinem adhibuisse. nam quod ait cano, quasi iam carmine conpleto loqueretur, ostendit ex aperto thema esse, quod plenum atque perfectum futurae conscriptioni carminis praeparaverat. cano bis accipitur, cano arma, cano virum, sed armorum descriptionem primo propositam sequenti disputationi servavit et coepit a gestis viri adiun- gens haec secundae propositioni, ne hiulcam faceret narrationem. sequitur altera cum propositione divisio, ut ostendat quid Aeneas fatali ratione, quid extra fatum perpessus sit; nam fuit fati ut perdita patria sua ire ad Italiam et in eam venire cogeretur. quo loco Vergilius Aenean perditae civitatis crimine absolvit; nulla enim culpa est defensare nequisse quod fataliter interisse dubitari non poterat. simul monstrat non poenam fuisse quod Asiae finibus exclusus Aeneas amisso genitali solo quasi exul trahebatur in alienas terras, sed gloriam. optimum quippe est idcirco parvum perdere unumquemque, ut minore percussus detrimento maioris rei emolumenta conquirat. certe et illud sentiendum, non malo fatorum voto Iliensi imperio excidium extitisse, sed ne esset quod in Asiae partibus eum detineret qui constituendo Romano imperio dignus auctor et conditor parabatur. ergo quod ait Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, fatorum id ratione contigisse non dubium est. sed quaerendum est cur posuerit Laviniaque venit litora, cum nondum fuisset hoc loci nomen, eo scilicet tempore quo Aeneas venit ad Italiam. non ergo iam tunc fuerant Lavinia litora, sed tunc cum gesta veteribus saeculis Vergilius replicabat. alia Vergilio fit causa, quia dixit primum venisse Aenean ad Italiam, cum constet etiam alios eo esse pervectos, antequam Aeneas Italiam tetigisset: et verum est, sed non ad eam Italiae partem in qua sunt Lavinia litora. ergo et primus fato, quia alii ex eventu ad Italiam fuerant delati, Aeneas vero conpulsus, quia, sicut multis locis est positum, aliam terram tenere non poterat cui fuerat decreta Italia in ea parte in qua ab eo Lavinium oppidum conditum est. ergo colligitur intellectus, ut fato non semel accipiatur, ut sit fato perdidit patriam fato exclusus, fato pervenit ad Italiae partem in qua vocitari coeperunt Lavinia litora. multum ille et terris iactatus [et alto]: aliam tenet cum propositione divisionem; nam specialiter scripsit in carmine suo quae in terris, quae in pelago perpessus sit Aeneas et haec ipsa adserit extra fatum fuisse addendo vi superum. vis enim non est nisi cum fit aliquid extra leges, hoc est contra fatum. ut autem ex hoc quoque excusaret Aenean, qui nihil tale de superis meruerat, addidit saevae memorem Iunonis ob iram, hoc est non propter Aeneae aliquam culpam haec superos fecisse, sed ut obsequerentur studio et voluntati Iunonis, cui utpote reginae universi in quam vellet partem consentire debuerant et idem velle quod illa praesumpserat. purgatur ergo etiam ex ista parte Aeneas: restat ut ipsam quoque Iunonem frustra adversus ipsum odium suscepisse monstremus, in quo ipso non tantum purgatio est susceptae personae, verum etiam deformatio Iunonis, quam e diverso poeta constituit; ait enim saevae memorem Iunonis ob iram. non enim saevam potentem dixit, ut alii volunt, sed revera saevam, quae persequeretur innocentem et eum qui nihil admisisset et esset deorum omnium perindeque ipsius quoque Iunonis antistes et cultor. onerat eam etiam alterius criminis invidia, quod inimicitias ipsas nulla ex culpa susceptas diutissime ac tenaciter retineret, perindeque indicavit honestis et probis etiam iustarum inimicitiarum longaevam non convenire memoriam. hunc locum apertius notat in quinto libro (781): nam cum Venus apud Neptunum de ipsa Iunone quereretur, ait inter cetera „Iunonis gravis ira neque exaturabile pectus, quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla“. concludit mire thema ipsum et omnem adversus Iunonem invidiam conpetenter exaggerat dicendo multa quoque et bello passus, dum conderet urbem infer- retque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae, ut etiam tunc bello Aenean adpetisset, cum civitatem in Italia conderet, cum inferret deos Romano imperio et statui publico profuturos, contra quae si obtinuisset Iuno, nec Latinum genus nec Albanos principes neque ipsam Romam emersuram fuisse perindeque nec ipsum Caesarem Romani imperii culmen habiturum. dum conderet urbem: de hac dictum est (7, 290) „moliri iam tecta videt, iam fidere terrae“. cuius dolore commota Iuno excitavit per Furiam bellum. proposito nova inventione themate, in quo non solum quae esset dicturus ostendit verum etiam multiformi ratione divisionis usus est, commendavit carmen suum et Aeneae personam omni liberam crimine demonstravit, Iunonem, quam ex diverso posuit, multis modis gravi perfudit invidia. ipsum adgreditur ab invocatione Musae sui carminis caput, cui nisi instruendi lectoris causa thema praemisisset, perdidisset profecto gratiam laboris sui, cum quid lecturus esset lector ipse nesciret. interea proposito themati non mirandum est in omnibus non respondisse Vergilium; cum enim libros suos disposita ordinatione perscriberet, fine vivendi circumventus intentionem professionis suae conplere non potuit; nam Albanique patres atque altae moenia Romae non scripsit. Exposuimus thematis textum, iam nunc ad originem carminis caputque redeamus, ut ostendamus Vergilium poetarum more quod erat scripturus ab invocatione Musae coepisse. Musa, inquit, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores inpulerit? rogatur Musa, quoniam deam nihil latere convenerat, ut odiorum Iunonis adversus Aenean diceret causas (nullum enim iustum odium est nisi quod delinquentis praecesserit culpa), utrum aliquod numen vel ipsam Iunonem laesisset Aeneas, ut, cum nulla esset inventa, confirmaret Iunonis saevitiam. ideoque opposuit insignem pietate virum, ut ostenderet innocentem tot volvere casus [insignem pietate virum tot adire labores inpulerit] et, quod fuit gravius, insignem pietate virum, hoc est deorum cultorem et spectatae vitae hominem. quo loco possumus conicere quid factura esset delinquenti, quando sic adflixit innoxium. quae omnia sic in unum rediguntur; nam irasci, cum irascendi causa non suppetat, et non satiari innumeris tormentis alienis et gravissimis casibus saevitia est non ferenda. quod autem in themate posuit saevae memorem Iunonis ob iram, hic quoque confirmat. interea hoc dicendo instruit homines ad bonam vivendi rationem. bonum enim virum iustus dolor debet commovere et sic nec in ultione sit inmoderatus nec ipsas quamvis iustas inimicitias diutius in animo retentet. hoc hominum genus meliore testimonio Sallustius prosequitur et contrarios occulte reprehendit dicens (Cat. 9, 5) „et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant“. quantum ergo reprehendenda est Iuno, quae nec accepit Aeneae iniuriam et sic persecuta est innocentem! etiam diu inimicitias tenuit nulla praecedente offensione susceptas nec tot poenis et cruciatibus insontis potuit satiari. tantaene animis caelestibus irae? in deorum mentibus lenitas ac miseratio et pronum ad benefaciendum votum esse convenit. inde Vergilius admiratur, cum dicit tantaene animis caelestibus irae, quia nec frustra irasci debent nec commotionem suam in- moderata ultione pensare, ne gravius reprehendatur in diis quod in hominibus displicet. Post invocationem, quam non in adiumentum sui carminis, sed in favorem suscepti sui Vergilius posuit, incipit causas enumerare, quas lector vel auditor advertens inter initia ipsa cognoscat et Iunonem saevam et deos ceteros malo studio eiusdem Iunonis non recte adsensos et Aenean non sua culpa perpessum esse quae passus est. urbs antiqua fuit: primam et principalem causam odiorum Iunonis dicit, quam contra dispositionem fatorum susceperat Iuno, ut quod nunc Roma imperium tenet non ipsa, sed Carthago habuisset. sed angebatur fortissimo scrupulo et futurorum gnara sciebat fatorum ratione inpediri nisus suos, quod emersurus foret ex sanguine Troianorum qui opes eiusdem Carthaginis perderet, ideoque cupiebat Troianos extingui, ne ad illius tempora Troiana successio perveniret cui Carthaginis debebatur excidium. ecce ipsa principalis causa Aenean specialiter non tenet in crimine. ceteras videamus quas incidentis enumerat, quae ne ipsae quidem possunt eius innocentiam maculare. hae tamen enumerantur ad iniquitatem Iunonis exprimendam. ceterum sola illa Carthaginis fuit quae inimicam in odium Troianorum vehementer urgebat, ceterum si aliae non essent, necesse erat incitari ex illa sola Iunonem, ut quod instituerat adversus Troianos exerceret. sed propterea aliae sunt causae propositae, ut, cum omnes fuerint ab Aeneae speciali culpa discretae, et ipse Aeneas purgetur melius et Iunonis factio conatibus iniquissimis noscatur esse suscepta. laudatur hic Carthago, dum situs eius et cetera describuntur, ut ostendatur emergens Romanum imperium multiplici ratione opprimere potuisse, vel maxime fulta favore Iunonis praesentis. urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Carthago, Italiam contra Tibe- rinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli: antiquam debemus accipere non magnam, ut nonnullis videtur, sed prolixi temporis, ut annositate ipsa roborata sit atque firmata perindeque potuerit Romanum imperium nascens longaevis viribus premere. Tyrii tenuere coloni: ut praeter incolas aucta sit etiam accessione Tyriorum. laudatur etiam a loco ac situ: Italiam contra Tiberinaque longe ostia; a fortuna: dives opum, hoc est cui substantia propria non deesset nec quaereret alienam; a natura et moribus: studiisque asperrima belli. hanc igitur parabat aemulam Iuno, cui omnis ad inferendum bellum Romano imperio patebat occasio, Iunonis favor, locorum proximitas, substantia rei familiaris, bellatorum numerus et fiducia naturalis et innatum studium dimicandi. quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo: hic illius arma, hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque: tanta obstinatione Iuno contra Romanum imperium nitebatur faciens pro Carthaginis opibus, ut omnibus eam terris et ipsis quoque genitalibus praeposuisset. denique insignia numinis sui et omne quod poterat in ea conlocaverat. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces: vertere hanc habet intellectus expressam rationem, ut nihil post excidium supersit: denique sic et alio loco, ait (237) „quae te genitor sententia vertit?“ hoc est sic mutavit, ut nihil pietatis remansisset in sensibus Iovis; item alio loco (2, 624) „tum vero omne mihi visum considere in ignis Ilium et ex imo verti Neptunia Troia", quoniam constabat nihil eius remansisse post flammas. haec ergo, ut dictum est, principalis fuerat causa, quae etiam si sola existeret, sola posset adversus Troianos animum Iunonis urgere: faciebant aliae cumulum et odium ex priore causa susceptum magis ac magis augebant. hoc ostendit poeta dicendo id metuens: ut firmaret quod diximus, fuisse unam et principalem causam quam primo loco posuit. incipit iam alias dicere: ait enim ueterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis, [necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae et genus invisum et rapti Ganymedis honores]: ut ostenderet Iunonem pernicioso studio laborare ne Troianis contingeret inpune evasisse post excidium Troiae vel viribus reparatis adversus Graecos armari, quos Illiensi bello confoverat, vel finis obtinere Italiae, propter Carthaginis meritum, addidit subinde aliam causam miro artis ingenio, ut ex uno Paridis facto non unum, sed et aliud crimen videretur exortum, quae quidem vexarent Iunonis animum, non tamen quae adscribi Aeneae merito potuissent. sic enim plurali usus numero unam causam duplicem fecit; nam cum Iuno in iudicio Paridis offensa sit, quod in malo aureo minorem praetulit deam, quaesivit ingenium dicentis aliam, cum dicit iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, ut iniquum non suffecerit iudicium Paridis, qui potiori, hoc est reginae deorum omnium praetulit inferiorem, accesserit et formae iniuria. malum quippe aureum dicitur inscriptum fuisse „hoc munus formosior habeto“. cum ergo datum fuisset Veneri, dupliciter offensa est Iuno, ut, cum esset soror Iovis et con- iunx, natu maior, regina deorum, cum iniuria famae suae obtinere nequiverit. causae ergo irarum fuerunt, sicuti dictum est, in iudicio mali aurei duae: una quia non obtinuit, altera quia pulchrior iudicata est Venus. ira pertinet ad illam partem, quia non vicit, saevi autem dolores ad iniuriam formae revocantur. gravissime quippe feminae offenduntur, si foedae iudicentur. denique satiat ipsam partem Vergilius dicendo manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, ut non tantum irata videatur quod victa est quantum in illa parte quae ad iniuriam formae pertinebat. manet ergo quod dixit ad omnia pertinet, repostum vero ad iudicium Paridis, iudicium scilicet corruptum libidinis praemio, Paridis vero sic accipiendum, ut convicium sit, non hominis nomen, scilicet quasi abiecti, quasi venalis, quasi vulgaris et inhonesti. manet alta mente iniuria formae: hoc loco doctores falluntur; nam tradunt iniuriam formae sic extitisse: dicunt enim Antigonam Priami filiam ingressam Iunonis templum formam corporis sui praetulisse simulacro deae. quod contra est; nam melius est intellegere quod Vergilius habet quam fabulosa sectari, ut iniuria formae Paridis sit, non Antigonae. addit et genus invisum, ut ad principalem causam gementis aestus reduceret, et rapti Ganymedis honores, propterea quod turpiter amatus sit a Iove. hoc loco foedum est intellegere aliquid de zodiaco circulo in quo Ganymedes dicitur conlocatus, ne infames et effeminati inter sancta sidera numerentur et sentiamus quod poeta non dixit. exposuit omnis causas et ostendit universas alienas ab Aenea atque, ut posterius dictas ostenderet incidentis, ait his accensa super, hoc est his accensa super illam quae fuit propter excidium Carthaginis. et bene dixit accensa; ignis enim non accenditur, nisi ex nutrimentis habuerit adiumentum. incipit nunc narrare labores Aeneae et casus referens non prima, ut in themate exposuimus, sed sequentia. constabat enim ipso tempore quo in Tyrrheno mari navigabat Aeneas annum septimum currere ab excidio Troiae. denique ipse poeta sic posuit, ut ostenderet multa praecessisse, quae non praetermittentis animo siluit, sed ratione ordinati carminis; servavit enim haec ad Didonis convivium. iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli, arcebat longe Latio: haec omnia ad exprimendam Iunonis iniquitatem posuit, ut satiaret odiorum unam et solam fuisse Carthaginis causam, qua exagitata nec misereri sinebatur nec deserere intentionem suam: quae quoniam noverat expugnari se ratione fatorum nec posse obtinere, cupiebat saltem ab iis terris eos longe admodum separare quibus per posteros Romanum debebatur imperium. atque ut simul iniquitatem Iunonis ac saevitiam demonstraret, ait iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli, arcebat longe Latio. noverat enim contra rationem fatorum sese certare, qua causa vel propellere cupiebat Troianos a terris Italiae, quos ad plenum superare non poterat. inde factum est ut nec miseratione moveretur, ut iactatos toto mari et eos qui ex infinito numero ad paucos fuissent redacti quosque e manibus saevissimorum hostium fortuna servaverat insidiis non deficientibus obtereret. quod autem posuit reliquias Danaum, exprimitur crudelitas inimicae, quae tot cladibus satiari non potuit, et adquiritur Aeneae laus maxima, quod de reliquiis Troiae Romanum quaesivit imperium, perindeque poeta con- firmat Aenean defendere potuisse integris opibus patriam suam, si fata non obstitissent, cum adserit in alienis terris eum de reliquiis imperium quaesivisse. multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum: tantae molis erat Romanam condere gentem: ne fatorum ratione passi videantur quae contra fatum Iuno faciebat, sic ordinatur sensus narrantis: ad condendam Romanam gentem multos per annos errabant maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem; magna enim sine magno labore condi non possunt. laudatur hic quoque eorum virtus qui nec malis frangebantur nec diuturnitate temporis et omnia fortiter tolerabant, ut superatis adversis ad retentionem debiti imperii pervenirent. Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti: ordinatur sensus sic: e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant vix laeti; perierat enim in Sicilia Anchises et proxima erat Italia. dolebant Anchisis casum, laetabantur autem quod haut procul esset Italia. temperavit igitur utrumque Vergilius et expressit utrumque, ut diceret vix laeti. cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus haec secum: cum enim advertisset Iuno Troianos de proximitate Italiae gratulari, vulnere animi quod perpetuum retinebat magis magisque coepit urgeri exclusa igitur ab inventione nocendi, exclusa loco et tempore sic animi sui dolores et gemitus intimis sensibus enumerabat: mene incepto desistere uictam? qualis vetus et pertinax inimica cogitationes habere debuerit non sine rhetorica disciplina poeta conposuit. inducturus enim saevientis deficientis inventiones ad nocendum inducto comparativae qualitatis statu per aliena exempla nocendi consilia inventa commemorat. conparat ergo Iuno personas cum personis, hoc est suam et Minervae, Troianorum et Graecorum, inimicitiarum quoque causas confert, Graecorum poenam Minerva irascente conpletam cum Troianorum suppliciis, quae obtinere non potuerunt, enumerare non cessat: quae omnia plenius per singula disseremus. mene, inquit, in pronominibus est magnum dicendi pondus, ut quod non apertius dicitur intellegatur: mene ergo, hoc est reginam deorum et sororem Iovis et coniugem, sicut infra, cum dolores suos persequeretur, aperuit dicendo „ast ego quae divum incedo regina Iovisque et soror et coniunx“. hoc est mene quod est ast ego; intellectus enim pronominum ipsorum unus est. incepto desistere victam: incepta sunt dispositiones et destinationes animorum, sicuti Sallustius ait (hist. I 74 M.) „nam talia incepta, ni in consultorem vertissent, reipublicae pestem factura“. dolet ergo intentionem suam sine effectu defecisse nec superesse iam nocendi consilium vel tempus. interea bonorum est incepta deserere, si tamen aut prece flectantur aut sponte ignoscant. haec dolet utramque se occasionem perdidisse et incidisse quod doleret, cum ludibrio scilicet, ut superata discedat. inde est quod ait nec posse Italia Teucrorum avertere regem? hoc est dicere si perdere non potui, debui vel superare Teucrorum regem. Italia producte proferenda est, ut sit ab Italia deducta praepositione; ut est alio loco (263) „bellum ingens geret Italia“, hoc est in Italia, ita hic intellegendum ab Italia. adgreditur conparationem poenarum, ut qui perire non potuit vel secerneretur a terris Italiae. fit et numeri con- paratio, ut, si plures non potuit opprimere, vel iuxta unum obtineret Aenean. sciebat enim stirpi eius deberi Romanum imperium et Carthaginis eversionem. quippe vetor fatis: venit ad conparationem suam et Minervae. si enim fata inpediebant ne obtineret Iuno, nec Minervae, quae fuit inferior, permitti debuit ut quod vellet efficeret. sic ergo dixit Pallasne, quae non esset tanti meriti nec tantae potestatis, exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto? haec est conparatio poenarum et personarum: Minerva potuit et navis Graecorum et Graecos ipsos exurere, ego unum nec occidere potui nec avertere ab Italia. exurere plus est quam urere; urere est enim laedere aliquid flammis, exurere autem penitus abolere incendio. hoc loco et omni occasione confirmat poeta Aeneae stirpi fuisse decretum imperium Italiae, cum de solo inducit Iunonem loquentem quippe vetor fatis. venit rursus ad conparationem suam et Minervae, simul etiam ultro sibi obiectat quod sciebat obici posse: quod est in causa artificiosum, ut proponas ultro atque dissolvas quod potuit formidari, ne praeteritum vel certe suppressum dicatur purgationis desperatione transitum. Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto? in ipsa conparatione persistens utitur argumento a minore ad maius. minor enim fuerat Minerva aetate et potestate, cui si fata cesserunt, ut in eos quos oderat poenas exereret, multo magis aetate praecedenti Iunoni, sorori et coniugi Iovis, reginae quoque deorum omnium, debuerant nocendi sinere facultatem. fit conparatio alia qua dixit unius ob noxam et furias Aiacis Oili ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto: illa propter unum multos cum ipsis navibus perdidit, ego in plurimorum offensa unum ab Italia avertere non possum? hic quoque laus exprimitur Aeneae, cuius tantum meritum fuit, ut eius felicitatem Iuno cum omnibus diis non valuerit superare. cum igitur diceret quippe vetor fatis, addidit, ut dictum est, exemplum Minervae Graecorumque ab ea perditorum existimans in eorum interitu fata esse permutata, ut licuerit volenti inferre perniciem quam fata non sinebant. maiorem dolorem Iunonis adsignat, quod in eodem fato Minervam monstrat tantum in suis doloribus potuisse, ut in ultione sua etiam fulmine Iovis usa videatur, poenamque ipsam sic exprimit, ut delicti ipsius defendat auctorem, quae defensio iram Iunonis exaggerat. qui enim potuit defendi iniuste gravissimum supplicium pertulit, multo magis socii eius qui cum navibus perierunt unius noxa. interea pro arbitrio suo et pro praesumpta Carthaginis causa vult cum rege suo, hoc est Aenea, reos tenere Troianos, qui nihil etiam ipsi commeruissent. videamus nunc quemadmodum Aiacis excuset offensam, ut magis sese dolendo adfligeret, si in eo facto acerbitas poenae conpleta esse videatur in quo non fuit gravis delicti vel culpae substantia. furias, inquit, Aiacis Oili: Aiax ingressus templum Minervae incestatus caede et hominum sanguine, quia amore Cassandrae tenebatur ac per hoc nesciebat quid mali committeret, ab ipsis altaribus tractam stupro saceram virginem violavit et, quod erat gravius, sub ipsis oculis Minervae. defenditur iste veniali statu: factum enim manifestum non purgatur, nisi hoc genere, ut dicatur si deliquit Aiax, non erat suae mentis nec sui consilii; furebat enim, hoc est amabat, quod pathos, ut dictum est, venialiter defenditur. quicquid enim per pathos ipsum admittitur non adscribitur homini qui maiore vi coactus aliquid efficit quod contrahat crimen. Aiacis ergo factum levius facit, ut ostendat veluti graviora peccata Troianorum, quae non erant. denique cum enumeraret poeta superius incidentis iracundiae causas, alios dixit deliquisse, qui illo tempore quo Aeneas cum suis navigabat non adfuerant. denique nec Paris praesens fuit nec Ganymedes, quorum ex facto utique non debuit alios opprimere qui nihil admiserant. in facto tamen Minervae consideratur irascentis iniusta sententia, quae non tractavit innocentium in illa poena consortium, dummodo cum illorum licet iniusto supplicio perderet inimicum. disiecitque rates, ne, si forte alicui contigisset evadere, haberet navigandi subsidium. evertitque aequora ventis alieno imperio usa, hoc est cum Iovis fulmen arriperet, et imperium Neptuni sumpsit habuitque in ventos iubendi potestatem qui alterius imperio regebantur. exprimitur hic magis ac magis irascentis Minervae violentia, cum Aiacis ipsius demonstratur interitus, unde Iunonis animus torquebatur. perditis enim Graecis navibus et innoxiis hominibus naufragio pressis debuit auctoris offensae gravius supplicium demonstrari, ne reus cum insontibus una parique poena videretur adflictus. illum, inquit, expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. illum quod dixit et eius nomen suppressit, hoc est quod plurimis locis diximus, magnum intellectum ex pronominibus nasci; nam dicendo illum hoc vult intellegi: illum temerarium, illum inconsideratum, illum sacrilegum, illum profanum, illum qui in templo deae, in templo virginis, ante ipsas aras, in conspectu numinis regiam sacerdotem intactam stupro violavit. expirantem transfixo pectore flammas, sine dubio flammas cum anima expirantem, transfixa scilicet fulmine ea corporis parte qua percussa facilius uniuscuiusque interitus provenit. turbine corripuit scopuloque infixit acuto; figi enim non potuit nisi ingenti turbine, cum pondere atque magno actu saxo fuisset inlisus. et hoc ad irascentis animum pertinet, ut, cum in acutum scopulum etiam modesto fluctu iactatus haerere potuisset, adderetur maior vis, quo facilius fieret quod volebat offensa. hic etiam illud intellegi potest, idcirco eum infixum scopulo, ne delatus fortassis ad litus sepulturae saltem beneficium reperiret. haec igitur suppliciorum genera propter acerbitatem Iunoni displicent, quae volebat Aiacem potuisse defendi, quo magis sese excruciat insontem furore peccasse diiudicans et arbitrata crimini obnoxios tenendos esse Troianos, qui non erant rei. concludit mire conparationem ipsam a persona sua dicens ast ego, et quam vim pronomina teneant ipse poeta monstravit, cum sequentia necteret. ait enim quae divum incedo regina, Iovisque et soror et coniunx. ostendit ergo quid sit quod dixit ast ego, scilicet quae omni genere Minervam praecedo. reginam enim constabat ceteris esse potiorem accedente eo quoque quod, etiamsi nullam reginae haberet potestatem, deberet ab eo qui frater esset et maritus aliquod meritum consequi. constat enim mulieres a maritis adquirere dignitatem, si magni sint et in summo honore aut potestate fuerint, per maritum autem cadere, si nullius fuerit dignitatis. cum igitur et ipsa esset regina et deorum rex esset qui ei et mariti consortio et germanitatis vinculo teneretur, vehementissime movebatur, quod desiderata non valeret inplere. ut autem omnia rationis suae in unum colligeret, utitur anacephalaeosi. nam mene quod in capite posuit, hoc est ast ego; quod dixit in principiis incepto desistere victam nec posse Italia Teucrorum avertere regem, hoc est quod memoravit una cum gente tot annos bella gero. Graeci enim cum Aiace, mox ut Minerva irata est, uno ictu perierunt. conplectitur ergo inter dolores suos etiam hoc, quod ipsa quasi cum aequalibus bello contendens et per infinitos annos continuas inimicitias exercens obtinere non potuerit. recte autem posuit bella gero, quasi cum resistentibus, quasi cum iis qui sperarent de Iunone victoriam. denique ut hoc probaret, ait et quisquam numen Iunonis adorat praeterea aut supplex aris inponit honorem? Hoc idcirco posuit, ut ostenderet per coniecturam Troianos idcirco Iunonis numen non adorare et aris eius non inponere sacrificia, quod se sperarent eam renitendo superaturos. hic quanta arte in medio posuerit praeterea debet ostendi; nam sic esse debuit: praeterea quisquam numen Iunonis adorat aut supplex aris inponit honorem? sed, ut diximus, honestius in medio posuit praeterea, ut utraque conecteret. certe et hoc plurimis locis ostendemus, unam orationis partem non semel, sed saepius accipiendam, ut dicamus praeterea aut quisquam numen Iononis adorat? praeterea aut supplex aris inponit honorem? ut praeterea bis accipiatur aut certe ordinato sensu semel ponatur in capite. Talia flammato secum dea corde volutans: cum haec Iuno tractaret taliaque secum conferret, ipsa quoque nocendi consilium repperit nec laboravit inquirere, quando illi exemplum Minervae quid esset necessario faciendum mature suggessit. sed prius poeta debuit demonstrare quantum irascentis ardores excreverint disputando. supe- rius quippe cum initia cogitationum eius enumeraret, his, inquit, accensa super, hic ait talia flammato secum dea corde volutans. plus est enim flammatum quam accensum, unde manifesta, ut dictum est, ratione monstratur, quantum doloris Iunoni accesserit ex conparatione tot modis et generibus facta. haec igitur cum tractaret Iuno, accepit de exemplo nocendi consilium: iuvabatur autem eius intentio, quod Troiani per id temporis navigabant. nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit ..... : servavit hic Vergilius personae rationem miro artis ingenio, sed in ea parte, non quae conpeteret reginae, sed quae conveniret iratae et ei quae nollet occasionem loci et temporis perdere. nam si personam vellet ostendere reginae, mittere aliquem ad Aeolum debuit et iubere quid fieret. neglecta ergo potestatis ratione totum adsignat iratae et ei quam cogebat ultionis spes in evidenti constituta, et licet iratis et flammatis aestibus animorum non detur integra consiliorum intentio, tamen totum miscet in persona Iunonis, ut irata non consideraret iniuriam suam et deorum regina Iovisque uxor et soror ad Aeolum pergeret, sed iis, ut dictum est, omnibus spretis ipsa vaderet, curaret praesens quod desiderabat inpleri. mandata enim si extitissent, aut neglegi possent aut non pro voluntate Iunonis procederent aut emergente dilatione facti nocendi periret occasio. quo loco Vergilius docet per nosmet ipsos agendum quod rectius cupimus provenire, et, si quando inferior persona nobis necessaria est ad praestandum quod habet in potestate, servemus ei honorificentiam conpetentem, ut maiore studio conpleat quod fuerit necessarium; gratatur enim sibi a potiore esse delatum. cetera quae sequuntur eam rationem tenent, ut sciamus ventos cavis terrae vel montium contineri. Aeolum regem poetice inducit dicitque ad eum Iunonem supplicem locutam, cum verba eius non essent supplicantis, sed iubentis. supplicem ergo intellegendum, quod ipsa ad eum venit et locuta est haec: Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento: hunc locum si quis attentius diligentiusque discutiat, nihil quod non miretur inveniet; est enim arte et subtilitate dicentis admodum satiatus. nam coepit a nomine, quod ipsum nec Iunonem humilem nec Aeolo iniuriam fecit. potior quippe si inferiorem nomine suo vocet, et se benivolum monstrat et illi unde gaudeat subministrat. pulchrum est enim, si inferiore in loco positus sit cognitus potiori perindeque carus acceptusque monstratur. fecit ergo secundum artis praecepta benivolum: facit attentum, cum dicit namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento. nam exinde conicere Aeolus potuit officium suum Iunoni esse necessarium, cum subtiliter conventus audisset habere se in ventos plenissimam potestatem. ne autem adrogantem faceret Iunonem, ait divum pater atque hominum rex. non dixit frater meus et maritus meus, ut supra posuit „ast ego, quae divum incedo regina Iovisque et soror et coniunx“. illic enim, ubi secum locuta est, si specialiter hoc posuit nullo audiente, adrogans iudicari non potuit, hic vero cum ficit namque tibi divum pater atque hominum rex, intellegi potius voluit quam dici. non enim apud eum loquebatur qui non eam nosset. dictio autem ipsa ne esset prolixa et plurimum temporis teneret, ipsa occulte sibi proponit quae ab Aeolo possent excusationis causa praetendi et ipsa illis respondet ita, ut ulterius accedi non posset. denique ne diceret Aeolus non sunt venti in potestate mea, praevenit antea et ait plenam habes in ventos licentiam et tenendi et dimittendi, erigendi fluctus et placandi potestatem; nam tibi eam deorum omnium et hominum rex concessit et tradidit. ne diceret Aeolus habeo quidem in ventos potestatem, sed non mihi licet mare perturbare, quod est sub alterius regno, idcirco dixit et potestatem accepisti in ventos et maria, cum volueris perturbare inmissis ventis vel placare, cum eos retinueris. certe et illud sentiendum est nec metuas Neptunum hac in parte, quia potior est Iuppiter qui tibi hanc licentiam dedit. incipit iam insinuare ipsam causam dicens gens inimicia mihi Tyrrhenum navigat aequor Ilium in Italiam portans victosque penates: omnia proponentis et respondentis studio memorantur. hic enim non nominavit Aenean, ne diceret Aeolus non possum aliquid moliri adversus nepotem Iovis qui mihi imperium dedit. ait ergo gens, quae generalitas nomen speciale suppressit, quod poterat inpedire desiderium. addidit inimica mihi, non dixit ego sum illius inimica, sed ipsam constituit inimicam, quasi inferiores potiorem provocarent. gravavit hoc genere Troianos, ut etiam ipse Aeolus rerum indignitate permotus iracundiam suam Iunonis commotioni coniungeret. mihi vero quod ait, hoc est reginae, sorori Iovis et coniugi, quae omnia per pronomen intellegi voluit et propter adrogantiam non apertius poni. Tyrrhenum navigat aequor, vel quod facilius moveri in perniciem navigantium posset vel quod vicinum esset Italiae, Ilium in Italiam portans: omnis opes suas omnemque substantiam secum portans, quae si perisset per idem tempus, novari posterius non posset. ne vero excusaret Aeolus deorum causa, quibus cogebatur inferre violentiam, addidit victosque penates: scilicet metuendos non esse, qui nec sibi nec suis prodesse potuerunt. desiderii dehinc summa subnectitur et modus poenae. incute vim ventis submersasque obrue puppis aut age diversos et dissice corpora ponto: expressit plenam patheticam; nam si eo ordine quo locuta est vellemus intellegere, non cohaeret. si enim ordinatam posset commota proferre dictionem, sic debuit loqui: Aeole, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor Ilium in Italiam portans victosque penates: incute vim ventis submersasque obrue puppis et dissice corpora ponto aut age diversos; namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento. ante omnia tamen consideranda sunt quae Iuno perfici cupiebat dicta quidem, sed non ordine suo, ut appareret eam per commotionem nimiam ordinationem rebus ipsis dare nequisse. dixit incute vim ventis submersasque obrue puppis, iungere debuit et dissice corpora ponto, quod fieri necesse erat navibus submersis, atque ita novissimum ponere aut age diversos, ut esset, sicut diximus, oratio recte conposita hoc modo: incute vim ventis submersasque obrue puppis et dissice corpora ponto aut age diversos. denique hoc et ipsae coniunctiones ostendunt, cum dicit incute vim ventis et ponit „que“, ut coniungat facto factum, submersasque obrue puppis, adsociat „et“, ut conpleat effectum submersarum navium et proveniat inde dissice corpora ponto. ecce ponit „aut“, diversae naturae coniunctionem hoc est disiunctivam, ut faciat separationem poenae, ut, si provenire non posset submersasque obrue puppes et dissice corpora ponto, proveniret saltem aut age diversos, quoniam sparsi nihil audere posterius poterant nec ad Italiam pervenire. sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, [quarum quae forma pulcherrima Deiopea]: ut cupiditatem et ardorem explicandae rei qua Iuno urgebatur ostenderet, ad auctoritatem iubentis addit et praemium, ut multifariam de effectu securior redderetur. sed haec dictio obliqua est; pulsat enim Veneris munus et, quia propter Helenam, quae fuit in alieno matrimonio, et Graeci et Troiani perierant nec poterat esse matrimonium inter ipsam et Paridem et, si remorata apud ipsum foret, legitimam subolem utpote ex adultera procreare non posset, iis quae proponi e contrario potuerunt acute subtiliterque respondit singulis, antequam dicerentur, occurens. sunt, inquit, mihi, hoc est non invadam te propter alienum, quod, cum dedero, posterius perdas, sed dabo quod habeo proprium. subicit deinde laudem muneris sui et eam ipsam multis extollit, primum a numero, bis septem, a qualitate, praestanti corpore: quod difficile fuit, omnis formosas memorat et eam pollicetur quae pulchritudine ceteras anteiret, dehinc a genere, cum dicit nymphas, ut Helenam ratione sanguinis superaret; adiungit conubio iungam stabili [propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat], ut esset legitimo matrimonio sociata et honestis nuptiis iuncta, quod cum fit, stabile matrimonium est et unius consortio dedicatum. subnectit ex huiusmodi coniunctione quales possint procreari liberi, et pulchra, inquit, faciat te prole parentem: Paris enim nec diu potuit retinere quod male fuerat consecutus et si, ut dictum est, apud ipsum Helena vivo marito suo diutius mansisset ac partum aliquem edidisset, pater ex eo dici non posset; ex adulterio enim concepti non habent legitimum patrem. proinde illa est pulchra proles quam profert honesta coniunctio. hoc loco inanis intellectus homines omisso Vergilii puro et vero sic suspicionibus in falsam interpretationem ducit, ut adserant pulchram prolem idcirco Iunonem pollicitam, quod Aeolus iam turpis filios habuisset, cum Iuno ei et perpetui temporis matrimonium promisisset et pulchram prolem, hoc est non corporis, sed generis honestate decoratam. denique ostendemus pulchram prolem non in corporis forma Iunonem esse pollicitam, sed in ipso matris honesto consortio. alio quippe in loco (286) ipse Vergilius, cum originem Caesaris adsereret a Troianis descendere et hanc partem inter laudes eius poneret, nascetur, inquit, pulchra Troianus origine Caesar, scilicet pulchra non corpore, sed natalium honestate. hoc loco Vergilius docet contemnenda esse quae apud nos magna sunt, ut obtineamus quae magnopere desideramus inpleri. Aeolus haec contra: quod ait contra, hoc est non contra voluntatem Iunonis, sed contra verba; noluit quippe ei parti respondere qua Iuno praemium promisit. neque enim dixit bene me accipis aut gratias ago promissis tuis, ne videretur etiam ipse ut Paris libidinis munere provocatus voluntati Iunonis obsecutus. item intellegi etiam sic potest contra, quia illa dixit namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, item dixit victosque penates. Aeolus ergo quomodo contra responderit disseramus, sed primo videndum est quomodo etiam ipse benivolam fecit, ait enim tuus, o regina, quid optes explorare labor, mihi iussa capessere fas est. ut est, inquit, discretio inter personarum merita, sic et officia discernuntur. tu regina es, officium tuum iubendo, meum vero exequendo conpletur. tui laboris est hoc est tuae curae invenire quid iubeas, sollicitudinis autem meae dare praeceptis effectum. et quod ait fas est, hoc est licebit facere, etiamsi inlicita iubeas fieri (illa enim dixit victosque penates), Aeolus sic videtur contra respondisse, etiamsi victi non essent, facerem, quia cum fieri aliquid non licet, incipit licere, si eius fiat iussu cui ut iubeat plena potestas est. ecce exempli causa ponamus iudicium publicum: non licet hominem verberare et torquere et qui haec fecerit plectitur, sed si iussu iudicis fiant, nullum admittitur crimen: hoc voluit etiam Aeolus dicere, inlicita si me iubeas facere, faciam et impune faciam, quia regina iubente nulla obsequentem poena vel culpa sequetur. item contra respondit dicendo tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias. illa enim dixit a Iove accepisti potestatem, ille in voce officiosa persistens ipsius Iunonis vult esse quod poterat. addidit tu sceptra Iovemque concilias: ipsum, inquit, Iovem ut propitium habeam tu facis et, ut memorem se omnium beneficiorum Iunonis ostenderet, addidit tu das epulis accumbere divum [nimborumque facis tempestatumque potentem]. unum videtur posuisse beneficium praestitae humanitatis, sed cumulatur alio, si convivium cum potiore misceatur, tertio, si cum potioribus plurimis, quarto, si inferior persona non sedeat, ut fieri solet, sed accumbat. posuit in fine: et hoc quod desideras tuum est et in tua positum potestate. personarumque in utraque oratione, loci quoque et temporis habitam rationem dubitari non potest, scilicet Iunonis, Aeoli, Troianorum, penatium victorum, Veneris, Helenae, Paridis, Deiopeae, loci propter mobilitatem Tyrrheni maris et Italiae proximitatem, temporis vero, ne multiloquio tractum tempus oportunitatem nocendi corrumperet. deni- que breviter Iuno desiderium suum prosecuta est, brevius respondit Aeolus et promisit effectum. Haec ubi dicta et cetera quae sequuntur: hoc est, ubi Iuno et Aeolus haec dixerunt, coepit Aeolus iussa conplere, quae fuerunt haec: incute vim ventis submersasque obrue puppis et dissice corpora ponto aut age diversos. patefecit igitur exitum ventis et plurimos simul atque diversae naturae, hoc est contrarium flantis atque inpugnantis sese, fecit exire, ut confligentibus inter se fluctibus regendis navibus consilium non suppeteret et deficiente industria facilius mergerentur, mersis navibus corpora dissicerentur. aut age diversos inpleri non posset, nisi venti, ut supra dictum est, inpugnantes sese discretos Troianos per diversa distraherent. denique ait incubuere mari totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus. ut simul conplerentur quae Iuno mandaverat, accessit ad violentiam maris aliorum quoque elementorum plenissima perturbatio; dixit quippe eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis, ponto nox incubat atra. haec solis Teucris acciderant et in solo mari fuerant tenebrae. confusio quippe elementorum et taetra pelagi facies sustulerat diem Troianis et caelum. confunditur, inquit, cum tenebris dies, subtrahitur lux et alienis temporibus nox inportune succedit, ne contra mala reperiri consilium posset. eripitur caelum, ut quam in partem niterentur gubernatores ipsi nescirent, eo amplius tonitrua emittebantur et fulgura, ut inter multiplices metus Troiani desperatione possessi nihil aliud sperarent quam mortem. idcirco dixit intonuere poli et crebris micat ignibus aether praesentemque viris intentant omnia mortem. inter haec qualis cogitationes habuerit Aeneas vel cuiusmodi animo atque corpore senserit pathos poeta describit. ait enim extemplo Aeneae solvuntur frigore membra, [ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert]: alii frigus pro timore intellegunt positum, quod contra est; nam si timuit Aeneas mortem, derogatum est virtuti ac meritis eius. frigus ergo dixit proprie quod nascebatur non ex casu evidentissimae mortis, sed ex leti genere, quod cruciabat animum viri fortis qui optabat gloriose in campo occumbere quam ignobiliter in fluctibus interire. recte ergo non timorem, sed verum frigus debemus intellegere, quod oriebatur ex tot adversis quae corporis calores extinxerant. incipit iam dolores suos exprimere, ut appareat quid in illis periculis gemeret. o terque quaterque beati, hoc est multifariam felices. dicuntur iam causae cur tantum felices: quis ante ora patrum. ex iis quae secundo libro scripta sunt, conicere possumus Politis illum fecisse mentionem qui ante patrem suum Priamum Pyrrhi caede procubuit. et quia patria potiore loco inter parentes numeratur, Troiae, inquit, sub moenibus allis, hoc est cum adhuc altitudo moenium staret. contigit oppetere, id est contigit interire; reliquerunt enim incolumem, quod bono civi gloriosum solacium est in interitu suo, integrum statum civitatis propriae reliquisse. altis ergo posuit, ut ostenderet integram adhuc civitatem; ipse enim Aeneas campos, non altitudinem dimisit. nam in tertio libro cum ingenti gemitu ait (11) „et campos ubi Troia fuit“. et quia pathetica fuit, continua dictio perseverare non potuit, cum dicturum fuisse intellegamus quod dolebat, id est ego autem amissa patria, in fluctibus, perdita gloria, moriturus sum. atque ut hoc confirmaret, ait o Danaum fortissime gentis, inde rursum ad aliud raptus est dicens Tydide, mene Iliacis occumbere campis non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois [correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia] corpora volvit! ex his infelicem se existimans, qui hunc exitum vitae habere non meruit et ignobili mortis genere vir fortis in pelago fuerat moriturus. hoc ne conpleret quod coniectura colligimus, fluctus intervenit qui vocem loquentis obcluderet; esset enim vitium poetae, si finitis querellis Aeneae fluctum faceret supervenisse. denique similia etiam aliis locis poeta posuit. ait quippe (494) „haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur“ et (3, 344) „talia fundebat lacrimans“. dum enim consideraret Aeneas picturas templi, dum Andromacha loqueretur dolores suos, inperfectis iis Dido ad templum processit et Helenus extra urbem. ergo ait talia iactanti, hoc est adhuc loquenti, intervenit vis fluctuum nec sivit Aenean explicare quae voluit. ceterum si conplesset, diceret felices qui in Troia perierunt, se infelicem qui esset periturus in fluctibus. stridens aquilone procella velum adversa ferit fluctumque ad sidera tollit, franguntur remi, tum proram avertit et undis dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons: descripsit adversa omnia quae navigantibus accidunt, cum e diverso tempestas intervenit. hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis: fluctibus vario motu venientibus aut erigebantur naves aliae per tumorem maris et in sublime ferebantur aut usque ad imum deprimebantur aliae, cum vis undae subsideret. furit aestus harenis: non solum undae, verum etiam ima pelagi tempestatum furoribus exagitabantur. fit ium quod Iuno voluerat, nam coeperunt diversi agi. denique posuit tris Notus abreptas in saxa latentia torquet, tris Eurus ab alto in brevia et Syrtis. quasi peritus locorum et navigationis posuit ab alto Eurus ducebat in Syrtis, hoc est de medio pelago; aliter enim non potest, utpote qui flatus habeat ex orientis partibus, in quibus sunt et Syrtes, eo navigia cogere unde potuit revocare. sex igitur naves alienatae sunt a ceteris, una turbata primitus in qua navigabat Aeneas, nunc casus octavae describitur: unam, inquit, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit, excutitur pronusque magister volvitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum et rapidus vorat aequore vortex, apparent rari nantes [in gurgite vasto, arma virum tabulaeque et Troia gaza per] undas, ut conpleretur quod positum est submersasque obrue puppis et dissice corpora ponto. perit ergo amicus Aeneae et ante ipsius oculos, ut, quia illi non contigerat interire naufragio, fidum sibi perisse conspiceret atque ex eo casu dolore adficeretur. excusatur Orontes, ne per inperitiam navem secum perdidisse putaretur; nam cum ingens pontus, hoc est vis maior et veniens a vertice navem operuisset, quod a dorso fuerat caveri non potuit. iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae et qua vectus Abas et qua grandaevus Aletes vicit hiemps: has specialiter cum eorum nominibus posuit qui in iis potiores navigabant et uno casu ferebantur. dicendo omnes accipiunt inimicum imbrem remisque fatiscunt ostendit unam omnium causam et similem fuisse fortunam. Ut autem non plene obtineret factum secundum man- datum Iunonis, Neptuno datur occasio, qui non tantum iniuriam suam removeret, verum etiam Troianis pereuntibus subveniret, ibique describitur conplesse Aeolum quae Iuno mandaverat, cum dicit disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur. statim sentit unde haec hoc est cuius dolo essent perfecta; fratrem enim sororis pessimum studium non latebat. vocavit ventos ad sese et huiusmodi habuit obiurgationem, quae erit pathetica utpote commoti et irati, abscisa hoc est non continua nec conposita, brevis etiam, subvenientis enim in tali causa beneficium multiloquium non quaerebat. tantane vos ge- neris tenuit fiducia vestri? incipit ab invectione (hoc enim genus materiae non habet principium) et crimen exaggerat dicens eos non solum suam sed hereditariam quoque sectari temeritatem, quod genus vitii, quoniam naturale est, non potest emendari. volunt enim ventos patres habuisse Gigantes, qui cum bellum diis intulissent, diversis suppliciis perierunt. ergo ait tantane vos, ut ipsorum esset crimen quod admiserant, esset etiam originale sanguinis, generis tenuit fiducia vestri: et licet parentum pessimorum gesta non maculent filios, polluuntur, si patrum suorum facta institutaque sectentur. iam caelum terramque: abscisa dictio eius ac brevis qui loquebatur iratus et qui ad sedandum tumorem pelagi festinaret, denique transiit et ab aliorum iniuria elementorum, a quibus eum constabat alienum, venit iam ad speciale admissum quod regnum eius imperiumque turbaverat. meo, inquit, sine numine, venti, miscere et tantas audetis tollere moles? meo sine numine, hoc est contempto me vel contra voluntatem meam. venti abiecte pronuntiandum est, ut convicium sit, non nomen. probatio autem admissi criminis admirabiliter posita, ut quod arguebat non adsereret verbis, sed ipsis aspectibus subderet dicendo tantas audetis tollere moles? quos ego! duo pronomina cum pondere suo; nam quos hoc est sceleratos: et ex pessimis genitos et cetera quae sentiri similiter possunt, ego id est imperator loci et qui sim de potioribus diis. et cum in eos exerendam diceret poenam nec tamen faceret, nihilo minus praedicit ultionem fore, ne securos dimitteret vel ne se invalidum demonstraret, si neque ultus esset in praesentia et futurae ultionis non praemitteret metum, addens causas dilatae poenae, quod esset melius primo turbata conponere, dehinc redire ad vindictam. ait ergo sed motos praestat conponere fluctus: post mihi non simili poena commissa luctis: si aliquid sequenti tempore ausi fueritis, non ut nunc verbis vos arguam, sed vos severius vindicabo. maturate fugam, hoc est celerius remeate. regique haec dicite vestro, non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum: saevum tridentem, metuendum. mittit etiam ipsi regi conviciosa mandata deformans regni ipsius potestatem et personam, tenet ille, inquit, inmania saxa, vestras, Eure, domos, illa se iactet in aula Aeolus et clauso ventorum carcere regnet: non regnum habet rex vester, inquit, sed saxa deserta nec habet aulam, sed custos est carceris. [Sic ait et] dicto citius tumida aequora placat: effectus obiurgationis et dilatae poenae continuo extitit, ut dicto citius placidum fieret mare. collectasque fugat nubes solemque reducit: omnium elementorum removit iniuriam. datur huic facto poetarum more conparatio atque ex ea occasione tractatur cuius meriti et gravitatis esse debeat qui in patria sua retinet principatum. ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio saevitque animis ignobile vulgus, iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat, tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant, ille regit dictis animos et pectora mulcet: sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos curruque volans dat lora secundo. defessi Aeneadae quae proxima litora cursu contendunt petere et Libyae vertuntur ad oras: hoc est ut, cum saevientibus populis iam ventum est ad perniciem et furentes viderint virum praestantem meritis, dicto eius et persuasionibus adquiescunt, sic omnis pelagi fragor conquievit sub auctoritate rectoris. praestitit interea Neptunus quod potuit, liberavit navis et procurata pelagi tranquillitate salutem Troianis post pericula dedit fugatis quoque nubibus et reducto sole. hoc positum est, quia meminerat se Vergilius dixisse „eripiunt subito nubes caelumque diemque“. hoc quidem Neptunus praestitit, sed aliud eventus advexit. nam delati sunt ad oras Libyae hoc est ad eam terrarum partem in qua Iuno colebatur inimica perindeque in casum deteriorem coniecti sunt. defessi Aeneadae quae proxima litora cursu contendunt petere: defessi hoc est licet fessi admodum nitebantur tamen tenere tuta terrarum, ne qua iterum vis emergeret, qua causa proxima litora capere maturius properabant. contendunt posuit, ut ostenderet ipsius cursus difficultatem, quem satis fessi conplere nitebantur vel maxime, quia in aqua difficilior gressus est properantibus cursum. Est in secessu longo locus, insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos, hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent, tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus. hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non adligat ancora morsu. huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit ac magno telluris amore et cetera. fit loci descriptio non superflua sed negotio ipsi necessaria; nam non omnia eius, sed aliqua referuntur. placiditas quippe fuerat pelagi procuranda propter contracta navium vitia et horrendam quassationem: hanc praebebat obiectus laterum, secretum vero proficiebat ad eam partem quia cavendum erat propter regiones incognitas, hoc dabat longitudo secessus; aqua vero et copiosa et optima propter usus hominum, hanc offerebat nympharum domus; propter ardores autem solis necessaria fuerant quae praeberent hominibus defensionem, ministrabant istam naturale antrum et opacitas nemorum; tantumque poterat oportunitas loci, ut illic naves nec retinaculis tenerentur nec ponderibus ancorarum: idcirco praemisit quibus omnis ab alto frangitur (non locus, sed omnis unda ab alto) inque sinus scindit sese unda reductos: unda omnis ab alto frangitur et sese in sinus scindit procurante hoc ipsum altitudine laterum. ab alto id est ab ea parte qua continuum fuerat mare. admiranda ergo brevitas et continens omnia necessaria. quod autem omnis locus qui in descriptionem venit quattuor habet partis, descriptae sunt omnes; nam ostendit latera duo dicens obiectu laterum, tertiam partem a tergo, qua fuit ingressus; quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos, hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent, tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus inminet umbra: omnia haec tribus lateribus aptantur. quartam partem ex adverso posuit dicens fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus. conpetentia sedilia et loco et personis in nympharum domo, ut dulcedo aquae et sedendi oportunitas venientem reficeret non tantum animo verum etiam corpore. intellegere autem debemus (quod in omnibus locorum descriptionibus curandum est) locum istum sic poetam descripsisse ut ingredientem. hunc morem etiam Sallustium tenuisse manifestum est ubi dexteram vel laevam dicit, a tergo et a fronte, ut se velut consistentem uno in loco faciat: quae omnia mutabuntur, si describens mutet speciem standi; nam si sese convertat, fit sinistra quae descripta est dextera et fit dextera quae fuerat laeva, fit rursum a fronte quod posterius fuit et quod fuit a fronte in posteriorem speciem commutatur. addidit descriptioni fuisse scopulos duos altitudinis inmensae; necessaria enim fuerat huic negotio altitudo aliqua ex qua latitudo pelagi posset attendi eorum inquirendorum causa qui ab Aenea fuerant cum navibus separati. nemorum quoque densorum fit commemoratio, ut praeter oculorum et animi delectationem tuitionem quoque metuentibus exhiberent et receptos facerent non videri. hunc igitur locum Aeneas ingressus est collectis, ut superius ait, septem navibus ex omni numero, scilicet. ex decem et novem; una enim de viginti sub oculis ipsius perierat. recte autem collectis dixit, in locis quippe diversis fuerant, una scilicet in qua ipse Aeneas fuit, tres vero de saxis et Syrtibus tres. videamus quid curae Aeneae adscribatur, quia virtutes eius omni occasione laudantur, vel quid adsignetur ceteris. egressi, inquit, navibus Troes optata potiuntur harena et sale tabentis artus in litore ponunt: recte dixit optata potiuntur Troes harena, quia contrariam in perturbatione pelagi viderant, cum eorum navigia usque ad imum deprimerentur. subiciuntur iam actus ipsorum. alii, inquit, curabant corpora sua et tabida sale membra solacio litorum confovebant. quod autem dixit artus tabentis sale, a contrario posuit; sal enim carnem corrumpi non patitur, sed inventus est casus quo fieri possit ut tabescat sale quod servari convenerat; aqua enim maris quamvis salsa, cum corpus non servaret, admisit corruptionem. alii ergo iacebant fusi per litora, at primum silici scintillam excudit Achates succepitque ignem foliis atque arida circum nutrimenta dedii rapuitque in fomite flammam. tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo: Achates, inquit, procurabat ignem, ut corruptum fluctibus et aqua madidum frumentum siccari et frangi posset. hic errant male interpretantes et disputando pessime suum confitentur errorem dicendo praeposteram ordinationem posuisse Vergilium, eum prius sit frangere saxo hoc est molere, postea vero torrere flammis quasi panem coquere. sed cum torrere constet dixisse Vergilium, non coquere, procul dubio recte posuit torrere prius et sic frangere; meminerat enim se de naufragis loqui et dixisse superius „omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt“, perindeque madidum habuisse frumentum, quod nisi igni mature siccari non posset nec posset madidum moli. recte ergo dixit parant prius torrere, ut posset saxo confringi. descripsit actus aliorum: videamus quos Aeneas habuerit et cum quanta eius laude describantur. iste enim aut solus non sensit vim pelagi aut solus de refectione animae aut corporis non cogitavit, quin potius alium quoque laborem arripuit. intellegendum hoc loco altitudinem scopulorum idcirco esse in loci descriptione propositam, ut non tantum esset maior prospectus ex summo verum etiam ut Aeneae laudationi altitudo ipsa proficeret, cuius virtus et animi et corporis tanta extitit, ut lassis omnibus et de cibo ac requie cogitantibus solus non fugerit laborem et difficilis ascensus et prolixos adgressus sit. arripuit ergo altitudinem scopuli neque ab ascendendi labore revocatus est, dummodo locus ille ex summo socios forsitan in subiecta latitudine pelagi demonstraret errantis. Ait ergo Aeneas scopulum interea conscendit et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremis aut Capyn aut celsis in puppibus arma Calci. navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis, hos tota armenta sequuntur a tergo et longum per vallis pascitur agmen. constitit hic arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates, ductoresque ipsos primum capita alta ferentis cornibus arboreis sternit, tum vulgus et omnem miscet agens telis [nemora inter frondea turbam. nec prius absistit quam septem ingentia victor corpora fundat humi et numerum cum] navibus aequet: quod ait navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit, prospicit bis accipiendum, ut sit navem nullam prospicit, sed prospicit cervos. fidus quae tela gerebat Achates: aut in praesenti aderat et gerebat, aut quia ipse excudendo igni operam dabat et remanserat, merito dictum gerebat, ut Aeneas tunc portaret tela quae Achates solitus fuerat ferre. cum igitur nullum ei navigium in latitudine subiecta pelagi apparuisset, eventus cervorum greges repente monstravit, quod ipsum oportunum visum est, non ad usum superfluum neque ad aliquam quasi venandi voluptatem, sed quia inde procurari potuit indigentibus ac fessis subsidium victus, ut ex iis aliquos Aeneas occideret. septem ergo maiores stravit, in quibus alimoniae maior posset esse substantia, multos praeterea parvulos interemit. interea videamus quemadmodum de ipsis cervis locutus sit poeta. reprehenditur enim temerariorum voce, quod dixerit a tergo sequuntur: et revera vitium est, non poetae, sed pessime pronuntiantium. nam tris cervos errantis in litore sequebantur alii, alii a tergo per vallis pascebantur. ponamus iam verba ipsa cum pronuntiatione sua et ordi- natione: tris litore cervos prospicit errantis, hos tota armenta sequuntur, eos scilicet tris qui cum ipsis per litus errabant, alios vero a tergo pascentis describit per vallis, ut sit ordo et a tergo longum per vallis pascitur agmen; non enim omnes errabant aut omnes pascebantur, sed alii subiecti fuerant oculis eius, alii vero fuerant post ipsum. subiciamus exemplum: similis enim versus est (ecl. 2, 10) „Thestylis et“, hoc est et Thestylis, „rapido fessis messoribus aestu“; item (4, 418) „puppibus et laeti nautae inposuere coronas“, hoc est et puppibus; item (3, 137) „subito cum tabida membris“, hoc est, cum subito. ipsi quoque numeri gregum diversitatem significant; de errantibus quippe pluraliter dixit armenta sequuntur, de pascentibus vero ait et a tergo longum per vallis pascitur agmen. peius autem poetae vitium foret, si non fecisset locorum et numerorum separationem, nec fieri hoc vitium debuit nec factum esse manifestum est, ut tamquam inmemor sui singulari numero concluderet quod per pluralem sumpserat descriptionem. in litore enim positos dixit pluraliter hos tota armenta sequuntur, in vallibus vero pascitur agmen singulari numero expressit. huc accedit quia qui pascitur non errat et qui errat non pascitur. Peracta necessaria cervorum strage, hoc est quae omnibus Troianis uberem victus substantiam praebere potuisset, hinc portum petit et socios partitur in omnis. remeat ad navis, inquit, et cervos quos interfecerat divisit inter socios. hic intellegitur quod breviandae narrationis causa praetermiserit Vergilius translationem corporum; ait enim occidit cervos et perrexit ad portum et viritim dedit sociis, cum utique partiri non posset nisi quod fuisset ante translatum. ex eo ipso tamen intellegitur factum, licet dictum non sit vel certe conscriptum. partitur ergo cervorum corpora inter omnis; non enim quemquam debuit praetermittere. tantus autem amor eius in socios fuit, ut sibi non fecerit partem. vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros dividit. ordinatur sensus sic: deinde dividit vina quae bonus Acestes oneraverat cadis litore Trinacrio atque abeuntibus dederat. bonum interea debemus intellegere bonum civem, bonum largitorem. denique idcirco posuit cadis onerarat, ut ostenderet ex ipsa cadorum praetermissa numeri taxatione significatum plurimum vini fuisse quod datum est. quod autem dixit onerarat, hoc intellegendum est vinum accipientibus profecisse non quantum bonus largitor dare voluit, sed quantum Troiani ferre potuerunt, quos iam species ipsa oneraverat. quod vero posuit litore Trinacrio, intellegere possumus dandi substantiam praebuisse ubertatem soli quae iuvabat dantis voluntatem. dederatque abeuntibus, excepto scilicet eo quod in ipsos iam fuerat inpensum cum ibidem degerent. iis dederat affatim quos non fuisset iterum visurus perindeque non habiturus occasionem alteram largiendi. hic conici potest ab ipso Aceste datum esse etiam frumentum, quoniam supra dixit „tum Cererem corruptam undis et torrere parant flammis et frangere saxo“; non enim poterat fieri ut vir tam copiosae liberalitatis solum vinum suis abeuntibus daret. et dictis maerentia pectora mulcet: quis enim in taedio animi et in calamitatibus positus libenter cibum sumeret? sed quotiens ista sunt, illa persona solet intervenire consolantis quae ab ipsis malis aliena est. sed istic et locus et tempus et persona consideranda sunt; nam locus solitudinis fuit, temporis ratio urgebat, ut de- berent alimonia confoveri quos superius fessos adseruit, persona quoque extrinsecus deerat quae consolatione uteretur. revocatur ergo consolandi officium ad Aeneae personam tanto moderamine, ut neque se satis tristem ostenderet atque ipsos a consolatione deiceret neque a doloribus inmunem, ne in sua causa a maeroribus se ostenderet alienum. tractatur hic et eorum persona quos dixerat fessos; recens enim pathos non poterat maerentium pectoribus semel eradi: dictis, inquit, mulcet. si enim penitus quod gravissime fuerat inflictum non valebat auferri, vel mulceri potuit, ut cibus sumeretur. sumpto enim cibo qui provisus affatim fuit, accedente etiam vino et multo et bono sperabatur more humani ingenii animorum ventura relaxatio. certe quantum distet ipsa consolatio quae ab ea persona proficiscitur, non quae sit ipsis maeroribus vacua, sed quae malorum societate iungatur ipse Vergilius monstrat. vacuae quippe a doloribus personae potest e diverso responderi Terentiano dicto (Andr. 2, 1, 10) „tu si hic sis, aliter sentias“, cum autem a socio malorum omnium profertur, et accipi attentius potest et patienter audiri. denique sic coepit: o socii (neque enim ignari sumus ante malorum) o passi graviora, dabit deus his quoque finem. magno artis ingenio Aeneae personam dicentis inducit; noverat enim odiosum illum esse laborantibus, utpote cuius causa universi trahebantur per tot adversa et tantorum temporum tractum. ponit ergo primum o socii: socios hoc in loco melius intellegimus laborum quam congregationis; hoc enim dicere videtur: socius vester sum in perferendis malis, nihil sine me adversi sensistis, omnium vobiscum particeps fui, debetis audire quae di- cam, quia vobiscum haec pertuli. diximus ergo quid significet socii, dicemus admirandam consolandi inventionem. nam cum sit infortuniorum dura commemoratio et discriminum repetitio vehementer odiosa, exulcerans magis eorum corda qui passi sunt, commemorationi ipsi iungit poeta conparationem, ut dicta ipsa medicinae potius animorum quam exulcerationi proficerent. aliter enim doloris praesentis asperitas leniri non posset, nisi graviorum malorum inducta enumeratio ostenderet ferenda esse in praesenti quae levius accidissent. addit et sustinendi consuetudinem nutrisse sine dubio patientiam, dum adsidua mala ferendo transmissa sunt. non ergo superflue, sed necessarie posuit duo: neque enim ignari sumus ante malorum propter ferendi consuetudinem, o passi graviora propter malorum conparationem. omnis enim incommodorum novitas gravius animos percutit, ferendi vero consuetudo quicquid acciderit facilius tolerat. dabit deus his quoque finem: ultro ipse respondendi ratione occurrit; potuit enim dici quamdiu haec patiemur? vel quando mala ipsa invenient finem? incipit iam facta malorum ipsorum conparatione gravare praeterita et praesentia tenuare, ut hoc genere persuaderet maerentibus quod volebat, et a generali propositione ad enumerationem specialem transitum facit. vos, inquit, et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos. Scyllam esse constat in pelago, sed non uti poetae describunt neque ut ipse Vergilius posuit, usque ad pubem sub humani corporis forma et ab inguinibus usque ad finem canibus armatam, sed locum saevis horrendisque saxis obsessum, quem quis si incurrerit, perit. Troianis contigisse Vergilius posuit evasisse loci illius inmanitatem, quam non evasissent, nisi quia successibus prosperis servabantur. addidit penitusque sonantis accestis scopulos, ut ostenderetur existente for- tunae suffragio ex intima saxorum ipsorum parte liberatos. vos et Cyclopea saxa experti: Cyclopes humana specie, sed ultra humani corporis formam: hos plenissime poeta ipse eorumque feritatem in tertio libro scripsit, cum uno oculo, cruda autem carne, membris quoque occisorum hominum vescentis, quos evasisse Troianorum futura prosperitas fecit. vult ergo Aeneas haec fuisse graviora, a quibus cum Troiani iam dissimulassent, persuadet dissimulandum etiam a praesentibus, quae volebat esse leviora. forsan et haec olim meminisse iuvabit: delectabit nos, cum ad prospera venerimus, etiam haec inter mala nostra numerare. hic sciendum est olim significationem habere temporum trium, praeteriti, praesentis et futuri: ex quibus prisco more olim manifestum est praeteritum tempus ostendere, Vergilius nunc ait olim meminisse iurabit, ut significaret futurum, praesens vero tempus idem ostendit dicendo (5, 124) „est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori“, hoc est, cum occidentium siderum fuerint tempestates exortae, tunditur semper. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt, illic fas regna resurgere Troiae. [durate et vosmet rebus servate] secundis: quando necesse est ad bona per mala transiri, prosperorum spe toleranda sunt adversa, vel maxime cum spondetur otium sempiternum. a tempore fecit conparationem bonorum et malorum. cum enim in adversis sit brevissimum tempus, tranquillitatis vero perpetuum, facile persuadere potuit ut animos a maerore revocarent. post haec respondet ipse his quae possent opponi e diverso atque ita, ut quae dicenda necessario fuerant oportunius obtinerent. facilius enim persuasio necessariis folta roboratur, si ultro ingeras, sed iuste dissolvas quod e diverso ad victoriam parabatur. quippe Troiani laborem et salutis pericula metuentes dicere poterant quolibet loco constituamus idem et non trahamur cum exitio nostro per diversa. idcirco ipse posuit tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt: illic fas regna resurgere Troiae. dicendo fata ostendunt procul dubio demonstrat fatalem dispositionem humanis nisibus superari non posse: proinde esse adquiescendum rebus fatali ratione definitis. interea cum dicit sedes ubi fata quietas ostendunt, et evadendi et perveniendi spem hoc genere pollicetur, effectum quoque omnium magno adfectu conclusit dicendo illic fas regna resurgere Troiae. sola illa terra, inquit, digna est in qua resurgat imperium Troiae. durate et vosmet rebus servate secundis: durate, ut transactis incommodis surgentem Troiam nobis videre contingat et perpetua tranquillitate gaudentem. Servat adhuc poeta personarum rationem decurso persuasionis textu; ait enim talia voce referi curisque ingentibus aeger spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. non enim quod locutus est hoc animo retinebat, mentitus est, inquit, vultum suum, ut quos fregerat maeror regius sermo firmaret, angebatur, inquit, dolore quam maximo et hunc altis sensibus retinebat abstrusum. videri enim debuit persuasor ante omnis reiecisse maestitiae partem, ne persuasionis effectum perderet, si ipse intellegeretur tenere sensibus suis quod aliorum mentibus aliqua ex parte desiderabat excludere. utrumque ergo servavit, et quod sociis ad consolationem fuerat necessarium et quod regi congrueret. namque satis reprehensibilem faceret Aeneae personam, si sine fraude hilarem diceret aut purgato doloribus corde, quem conveniebat in sua causa plus affligi quam ceteros. dehinc ostenditur quantum potuit illa consolatio. illi, inquit, se praedae accingunt dapibusque futuris, quod non facerent nisi maerore laxato. anxius enim animus nec victum nec refectionem aliquam quaerit. incipit iam dividi per officia procuratio epularum. nam apparatus ipsi pro personis enumerantur; neque enim deliciosae dapes aut inritamenta gulae fuerant adhibenda escis militum et vel maxime naufragorum et eorum quos inedia et mala pelagi omnis moras conpellebant abrumpere. tergora diripiunt costis et viscera nudant, pars in frusta secant: utrumque eodem tempore faciebant, alii detrahebant coria et nudabant carnem et, antequam omne corpus appareret, alii execabant partis. atque, ut plenam properationem fuisse monstraret, addidit veribusque trementia figunt: figebant, inquit, virgis ferreis trementia viscera hoc est in quibus adhuc aliquis spiritus teneretur; quod factum ostendit eos de torrenda carne cogitasse. litore aena locant alii flammasque ministrant: alii vero cum aqua inponebant igni vasa aenea, ut elixam facerent carnem; haec enim coquendis visceribus maturitatem celerem praestant. denique mox epularum proventu procurato vires labore et fame perditas revocabant invadentes in ea quae ferina pinguis et vini copiosi et veteris atque optimi bonitas suggerebat: hoc est quod ait tum victu revocant vires fusique per herbam. tanta autem illis adversa sic in oblivionem venerant, ut per herbas fusi plus sibi ingererent quam refectio postulabat. praestitere ista persuasio consulti regis, ferina caro, quam praestare ceteris manifestum est, eademque pinguis, hoc est quae non tantum natura verum etiam qualitate adpetentium animos inritabat, vini etiam species, cui multiplex accesserat gratia a tempore, qualitate et quantitate; nam et vetus fuerat et optimum et abundans. denique sic posuit: inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. ultra modum sibi simul omnia ingerebant, in tantum ut non sufficeret occursum esse naturae, sed ultra modum sumerentur quae specierum suppeditantium bonitas et copia suggerebat. subnectitur dehinc moralitas et aliud aliis, regi aliud datur. positum est quippe postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt spemque metumque inter dubii, seu vivere credant sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. cum enim fame et lassitudine premerentur, desperassent etiam de salute sua, nullius eos nisi propria cura tangebat. refectis ergo venit in mentem recordatio sociorum, quorum de morte fuerant incerti. quod autem dixit inter spem et metum incerti, spes pertinet ad vitam, metus ad mortem. Aeneae contra maior animi virtus exprimitur, qui nec cibum sumpsit nec dissimulare a perditis potuit nec eorum curam posuit qui forsitan poterant superasse: idcirco ait praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum. quod ait supra „spem vultu simulat, premit altum corde dolorem“, hoc etiam hic dixit: secum gemebat singulorum casum, ne frangeret animos ceterorum, et cum maximus apud eum dolor esset, magna tamen virtute tegebat gemitus suos. Et iam finis erat, epularum scilicet et fabularum vel lucis, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos sic vertice caeli constitit et Libyae defixit lumina regnis. atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrmis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus. Iuppiter ex superiore parte, hoc est caeli, respiciens mare, litora ac terras intuebatur actus hominum et quid gereretur considerabat, qua occasione arrepta Venus, Troianis omnibus, vel amplius quam antea, tristior, lacrimis internos animi dolores attestans sic ad ipsum instituit loqui. ipse est enim verus et maximus dolor qui ante vocis exortum lacrimis praecedentibus nuntiatur. oportunitas autem fuerat interpellandi, quia tunc Iuppiter curabat quae agerentur in terris quas Troiani tenuerant. O qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? haec materia vehementer artis et subtilitatis plena est et habet non tantum personarum verum etiam rerum servatam diligentissime rationem. hic enim loquitur Venus ad Iovem, si privatam personam ponamus, filia apud patrem, si publicam, inferior dea apud deorum omnium et cunctorum hominum regem, et certe vicit quod publicum fuit. tractat ergo personas, ut dictum est, et subtilem invidiam concitat, quod, cum sit Iuppiter deorum omnium et hominum rector ac non inmerito debeat curare quid dii, quid homines agant, omiserit verum in Aeneae causa iudicium ac dissimulatione interposita patiatur innoxium multis et diversis vexari tormentis. verum quia duplex fuerat utraque persona, ut iam dictum est (loquebatur enim inferior dea cum rege et filia cum patre), praeponitur publica et privata subnectitur. hoc enim ex- igebat causa; apud patrem enim non potuit conqueri de diis, sed iustius eos pulsabat apud regem, denique sic coepit: o qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis et fulmine terres. duo autem proposuit et singula singulis dedit, deorum personae adplicavit aeternis regis imperiis, hominum vero et fulmine terres, ut auctoritate regantur dii, homines autem fulmine terreantur et conpellantur ad venerationem. interea cum dicit aeternis regis imperiis, illud intellegi potest, quia contemni non debet potestas quae perpetuo manet; illa enim revera neglegi solet quae aliquo fine temporis concluditur. proinde sit cur veniunt dii contra ea quae sunt fatali lege disposita? quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere? secura, quod causam diceret insontium delicti, dehinc exigit nomen, quoniam noverat nihil admisisse Troianos, ut, cum nullum esset inventum, constaret inmeritos haec passos esse vel pati. ait ergo quid meus Aeneas: specialiter nomen eius attigit atque a specie transit ad generalitatem dicendo quid Troes potuere? quod vero ait in te committere, te pronomen significat te regem deorum et hominum, te qui omnia habeas in potestate, te avum suum, te promissorem imperii novi et spei melioris auctorem, te quem omnes dii suspiciunt et homines fulmine territi venerantur. quod posuit meus Aeneas, meus quam vim vel quid ponderis habeat in evidenti est nosse. meus enim hoc est: filius meus perindeque nepos tuus, pius et deorum omnium cultor. quid Troes tantum potuere? tantum bis intellegendum: quid tentum Aeneas commisit? quid tantum Troes potuere? tantum hoc est tam grave, tam magnum, tam inmane et quod tot poenis expiari non possit, quod scelere admissi arcere Troianos debeat ab Italia. propterea posuit quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis, quod ad id redigitur, ut nec consistendi alicubi Troianis potestas sit nec ad Italiam perveniendi. terrarum clauditur orbis: cum negatur, inquit, totius orbis terra nec ad Italiam veniendi potestas est, quid superest nisi ut in fluctibus semper exagitentur? certe hinc Romanos olim volventibus annis, hinc fore ductores revocato a sanguine Teucri qui mare, qui terras omni dicione tenerent pollicitus: convenit eum ex fide veteris promissi, immo potius antiquae pollicitationis. turpe est enim decedere de fide, turpissimum cuivis dictam mutare sententiam, quanto magis deorum et hominum regi, qui omne quod loquitur, quod spondet sententiae retinere debeat pondus, vel maxime in ea causa in qua filiae et nepotis vertebatur commodum. sequitur quae te, genitor, sententia vertit? posuit post regis nomen etiam patris, ut appareat illum publicam privatamque personam retinentem non debere aliqua perfidiae permutatione transduci. ordinatur autem sensus hoc modo: certe hinc Romanos volventibus annis, qui mare, qui terras revocato a sanguine Teucri omni dicione tenerent, olim pollicitus. revocato a sanguine Teucri ideo, quoniam Teucer Italus pervenerat ad Troiam eiusque originem eo redituram pollicitus fuerat Iuppiter. pollicitus inquit; pollicitationes enim tenent debitorem, etiamsi nolit exolvere, promissa vero in arbitrio sunt posita volentis vel inviti: proinde tractatur contra pollicitationem non debere intervenire perfidiam, vel maxime in praesenti causa in qua persona deorum regis esset, cuius conveniebat fixam esse sententiam, ne quod est inter homines turpe aequius reprehendatur in eo qui deorum et hominum teneret principatum. verbum vertit sumptum est ex eo quod, cum vas aliquod versatum fuerit, effundit omne quod habebat. in Iove igitur hoc per istiusmodi verbum voluit demonstrare, ut ostenderet sic inimica persuasione perversum, ut in sensibus eius nihil pietatis remansisset quam integram filiae debebat et nepoti. conpletis iam partibus personae publicum gerentis officium convenit eum ut patrem, quod nomen plurimum pudoris habet etiam in causa promissi, et eius quod non tantum liberis verum etiam posteris sit omnibus profuturum. idcirco igitur posuit quae te, genitor, sententia vertit? quasi si diceret quis est te potior qui potuit vertere sententiam tuam? hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar fatis contraria fata rependens: adlusit, quasi lances ponderum retineret; si enim post damna consequatur lucrum et plus ponderis habeat aut meriti quod lucrativum est aut si tantundem quantum periit, procul dubio dissimulandum est in causa damni, cum id quod amissum est alterius commodi ratione pensatur. nam inde conpensatio dicitur, ubi quis tantum ponderis recipit in alia specie quantum in alia videbatur amisisse. ponit ergo hanc partem ex persona eius quae dolebat amissum et habebat consolationem de promissorum spe et ponit cum omni miseratione dicens occasum Troiae, ut ostenderet rem maximam et nobilissimam interisse. casus enim rei est parvae vel inferioris personae, occasus vero divinae rei vel personae superioris; nam solis et lunae occasum dicimus, et cum viri praeclari vel spectati meriti obierint, non praeventi morte, sed occidisse dicuntur. addidit tristisque ruinas solabar, ut adfectum maioris miserationis augeret; non enim est ulla ruina non tristis. fatis contraria fata rependens: fatis, inquit, malis rependens fata contraria, hoc est conparans et exaequans mala fata fatis contrariis. sed contrariis non quasi adversis dixit, sed contra mala pro- futuris, hoc est bonis; malo enim contrarium est bonum, ut album nigro, ut amaro dulce, ut turbato tranquillum. nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur: non tantum, inquit, bona promissa non veniunt verum etiam mala perdurant. quem das finem, rex magne, laborum? unde coepit illo conclusit; nam regem appellans et, quod est amplius, magnum ostendit et posse illum et debere filiae praestare quod petebatur, et intellegendum monsrat non sine subtili invidia positum, ut expectaret preces qui id quod poterat non sponte praestabat insonti et, quod erat potius, suo. quem das finem laborum? quia a quo petitur malorum finis et potest postulata conplere efficere potuit ne aliquando acciderent. potest et sic intellegi quem das finem? quando Troiani venient ad Italiam? aut, si id non datur, quando saltem carebunt malis et in tranquillo conlocabuntur? exemplis iam cumulat dolores suos et conparatione a minore ad maius facta querellas proprii maeroris exaggerat personarum et locorum quoque faciens conlationem. Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis ii mare praeruptum et pelago premit arva sonanti. hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit Troia, nunc placida conpostus pace quiescit: in Antenoris nomine non solum significatio est exempli, non de fabula concinnata figmentis, sed venientis de veritate, verum etiam adsignantis humilem inferiorem- que personam, ut inde magis dolere videatur, quod inferiori licuit post excidium Troiae per tot difficilia consequi plenissimam requiem. Antenor ergo, homo alienus a necessitudine tua, humilis atque depressus, e medio hostium labi potuit et eorum manus effugere quibus Ilium concidit et multi nobiles perierunt, ad Illyricum etiam penetrare. cum dicit ad Illyricum et dicit penetrare, et prolixitatem terrarum longissime remotarum intellegendum est monstrare voluisse et difficultatem perveniendi, simul etiam ad hostilis partis penetrandi, quae omnia satiat dictis posterius adnexis. penetrare est enim penitus intrare; eo addidit sinus, recessus scilicet terrarum longissime remotarum, quibus clausus non potuisset evadere, si pericula extitissent. et ut maior esset Veneris dolor de felicitate Antenoris, evadere, inquit, potuit hostilis manus ac per medios hostium globos et per inimicorum regna tutus securusque transire. transiit, inquit, et fontem Timavi: miro verbo usa est transiit; transire est enim sine cuiusquam molestia vel inpedimento pervenire quo quisque contenderit. et quia levissimum fuit transisse fontem (fontis enim significatio nullam demonstrabat difficultatem superatam), idcirco addidit unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arva sonanti. ne quis arbitraretur fontem fuisse mediocrem, qui sine aliquo labore transiri potuisset, tantae illum fontem virtutis esse conmemorat, ut per novem illius ora periculis omnibus liber Antenor transierit, et ad exprimendam undarum molem nexuit vasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arva sonanti, ut fons esset in solo vocabulo, re tamen vera abundantia sui, opertis terris in alieno elemento faciem pelagi demonstraret. interea quia semel positum est potuit, nos non hoc semel, sed saepius debemus accipere hoc modo: Antenor, inquit, potuit hostis evadere, potuit Illyricos sinus penetrare, potuit regna Liburnorum superare, potuit fontem Timavi transmittere; et superare non semel accipiendum est, ut sit fontem superare Timavi et superare regna Liburnorum. hic tamen ille: in uno adverbio et pronomine grande pondus doloris adiecit, hic, inquit, hoc est in regionibus hostilibus et per tot difficultates sine cuiusquam molestia transitis, ille, hoc est homo inferioris meriti cui abundare deberet quod in Troia Graecorum manus evaserat, tantum felicitatis est adeptus, ut tutus transierit, tutus pervenerit, tutus civitatem Teucris condiderit, tutus nomine Troiano vocitari indigenas fecerit, tutus arma Troiana hoc est victa in eorum partibus fixerit quos constaret victores extitisse, tutus in plenissima quiete perduret. ecce ostendimus semel dicta pro saepius dictis accipienda. ab enumeratione prosperitatis alienae transit ad conparationem personae suae atque Aeneae et malorum de quibus querebatur; ait enim nos et exponit quid sit nos, quamquam et, si non dixisset, posset intellegi, tua, inquit, progenies, hoc est eius qui deos omnis et homines habes in potestate, apud quem privilegium primi gradus habere debuimus. caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum) amissis unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris: dum spe ducimur promissorum tuorum et navis amisimus et promissam Italiam tenere non possumus. quod autem ait unius ob iram, optime ad finem dictionis est reservatum. cum omni enim cautela et ordine suo debuit, quamvis oblique, pulsare Iunonis malitiam, ne, si inter initia diceretur, offensus Iuppiter ex evidenti sororis et coniugis suae iniuria desideria et necessitates gementis non libenter audiret. ergo melius fuit in fine intellegi quid sit unius ob iram quam dici ex aperto. dicendo unius et nomen Iunonis oblique tangendo nec laesit eius animum quem debuit tunc vel maxime habere propitium et meliore arte usa est, ut suppresso nomine, quod sine inpedimento desiderii sui nominare non poterat, ad numerorum rationem pergeret; sic enim plenissima potuit iniquitas conprobari, ut unius causa iniustas inimicitias exercentis plurimi adfligerentur insontes. sequitur invidiosa conclusio necessitudinis appellatione cooperta: hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis? an numquid erro? inquit, et hoc putandum est melius esse quod trahimur? et hoc est consulentis officium? et hoc arbitraris esse regnandi culmen, errare semper et sine fine laboris adfligi? Olli subridens hominum sator atque deorum vultu quo caelum tempestatesque serenat oscula libavit natae, dehinc talia fatur. sicuti, antequam loqueretur Venus, lacrimis praeeuntibus vocem ostendit quid doloris in intimis sensibus ferret quidve esset editura per verba, ita etiam Iovem inducit signis innumeris ostendisse quod optata omnia dicturus fuisset; ante enim quam veniret ad verba, debuit animum filiae duris angoribus pressum conponere, ut vocem patris curato ex maxima parte animo posset audire, nec oportuit eam narraturi circumitione differri, ne diutius anxia cremaretur. locuturus, inquit, Iuppiter subrisit; risit enim quasi vulgare est nec convenit hic motus animi iis personis penes quas summa potestas est; sed temperavit, ut diceret subrisit, ut pars esset servata publicae reverentiae, pars exhibita benivolentiae quae filiae debet vexatae tribui. hoc ipsum ipse Vergilius ostendit, cur plenus non fuerit risus: hominum, inquit, sator atque deorum plene ridere non debuit, quia turpe istud est hominum deorumque imperium retinenti. certe et illud intellegendum, idcirco eum non ad plenum risisse, ne in malis suorum, filia quoque lacrimante et gemente ipse se alienum a tantis cladibus demonstraret. temperavit ergo dicendo subridens, ut partem daret Troianorum casibus, reservaret laetitiae partem illis quae fuerat promissurus. vultu quo caelum tempestatesque serenat: exhibens talem vultum filiae qualem habet cum omnia elementa tranquillat. oscula libavit natae: ecce aliud bonae spei signum, in quo parum fuit osculo publicasse benivolentiam suam, nisi haec iterum ac saepius repetendo firmaret quod internis sensibus tenebatur. dehinc talia fatur: dehinc cum dicit, ostendit non frustra quae diximus esse praemissa, signa scilicet quae Veneris adimerent metum et hanc ad audiendum recte conponerent. parce metu, Cytherea, manent inmota tuorum fata tibi: quam cito maerentis animum solvit! quodsi hoc solum dixisset, abunde suffecerat; nam et securam reddidit et nihil mutatum de superioribus promissis expressit. sed huic dat poeta personam regis, non patris; de futuris enim loqui et significare ventura non nisi deorum rex poterat: ait enim parce metu hoc est timori parce, ut sit locutionis genus et intellegatur noli timere. usque adeo ex persona publica induxit loquentem Iovem, ut Cytheream, non filiam diceret et tuorum poneret, non nostrorum. manent inmota tuorum fata tibi: cum sufficere posset quod dixit manent tibi fata, ut satiaret quod adserebat, addidit inmota. incipit iam enumerare specialiter quod clausa generalitate praedixerat respondens iis quoque quae Veneris querimonia conprehenderat. cernes urbem et promissa La- vini moenia: propter quod dictum est „cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis“ et quia dixerat Venus „caeli quibus adnuis arcem“, ait Iuppiter sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean neque me sententia vertit, ut responderet illi parti, qua dictum est „quae te, genitor, sententia vertit?“ ut autem apertiorem faceret specialitatem ipsam, addidit etiam ipse Iuppiter fatorum dispositionem et omnem futuri temporis cursum et, dum haec plena ordinatione ponuntur, in brevi conplexione monstratur quid textus Vergiliani carminis esset habiturus. gesta enim tetigit quae saeculis omnibus ab Aenea usque ad Caesaris tempora et ipsius Caesaris scribere disposuerat. sed haec in ipsius carmine idcirco perquiri non debent, quia fine vivendi conclusus proposita nequivit inplere: dispositionem suam tamen in hoc libro signavit. hic licet inspicere qua arte carmina sua Vergilius repleat; supra enim, ut cito securam Venerem faceret, usus est brevitate, ubi securam succincta dictione perfecit, promisit futurorum longam fore insinuationem, quae pro auditurae persona odiosa esse non potuit. libenter enim Venus prolixitatis ipsius fastidium respueret, quae conposito animo cognoverat se res prosperas audituram. hoc esse servandum in talibus causis etiam Terentius docet, qui dixit in Andria (2, 2, 1) „sed ubi inveniam Pamphilum, ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?“ non enim convertere animum quispiam potest ad audiendum, nisi fuerit in timoris causa securior factus. hic tibi fabor: dicturus arcana fatorum quae nulli fas esset nosse commendat sensibus filiae et id se inlicite facere adfirmat, ut illa melius nosceret benivolum studium patris et secreta contegeret. hic, inquit, tibi fabor: tibi, ait, quoniam filia mea es, tibi quam vehementer sollicitam video, tibi quam nolo vexari angoribus diuturnis, tibi fabor quod praeter te nullum convenit nosse. enim quando haec te cura remordet, longius evolvens fatorum arcana movebo: ego, inquit, paucis te instructam reddere debui, sed quia aegritudo animi tui non potest penitus brevitate sermonis excludi, utar prolixitate narrandi, ut edocta in omnibus omnium tuorum fata condiscens laeteris prosperis et penitus animi maerores excludas. hic locus ordinatur sic: hic tibi fabor, quando enim haec te cura remordet. bellum ingens geret Italia: non Italiam dicit gesturam bellum, sicuti alii putant, sed Aenean gesturum bellum in Italia; deducta enim in praepositione dixit geret Italia bellum hoc est in Italia. denique sequitur populosque feroces contundet moresque viris et moenia ponet. pronuntiat futuram quidem ingentis belli curam, sed bona proventura posterius iterum ponit dicens tertia dum Latio regnantem viderit aestas: id est modico tempore regnaturum Aenean, hoc est triennio, cumque hoc dicit, ostendit procul dubio moriturum, sed quod fuit triste praetermissum est. sequenti tamen sermonis ipsius cursu ponit at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, triginta magnos volvendis mensibus orbes imperio explebit regnumque ab sede Lavini transferet et longam multa vi muniet Albam, ut ostenderet Aeneae non extrarium aliquem, sed filium successurum, quod est omnibus optabile parentibus, eundemque feliciorem fore, in tantum ut quod pater triennio tenuisset ille haberet per annos triginta. rursum cum finem pollicetur imperii anno tricesimo transacto, ostendit etiam ipsum Ascanium moriturum, sed, ut dictum est, praetermissum est quod fuerat luctuosum. verum, ne specialiter per singulas personas excurrens nimium tenderet narrationem, quaedam generaliter miscet; ait enim hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, non iam per Aenean aut Ascanium, posteros tamen et proximos Hectoris nec ipsos utique alienos, si quidem Creusa, mater Ascanii, soror fuerat Hectoris. post triennium igitur Aeneae et triginta annos Ascani, post trecentos Hectoreae gentis regina, inquit, sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem, inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem et Mavortia condet moenia Romanosque suo de nomine dicet. his ego nec metas rerum nec tempora pono, imperium sine fine dedi. ventura significabat Romuli tempora Ilia et Marte parentibus geniti; qui licet duo fuissent uno partu prolati, unum tamen hoc est Romulum imperium retenturum dicit; Remus enim fraterna manu significabatur interiturus; qui postea Quirinus appellatus est, ut obscurari parricidium posset. hunc Romulum conditurum Romam dicit et eos qui sub eius imperio futuri essent appellaturum Romanos, tanta felicitate regnaturos, ut ipsorum potestas nullis ut alterorum regum temporum terminis clauderetur, perindeque felicitatem ipsam perpetuo mansuram. quod autem Venus oblique posuit „unius ob iram prodimur“, hoc Iuppiter intellecto, ut laetiorem Venerem faceret, ait quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet mecumque fovebit Romanos, rerum dominos gentemque togatam. in tantum pollicetur omnia fore prosperrima, ut ipsam quoque acerrimam inimicam Iunonem et deposituram diceret inimicitias et fauturum ei generi quod fuerat persecuta. ad Aeneae accedebat meritum quod Iuppiter promittebat Iunonem nec obtenturam fuisse et futuram potius Troianis caram malivolentiae studio permutato. addidit in fine promissorum quod maiorem laetitiam pareret: [veniet lustris labentibus actas, cum] domus Assaraci, inquit, Phthiam clarasque Mycenas servitio premet et victis dominabitur Argis, ut qui ad tempus victores esse videbantur servituri essent iis quos primitus vicerant. ecce respondit et ad illud quod de Antenore fuerat dictum, ut, cum ille ex eo diceretur felix, quod in partibus Graeciae et condere potuit civitatem et ibidem regnare, isti dicantur imperaturi omnibus Graecis et cunctos perpetua dicione pressuri. gradatim igitur Troiani generis stirpem ad felicitatem plenam memorat esse venturam. primo enim Aeneae triennium dedit, Ascanio triginta, aliis trecentos annos, reliquorum vero sine fine cursurum imperium dixit. verum quia in honorem Caesaris Aeneidem scribebat, hic aperuit quid in posterioribus libris poeta noster fuisset positurus. quae quidem, ut dictum est, cum supra dictis scribere non potuit; nam secuta post Turni mortem et gesta trium et triginta et trecentorum annorum ac deinceps usque ad ipsius Caesaris tempora factaque eius fuerat suis carminibus conditurus, et proventus Troiani generis futuros nascendo meliores, denique alios partis aliquas orbis retenturos fuisse, Caesarem vero sic amplificaturum Romanum imperium, ut nihil reliqui faceret quod non subactum se esse fateretur. idcirco ait nascetur pulchra Troianus origine Caesar, optima scilicet et honesta, ut non corporis, sed originis intellegatur pulchritudo, imperium Oceano, famam qui terminet astris, ut tantum Caesar pugnando esset obtenturus, ut nihil non domitum relin- queret et fama nominis ac triumphorum eius usque ad caelum perveniret dicereturque Iulius Caesar trahens a magno demissum nomen Iulo. in tantum autem domiturum omnis gentis, ut existentibus triumphis eius pax dehinc et fides perpetua permaneret. hoc est quod ait aspera tum positis mitescent saecula bellis, cana fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus iura dabunt, id est leges Romuli perdurabunt. dirae ferro et compagibus artis claudentur belli portae, furor inpius intus saeva sedens super arma et centum vinctus aenis post tergum nodis fremet horridus ore cruento: cessura omnia mala felicitate Caesaris dixit, furorem scilicet necessitatemque bellandi. Promissione futurorum exposita provideri securitas debuit, ne naufragi in alienis terris et incognitis atque in iis in quibus constaret inimicam Iunonem vehementissime coli aliquam violentiam paterentur. hanc partem incipit sic: haec ait et Maia genitum demittit ab alto. procuratur Troianis securitas per duos, quorum alter avus esset, alter adfinis; nam Maia Mercuri mater, ut in octavo libro (138) apertius dictum est, Troianorum generi nectebatur. debuit ergo ad effectus inplendos talis mitti persona quae praeceptorum auctoritatem duplici ratione ducta celerius maturaret alarum vel maxime iuvante subsidio. subnectitur dehinc causa mittendi et definitio mandatorum: ut terrae utque novae pateant Carthaginis arces hospitio Teucris. novas arces ideo posuit, quia novitas regni cuncta potest habere suspecta, ut ipse Vergilius ait ex persona Didonis (563) „res dura et regni novitas me talia cogunt moliri et late fines custode tueri“. item potest intellegi et hoc modo, ut terrae Carthaginis pateant hospitio Teucris et novitas inperfectorum aedificiorum. solus enim efficere Iuppiter ministro Mercurio potuit ut inimicos suos Carthago susciperet contra Iunonis studium quam colebat. in omnibus igitur celeritate opes fuit, quae non est praetermissa; nam eandem brevi sermone conplexus est dicendo ut terrae utque novae pateant Carthaginis arces hospitio Teucris. terras dixit, ne forte in regionibus Carthaginis aut in litoribus agentes Troiani vexarentur. novas arces etiam sic accipimus, ne ad ipsam Carthaginem incogniti venientes adversa paterentur, sed magis reciperentur hospitio. Mercurium interea celeriter definivit obsecutum iussis: volat, inquit, per aera. atque ut esset fides volasse per aera Mercurium, addidit remigio alarum. aliter enim e caeli partibus missus ad terras venire non posset, nisi remigio alarum fuisset adiutus; non enim per inane aeris pedibus ire potuit. fructus executionis inpletae ut manifestius appareret, adiecit et iam iussa facit ponuntque ferocia Poeni corda. propter Aeneae commodum repente ex ferocia in lenitatem hominum natura mutatur. addidit volente deo, hoc est Iove vel Mercurio; illi enim naturalem ferociam repente abicere non possent, nisi intervenisset caelestis auctoritas. secundo loco ipsius reginae posuit partis, sed hoc me notabile fieret, ut secundo loco regina placaretur, ait inprimis regina. ipsa quippe primo fuerat lenienda quae vel iubere aliquid in contrarium posset vel emergentem violentiam pro potestate conpescere. accipit ergo in Teucros ipsa inprimis quietum animum mentemque benignam. libravit magna moderatione Vergilius quemadmodum hanc poneret partem. ponunt, inquit, ferocia corda Poeni et accipiunt quietum animum in Teucros et benignam mentem. non dixit coeperunt amare Troianos, quod fieri semel non poterat, ut eodem temporis puncto et ferocitatem pone- rent et amarent; suffecerat enim ad necessitatem temporis ut a cogitationibus pessimis temperarent. quod ait ponuntque ferocia Poeni corda, meritum eius monstrari voluit propter quem inpossibilia curabantur, ut mala hominum natura verteretur in bonam, non iuxta omnis homines, sed iuxta Troianos tantummodo. His inter Iovem et Venerem et per Mercurium gestis redit ad ea a quibus interim recesserat, ab illa scilicet Aeneae cogitatione qua dixit „praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum“. haec ergo Aeneas cogitabat per diem. et quia dixit „et iam finis erat“ vel convivii vel fabularum vel lucis, videamus quas cogitationum curas etiam per noctis tempus habuerit, quod ipsum laudabile est satis, si in tot laboribus in aliquam quietem flecti non potuit nec tunc saltem requiescere dormiendo cum animalia omnia post fatigationem animorum et corporum solvuntur in somnos. quae res ostendit quanta cura tueatur Vergilius Aenean, cui inventis occasionibus omnia genera virtutum animi scilicet et corporis adplicare non cessat. denique solum posuit ascendisse montem et montem altissimum et eo temporis ascendisse quo ceteri tabidis corporibus et solutis iacebant in litore. ecce etiam hic solus utilitatem omnium cogitat, solus vigilat, solus agenda pertractat, solus ad ea conplenda pergere disponit. At pius Aeneas per noctem plurima volvens: removenda sunt interposita quae Venus ad Iovem et ad Venerem Iuppiter habuit quaeque de Mercurio dicta sunt et erit una narratio, quae videtur ad tempus esse divisa. sic enim conectitur, si retractis mediis superioribus inferiora iungantur. dixit enim supra (220) „praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit“ et cetera et recessit. conpletis igitur quae necessario videntur interposita redit, ut omnis Aeneae curas ac diligentiam monstret et cautelam optimi regis ostendat. ait igitur at pius Aeneas per noctem plurima volvens, [ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene, quaerere constituit sociisque exacta referre]. de plurimis generaliter positis specialiter aliqua persequitur quae necessario essent investigationis industria colligenda. tractatu ergo habito definiit quae essent requirenda, loca scilicet, vel quae essent terrarum partes vel qui tenerent; desertionis enim coniectura in incertum rapiebatur utrum illa loca ferae an homines habitarent. interea multa quaerenda Vergilius definiens diversis generibus executus est, id est masculino et feminino et neutro, et responsurus omnibus neutro plurali conclusit: locos, inquit, novos, quas oras, qui teneant, hominesne feraene, sociis exacta referre. classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit, ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro. exiturus cum solo Achate nec in totum inermis fuit, ne esset temerarius, nec in totum armatus, ne timidus videretur. cum solis, inquit, hastilibus geminis et uno socio; hoc enim expediebat ei qui iturus in solitudines fuerat, ut esset expeditus propter inquisitionem celerem et maturum reditum, ad omnia circumspectus, socios suos omni cautela communiens. nam consulendi viam praebuit occasio loci quem superius descripsit cum diceret „est in secessu longo locus“ et cetera, ut appareat non superfluam, sed necessariam fuisse descriptionem. propterea dixit classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit. ecce et hic Aeneae virtutes et animi et corporis numerantur; quietis enim omnibus et diligenter absconditis solus cum uno ad incertum pergit. additur ei a loco, a tempore, a persona aliud ad laudem; nam cum se ei obtulisset media in silva conposita ad fallendum femina, sub virginis habitu et forma quasi venatrix, motus in libidinem non est, cui dabant omnia audendi facultatem, locus, virginitas, pulchritudo, vestitus. accedebat ad hominis castitatem malorum tantorum saeva congeries, quae etiam libidinosos revocat a Veneris voluptatibus, ut Terentius ait (heaut. 1, 1, 57) „nulla adeo ex re istud fit nisi ex nimio otio“. ait ergo cui mater media sese tulit obvia silva virginis os habitumque gerens et virginis arma Spartanae vel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix dederatque comam diffundere ventis, nuda genu nodoque sinus collecta fluentis. ecce quanta inritamenta libidinis Aenean non moverunt: nam fuit pulchra, bene vestita, capillis diffusis et genu nuda, dehinc quod se in illa solitudine ad conferendas cum viris fabulas prior ingessit. quod vero generaliter dictum est virginis os habitumque gerens, hoc est quod specialiter enumeravit quid sit virginis os, quid habitus; nam suspendere arcum et comam ventis dare virginum est species, nuda genu nodoque sinus collecta fluentis ad habitum pertinent. nuda genu et sinus collecta fluentis genera sunt locutionum, ut ornatior fiat oratio. ac prior heus, inquit, iuvenes; prior enim debuit Venus offerre loquendi fiduciam, ne illis inprobum forsitan videretur cum virgine, cum sola quae non sola putaretur miscere conloquium. certe et illud ad fallendum proficiebat, ut illa non tantum specie virginis verum etiam sermone transduceret inprudentis, ut ad interrogandi necessitatem venire potuissent. ipsa ergo prior coepit: heus, inquit, iuvenes, monstrate, mearum vidistis si quam hic errantem forte sororum succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis aut spumantis apri cursum clamore prementem. Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus. interrogationi brevissimae et quae tamen necessaria contineret ad fallendum (nam et sororum dixit et signa vestitus atque habitus expressit) brevius ipse respondit atque ita, ut a propositis non erraret. nulla tuarum audita mihi neque visa sororum: nec vidimus, inquit, aliquam sororum tuarum nec audivimus clamantem. ipsis verbis respondit quibus cucurrit interrogatio. nam illa dixit si forte aliquam vidistis aut audistis, huic responsum est nec vidimus nec audivimus. conpleto igitur responso aestimationis quam de ipsa Aeneas habuit coepit seriem explicare: o, quam te memorem, virgo? namque haut tibi vullts mortalis nec vox hominem sonat, o dea. cum pronuntiatum fuerit o dea, sic debet dici certe, am Phoebi soror, an nympharum sanguinis una, ut sit certe, an Phoebi soror an nympharum sanguinis una, sis felix nostrumque leves quaecumque laborem. quaecumque id est sive soror Phoebi sive una nympharum. descripsit incertum, descripsit verisimilia suspicionibus colligentem. quae, inquit, in te video vel cum loqueris auribus sumo non te humanae condicionis adsignant; arbitror enim te esse deam; sed in eo errat iudicium meum, quia quae sis nescio, utrum sis soror Apollinis hoc est Diana an una nympharum. hic Aeneae plurimum datur scientiae religionum; non enim posset divinum aliquid intellegere in hominis forma, nisi quia pollebat scientia omni sacrorum. sis felix nostrumque leves quaecumque laborem et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur doceas, ignari hominumque locorumque erramus vento huc et vastis fluctibus acti. sis, inquit, prospera, quaecumque es, et, ne diu laboremus errando atque inquirendo, quod nosse cupimus referas, scilicet sub qua parte caeli agamus vel ad quas partis terrarum simus adpulsi; neque enim loca ista aut homines novimus, quippe quos vis maris et ventorum procellae ad incognita conpulerunt. multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra: reddemus aris tuis pro meritis vicem multarum hostiarum vota solventes, et ne oblatio sacrificiorum simpliciter promissa levis fieret, addidit multa hostia. Cogebat ratio interrogatam respondere, quia et ipsa ignorantis cupiebat instruere, sed primo non primis, sed novissimis occurrit. si enim oblationem sacrificiorum in extrema parte positam tacendo acceptasset, profecto se confirmasset deam, secundo ergo ad quaesita respondet. haut equidem tali me dignor honore: etsi mereor, inquit, a vobis honorificentiam, talem mereor quae conveniat homini, non tamen quae numinibus debeat exhiberi; sed quia suspicari etiam ipsa potuit quibus signis illi putaverint deam, ait virginibus Tyriis mos est gestare pharetram purpureoque alte suras vincire coturno. ecce qua causa suspiciones eius conatur avertere, ut adhuc non intellegat se loqui cum matre. habitus iste, inquit, quo me aestimatis deam, non meus est tantummodo, sed omnium virginum Tyriarum quae in istis regionibus commorantur, pharetram nobis et hoc calceamentorum genus inposuit patrius mos. et facile potuit hoc ipsum pro vero persuadere, quia Aeneas superius dixit nec regiones se nec homines nosse, nescienti ergo bene mentita est. dehinc longarum rerum incipit brevis et concinna narratio; non enim debuit Aeneas sub incerto diutius detineri, cum hoc et ipse vellet et desideraret. mater igitur eo ordine respondet quo interrogatio proposita est. ait enim ille quo sub caelo, quibus orbis in oris, idcirco haec dixit Punica regna vides. designato loco dicit personas: Tyrios inquit, addidit Agenoris urbem, ut etiam superioris conditoris nomen ostenderet. sed fines Libyci: illic enim occurrente pelago Africae termini ex uno latere clauduntur. genus insuperabile bello: meminerat enim Vergilius se ex persona sua dixisse (14) „studiisque asperrima belli“. hic tamen non est repetitio eiusdem rei, quoniam et dici necesse fuit et ex alterius persona nunc dictum est. imperium Dido Tyria regit. urbe profecta: hac angustia verborum quantam latitudinem tenuit! conplexa est enim praesens tempus et praeteritum dicendo ubi sit et unde venerit. dixit quae vocaretur et quid ageret quae illic tenebat imperium. conpendii autem causa, ne interrogationibus et responsionibus plus quam necesse fuerat tererent tempus et prolixum fieret quod maturo debuit fine concludi, ipsa omnibus quae perquiri per interrogationem poterant conpendio faciliore respondet. ergo dixit imperium Dido Tyria regit urbe profecta et, quia potuit quaeri causa, qua conpulsa est relinquere eam sedem in qua fuit et sectari longinquam, quod fuerat pro sexus feminei ratione difficile, adiunxit germanum fugiens. hoc quoque quia fuit incredibile, tantam intervenire potuisse causam quae sororem cogeret dura sectari fugientem scilicet eum a quo amari debuerat, dixit longa est iniuria, longae ambages, sed summa sequar vestigia rerum. ea positura est quae fuerat dictura, sed artificio narrantis multa sese praetermissurum simulat, ut ille spe futurae brevitatis cuncta attentius audiret. huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum et magno miserae dilectus amore, cui pater intactam dederat primisque iugarat ominibus: apud Phoenices optimum, inquit, et copiosissime possidentem maritum habuit Sychaeum. dehinc amoris inter coniuges honestas inserit causas. amabat, inquit, hominem secuta iudicium patris et divitem et probum et eum cui intacta nupsisset et primis auspiciis iunctam esse constaret. multum enim differt inter adfectum virginalium nuptiarum et earum quae secunda coniunctione nectuntur. plurimum vero meriti habent quas intactae filiae arbitrio suo perficit pater. idcirco igitur posuit et magno miserae dilectus amore, cui pater intactam dederat primisque iugarat ominibus, hoc est nullis aliis, sed solis. transiit ad personam Pygmalionis, ut ad ipsam descenderet causam quae Didonem propriis sedibus truserat: sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion. Tyri, inquit, tenebat imperium frater Didonis Pygmalion. qualis iste vel quorum morum fuerit consequenter ostendit, scelere. inquit, ante alios inmanior omnis quos inter medius venit furor. hoc loco sic est retinenda pronuntiatio, ne sic intellegamus, ut Pygmalioni in scelere commisso defensio relinquatur per venialem statum. sic enim plurimi inprudentes volunt, ut furor medius inter Sychaeum et Pygmalionem venerit. hoc si ita est, defendi potest Pygmalionis factum, si non voluntate, sed furore peccavit, et videbitur Sychaeus Pygmalionem furentem potuisse perimere ac per hoc fient pares. quod ne ita sit, sic pronuntiandum est, ut Sychaeus ita ut fuit innoxius, Pygmalion vero sceleratior aliis omnibus demonstretur quos in facinus inpulit furor. alii, inquit Vergilius, si in crimina gravissima ceciderunt, furor fecit, hoc est amor aut insania aut animi dolor, et possunt habere veniam facti, Pygmalion vero inde sceleratior per aliorum conparationem demonstratur, quia voluntate, non casu aut necessitate scelus admisit. quod ipsum ut melius adstrueret, paucis expressit, ut talis perpetrandi sceleris diceret causas quae reum multorum criminum Pygmalionem fortissime detinerent. ille Sychaeum inpius ante aras atque auri caecus amore: dixit unam quidem causam fuisse quae ex vitio naturae descenderet, sed cui alia quoque crimina necterentur. namque, ut Sallustius (Cat. 10, 4) ait, „avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvertit, pro iis superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit“ et cetera. avaritiae ergo crudelitas comes est perfidiaque coniuncta, quae cum hominem tenuerit, cedit inde quicquid inter homines sanctum est. non potest enim avaritia habere quod concupierit, nisi ad id scelere perpetrato pervenerit. huius exempla aliquot locis poeta noster inseruit. habemus in praesenti libro Pygmalionis, in tertio (55) Polymnestoris qui Polydorum propter aurum abiurandum necavit, in sexto (621) qui accepto auro patriam vendidit et multa alia quae locis suis plenius exequemur, ut ostendamus in singularibus criminibus quot crimina teneantur admissa. interea redeamus ad tractatum praesentem, in quo illud ante omnia noscendum est, nihil esse in prima narrationis parte positum quod esse superfluum videatur. ille Sychaeum inpius ante aras atque auri caecus amore: invitavit in scelus naturae pessimae hominem opulentia divitis; ait enim ditissimus agri Phoenicum. quod autem dixit et magno miserae dilectus amore, [dixit,] ut inde factum Pygmalionis magis magisque gravaretur, quod carissimum sorori necaverit virum, cui pater intactam dederat, ut in Sychaei nece etiam contra iudicium patris scelus admisisse videatur. clam ferro incautum superat: clam quod posuit, gravat Pygmalionis causam; nullus enim aliquid in occulto admittit nisi qui sciat se inlicita commissurum. praeter hoc etiam illud intellegi potest, ideo clam, quia, si palam aliquid conaretur admittere, salus innocentis posset a plurimis defendi contra violentum consilium. ergo scelerati hominis fuit clam cogitatum facinus perpetrare, ut omni coniectura cessante lateret auctor admissi. quis enim crederet sororis virum, sorori amabilem, nullis inimicitiis intervenientibus, innoxium semper Pygmalionis saevitia iugulatum? quo loco plenissimae crudelitatis reus Pygmalion ostenditur, si quidem sciens admisit quod credibile futurum non putabat. postremo tutum se utique posse esse credebat ex regali potentia; nam idcirco praemisit poeta quod regna Tyri ipse retineret. dicit ergo inde inmanior ceteris, quia, ut dictum est, occidit eum qui esset innocens et qui nullas cum eo inimicitias habuisset, occidit sororis virum, qui sororem eius numquam laesisset † et quae esset amabilis, occidit ante aras, occidit propter solam avaritiam, occidit nulla (utpote rex) coactus inopiae necessitate et eo facilius incautum adgressus, quod Sychaeus nihil tale ausurum putabat uxoris fratrem. ecce oratoria in poeta virtus, unum admissum quantis criminum generibus aggeravit! quemadmodum loci communis partis ingressus latius discussit! quas ne apertius diceret praepedivit necessaria pro loco, pro tempore, pro persona brevitas. Aeneas enim in silva, naufragus, suum et naufragorum sociorum negotium gerens per id temporis quo miseriis suis cupiebat aliquatenus subveniri tenendus non fuit longo textu sermonis. tamen si consideretur ipsa brevitas, latissimum dabit intellectum rhetoricorum praeceptorum. ait enim ille hoc est sceleratus et nefarius, ille de quo nihil sceleris sperabatur, ille rex, quem nulla ad inplendum scelus cogebat inopia cuique supererant opes regiae, ille quem convenerat amare sororis suae virum, ille qui germanam suam viro privare non dubitavit, qui servare potius adfinem debuit quam necare, Sychaeum, hominem innoxium, quem generum pater dignum iudicavit cui traderet filiam adhuc virginem et alterius amoris nescientem eique prima matrimonii consecratione coniunctam, acceptum patri, amabilem sorori, faciens contra naturae religionem, faciens contra iudicium patris, rupto humanitatis et adfinitatis vinculo, necavit insontem, necavit incautum, atque eo facilius, quod talia non putaretur ausurus, occidit ante aras, ut sacrilegium quoque his sceleribus necteret, occidit ante aras hoc est diis inspectantibus, quos humana caede funestare non debuit. post haec, ut facti ipsius demonstratione expressa causam scelerati hominis premeret, ait atque auri caecus amore, ut nullam ei defensionis relinqueret partem qua uti possunt qui aliqua violentia pressi aut in se aut in alios verterunt inpias manus. clam superat; nullus enim secreto aliquid † sceleris conficit nisi qui sciat se inlicita perpetraturum. quod autem ait caecus, non ad corpus, sed ad animum Pygmalionis revocandum est; avaritia enim tractus in scelera non consideravit quid faceret vel in quem [ubi] vel quo in loco aut quibus praesentibus. hoc loco Vergilius docet nihil sancti esse apud eos quos possederit avaritia; hanc enim sic definit, satiari non posse, nisi humana et divina iura fuerint violata. neque uno loco haec, sed plurimis posuit, crudelitatem atque avaritiam nullo modo posse a se discerni. denique, ut dictum est, et Polydori exemplo hoc idem docuit; non enim esset occisus, nisi auri cupiditas crudelis hominis saevitiam provocasset; item alio loco (6, 621) avaritiae scelere proditam patriam posuit dicendo „vendidit hic auro patriam“. securus amorum germanae: omnia augendi criminis causa conscripta sunt; tanto enim sceleratior tenetur Pygmalion quanto certissimus fuerat nihil Didonem de fratre sensuram. perinde non erat ignarus in tale scelus se casurum fuisse quod ne in suspicionem quidem venire deberet. factumque diu celavit: occultatio facti post admissum fuerat necessaria propter duplicem causam, quarum una fuit ne publicato Sychaei interitu ad auctorem sceleris aliqua via veniretur, altera quia invadendi in thensauros occasio interibat, si, antequam auro potiretur, cuius cupidus tot se sceleribus involverat, de nece hominis et de auctore constaret. et aegram multa malus simulans vana spe lusit amantem: sollicitam vehementer de statu amantissimi coniugis sororem suam conpositis per dolum mendaciis fallebat Pygmalion, donec ipsi etiam incautae thensauros auferret. ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis: quia neque suspicio in Pygmalionem tendi poterat propter adfinitatis causam neque extabat aliquis gnarus facti qui proderet reum, inducitur imago ipsius occisi universa in somnis pandentis uxori et quod ait inhumati, crudelitatem voluit etiam in hac parte demonstrare Pygmalionis et desperationem plenissimam, ut post multimodum scelus admissum occisi non curaverit sepulturam, quam procurare debuerat, ut nefarium factum viventium oculis vel terra subtraheret. quod vero ait ora modis attollens pallida miris, [addidit,] ut ante expositionem et narrationis textum quivis intellegere posset occisum. crudelis aras traiectaque pectora ferro nudavit: nudavit sic debemus accipere, ut aliquid verbis relatum, aliquid oculis videatur fuisse subiectum: obiecisse potuit oculis pectus ferro transfossum, aras vero, quae non erant in praesenti, verbis potuit solis demonstrare. caecumque domus scelus omne retexit, [tum celerare fugam patriaque excedere suadet]: ne iterum diceret poeta quod iam fuerat dictum, strictim posuit omnia rettulisse defunctum quae negotio fuerant necessaria; nam et auctorem sceleris procul dubio prodidit et universa narravit. designatis igitur facto, persona, loco, tempore, quoniam malum omne ab adfine processerat et inpietas diis testibus perinpleta est nec prohiberi valuit nec ultione pensari atque in eo in quo iidem dii neque hominis innocentis vitam servare nec sanguinem fusum nec suam ulcisci iniuriam potuerunt, fugam potius suadet uxori. nihil enim putavit remansisse religionis apud eum qui tanta inpietate saevisset, ne a cognati morte ad necem quoque sororis simili crudelitate transiret. quia igitur ubi Pygmalion fuit Dido tuta esse non potuit nec sibi adversus inmanitatem fratris adsistere, suadet potius Sy- chaeus fugam. proposita necessitate fugiendi addidit facilitatem dicendo auxiliumque viae veteres tellure recludit thensauros, ignotum argenti pondus et auri. quod dixit veteres thensauros et ignotum argenti pondus et auri, ostendere voluit sufficientis ad subsidium fugae, qui tanti fuerunt, ut eorum pondus ignoraverint extrarii et Sychaeo et ipsi uxori fuerint incogniti. consulendi ergo in praesenti fugiendi mandatum fuit et prospiciendi in futurum thensaurorum praecepta translatio. his commota fugam Dido sociosque parabat: publicato scelere atque eius auctore per Didonem prodito socii fugae coeperunt congregari. non erat enim consilium petere mulierem sine comitibus fugam, vel maxime quae fugitura cum thensauris fuerat; metuebatur enim Pygmalion, ne amissa spe thensaurorum sequeretur et in peregrinis faceret quod in sedibus occisi conplere non potuit. conveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat: duo genera hominum proposuit fugiturae Didoni esse sociata, unum quod odisset Pygmalionem, alterum quod timeret: odium debemus accipere eorum fuisse qui nonnullis viribus ei resistere potuissent, metum vero eorum qui in inferiore loco et fortuna constituti, cum reniti atque obluctari non possent, facilius se interituros arbitrabantur. alii ergo propter odium iuvabant Didonis necessitatem, ne Pygmalion obtineret quod volebat et thensauris invasis fieret fortior, alii propter metum, quibus offerebatur occasio, ut carerent hominis saevissimi dominatione. navis quae forte paratae corripiunt, hoc est magna properatione in unum colligunt navis quae forte in praesenti fuerant paratae: non enim talis quaerebat necessitas quae desiderarent fabricam aut indigerent aliquibus armamentis, sed quae essent paratae. si enim videretur aliquid novari in navigiis aut eadem nonnullis instrui, dabatur aperta suspicio, quod fugae subsidium et transvectioni copia pararetur, differebatur quoque quod fuerat maturandum. onerantque auro: Sychaeum superius dixit rettulisse aurum atque argentum incogniti ponderis in thensauris fuisse et omnia eum transferenda mandasse, ne ex illis aliquid remaneret quod in hominis saevissimi lucra converti potuisset, sed ubi ad ipsam fugam ventum est, fugituri quale consilium habuerint poeta commemorat. si enim vellent totum aurum ferre et omne argentum, maior numerus navium fuerat necessarius, quem constabat in promptu non esse. non ergo inpositum est totum, sed quod pro modo navium potuit ferri, nec pretii inferioris species, sed ea quae potioris meriti fuit. auro, inquit, navis onerant. melius enim fuerat ut argentum temneretur, cuius pretium in conparatione auri constabat esse inferius. onerant, inquit, ut ostenderet et amplius inpositum quam naves ferre potuerant et infinitum relictum cum argento quod transferri non potuit: aliter divitiarum copia exprimi non potuit, nisi diceretur ad exportandam thensaurorum substantiam nec navis sufficere potuisse, ut vel aurum solum valeret auferri. portantur avari Pygmalionis opes pelago: omne hoc eo redigitur, ut probetur quod est dictum: ditissimus agri Phoenicum fuerat Sychaeus et ignotum pondus argenti et auri habuit. portantur avari Pygmalionis opes pelago: tantum ponderis fuit, ut propter auri tantummodo speciem transferendam et hanc non omnem mare fuisset necessarium. quod autem dixit Pygmalionis opes, non quod ex bonis Pygmalionis descenderent [dixit], sed quas arbitrabatur ad aviditatem suam mox esse venturas, in quo non inmerito adfligeretur cruciatibus avaritiae, quae sic dolitura esset, quasi revera proprium fuisset amissum. dux femina facti: ipsa enim potior omnibus fuit, et propter ipsius causam et necessitatem ibant omnes qui navis ascenderant. certe et hoc ad insultationem Pygmalionis positum possumus intellegere, ut duce femina perdiderit quod proprium putabat effectum. laudatur interea fugientium consilium, quos non tenuit cupiditas amplius auferendi, quia nec poterant ferre nec debuerant inmorari. devenere locos, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque novae Carthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo: prius dixit ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque novae Carthaginis arcem et secundo loco posuit mercatique solum, cum aedificium instrui non potuerit, nisi emptio loci primitus provenisset. et est revera quod moveat, quamdiu ad ordinationem sensus veniatur, qua facta patebit dictionis integritas. ordinatur ergo sic: devenere locos et mercati solum praeteritum tempus significant, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque novae Carthaginis arcem praesens tempus ostendit. ergo integre posuit: primo emerunt et sic coeperunt aedificare. taurino quantum possent circumdare tergo: huius loci diversa traditio est. alii dicunt pecuniam tunc ex corio bubulo fuisse et inde pecuniam dictam, quod ex pecore originem duceret, tantumque fuisse in pretio loci quantum bovis unius corium conficere potuisset. alia traditio talis est, quod venditor loci hac fraude deceptus sit, ut tantum agri modum venderet quantum corium bovis circumdare potuisset: illum nihil fraudis suspicantem arbitratum esse tantum se sedis tradidisse quantum posset occupare integrum corium, si per terram iaceret, emptores vero fraude quaesito commento in corigiam te- nuem solidum corium duxisse perindeque factum ut amplius quam debuerat teneretur. sed omnia haec fabulosa sunt magis quam vera. nam si consideremus ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque Carthaginis arcem et quod inferius dixit (423) „instant ardentes Tyrii, pars ducere muros molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco, iura magistratusque legunt sanctumque senatum, hic portus alii effodiunt, hic alta theatri fundamenta locant alii inmanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris“, item (446) „hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat“, inveniemus tanta ac tam magna non potuisse nisi locis latioribus condi, quae conparari sine dubio non possent ex unius corii utraque opinione, licet ipse poeta addiderit veri similitudinem qua credibile faceret factum dicendo facti de nomine Byrsam, quasi locum ipsum condendae civitati necessarium atque emptum vocitaverint Byrsam. quae appellatio et lingua Graeca, unde Dido fuit, et Punica, hoc est ipsius regionis in qua res gesta ferebatur, significat corium. byrsa quippe graeca appellatione corium est et bursalf punica elocutione corium significatur. conpendio tamen sufficit nosse peregrinos homines ex empto habuisse illa loca, non invasa per violentiam. sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris? quove tenetis iter? [quaerenti talibus ille suspirans imoque trahens a pectore vocem]: mira brevitas interrogantis quae totum uno versu conplexa est, scilicet ut dicerent qui essent, unde venirent, quo pergerent. haec interrogatio propositionis instar retinet, quod ipsum in responsione monstrabitur. interrogatio tamen ipsa non caret fraude; nam idcirco inmissa est, ut adhuc Aeneas non deam, sed hominem crederet, quod Veneri non provenit. nam Aenean adsignat poeta non transduci calliditate fallentis, sed in eo perseverare, ut deam credat, nam ipsi parti primo, dehinc quaesitis cum magna animi laceratione respondet; nullus enim mala sua et ea in quibus adhuc volvatur sine dolore commemorat. Ait ergo o dea, si prima repetens ab origine pergam et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso conponet vesper Olympo. deam, inquit, te esse certissimum est, quae autem cupis audire et multa sunt et prolixa. duo sunt enim quae inpediunt, unum quia non vacat, alterum quia narrationem malorum unius anni diei tempus inpleri non patitur. properabat enim redire ad suos et in locis incognitis et desertis post finem diei separatus ab ipsis inveniri non debuit. haec ergo brevissima principia fuerunt, in quibus benivolam fecit ex honorificentia, cum deam appellat, et fecit attentam, cum dicit multa esse mala quae referre cogatur et eo genere ostendit se non omnia, sed aliqua esse dicturum. incipit iam ipsam narrationem et respondet propositis, sed non eo ordine quo quaesita sunt. illa enim dixit sed vos qui tandem? ille secundae respondit et sic primae; in secunda enim inquisitione dixit quibus aut venistis ab oris? respondens igitur ait nos Troia antiqua (si vestras forte per auris Troiae nomen iit ) diversa per aequora vectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris: ecce secundae interrogationi satisfecit. ostendit enim ex qua parte orbis venissent: nos, inquit, a Troia sumus. dicit et eius laudem, antiqua, inquit, quam credimus te opinione nosse; magna enim magnae sunt opinionis perindeque fama currente omnibus nota. et licet anni unius commemorationem professus sit tantum fuisse prolixam, ut totus dies eam conplecti non posset, tamen usus admiranda brevitate labores semel omnium conclusit annorum; dicendo enim discedentes de litoribus Troiae tetigit primam temporis partem, diversa per aequora vectos tetigit mediam, forte sua Libycis tempestas adpulit oris tenuit postremam, quae fuit in praesenti. simul ostendit quod violentia tempestatum et fluctuum in illam solitudinem fuisset adpulsus. et quod dixit Libycis tempestas adpulit oris, hinc gnarus effectus, quia Veneris verbis audivit „sed fines Libyci“. dicit iam qui sit ipse qui loquebatur: sum pius Aeneas, et quia cum dea se arbitrabatur loqui, commendat personam suam dicendo raptos qui ex hoste penatis classe veho mecum, ut ostenderet in excidio patriae hoc se habuisse praecipuum quod ante alia liberaret. fama super aethera notus. famam medie posuit non evidenter adsignans quali fama, quoniam multi etiam ex mala fama noti sunt. quali tamen fama notus fuerit Aeneas ipse Vergilius alio genere demonstravit; dixit enim se esse pium et religiosum iuxta deos. fama super aethera notus: cum laboribus, inquit, et moribus meis notus factus essem toto orbi, fama nominis mei sine fine discurrens, cum iam quo tenderetur non haberet, ad caelum et superos etiam venit. tertia inquisitio supererat quove tenetis iter? etiam ipsi respondet dicens Italiam quaero patriam. dixit ergo quo tenderet et addidit quod quaesitum non fuerat ornaturus meritum suum dicendo et genus ab Iove summo. quaero bis accipiendum est, ut sit Italiam quaero patriam et genus quaero quod ab Iove summo descendit. his adiungit aliqua de casibus suis et ea quae tenerent profectionis initia et praesentis temporis mala. bis denis Phrygium conscendi navibus aequor matre dea monstrante viam data fata secutus: cum numerum navium diceret, ambitiosum fuit quod dixit bis denis, quam si diceret viginti, sicuti pro nihilo posuit vix septem convulsae undis euroque supersunt. matre dea monstrante viam: quam libenter auditus est, quod gratias ageret matri, licet ipse quasi apud incognitam commendationis suae causa hoc voluerit dicere, quod ex dea sit genitus. ipsa enim viam monstravit dicendo in secundo libro (619) „eripe, nate, fugam finemque inpone labori. nusquam abero et tutum patrio te limine sistam“. hic ostendit poeta etiam illud, quod Aeneas de Troiae litoribus non voluntate navigaverit iungendo data fata secutus, quoniam fatalibus dispositionibus consentiendum magis est quam inefficaciter resistendum. ecce praeterita strictim transiit et in praesenti immoratur propter maiorem misericordiam commovendam. vix septem convulsae undis euroque supersunt, ipse ignotus. egens Libyae deserta peragro Europa atque Asia pulsus: singula verba quam teneant vim quemve habeant intellectum necessario noscendum est. ait enim bis denis navibus veniebam: designatione numeri magnis copiis motam navigationem suam voluit demonstrare. vix septem con- vulsae undis euroque supersunt: qui vult animum dolentis conpetenter excutere separatis singulis pronuntiare debet, vix, ut ostenderet se magna cum difficultate evasisse, septem, ut ex magno numero exiguum quid superesset, convulsae undis euroque supersunt, hoc est dissolutae duplici malo, vi maris et tempestatum. ad adprobandam vero calamitatem suam utitur occasione loci ac temporis dicendo ipse ignotus, quod est in rebus humanis extremum, in alienis terris nullius habere notitiam, egens, quod fuit infelicitatis augmentum, si enim non egeret, non esset ei cuiusquam notitia necessaria. iuncta igitur fuerunt mala duo, ut incognitus esset et egens, et additum est ad cumulum malorum ut solitudo quoque et deserta concurrerent, ut nihil ad victum vel ex agresti ministerio suppeteret nec inveniretur quispiam qui miserere posset. Europa atque Asia pulsus: duas partis orbis nominavit, de tertia parte conticuit, quae Africae fuit et in ipsa positus loquebatur. Dicturus etiam alia malorum suorum fuit, sed, Venus quia nota habuit universa vel quia haec non libenter patiebatur ulterius enumerari vel quia consulendi via ante noctem fuerat maturanda, ait nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est. quia de solitudine ac desertione regionum, de inopia quoque fuerat conquestus et incognitum sese narraverat omnibus, Venus occurrit et in omnibus securum praestat. quisquis es, inquit, perseverat adhuc, quasi cum incognito loquatur, quasi si diceret sive Aeneas es sive Troianus. haut credo invisus caelestibus auras vitalis carpis Tyriam qui adveneris urbem: diis, inquit, propitiis constat te vitam tuam ducere, quando post infinita adversa visurus es Carthaginem. haec inserendo procul dubio omnium spondebat effectum de quibus Aeneas fuerat conquestus; nam intellegebatur et notitiam hominum et futuram celebritatem loci et humanitatem promisisse. perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer: hortatur eum, ut non secundum intentionem suam ad navis et ad socios redeat, sed magis pergat ad civitatem et ad ipsam reginam. atque ut hoc ipsum sollicito et anxio persuaderet, facit laetum, facit per omnia securum dicens namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio et in tutum versis aquilonibus actam. quomodo id potuerit fieri vel quomodo illa scire valuerit potuit inquiri: ait quae conquereris perdita mutata ratione ventorum ex malignis partibus tuta loca tenuerunt: dixit ergo eventum quo evaserant. unde id sciret consequenter exequitur: ni frustra augurium vani docuere parentes. ne vanos intellegamus parentes hoc est quasi stultos, qui prudenter auguria reppererunt, ordinandus est sensus sic atque ita sentiendum: si non fuerunt vani parentes nostri hoc est maiores et non frustra nos auguria docuerunt. aspice bis senos laetantis agmine cycnos: ecce duodecim cycni numero navium coaequantur quas Aeneas putabat oppressas. aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo, nunc terras ordine longo aut capere aut captas iam despectare videntur. ut reduces illi ludunt stridentibus alis et coetu cinxere polum cantusque dedere, haut aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo: dicit cycnos ipsos post aquilae perturbationem, ut navis tempestatibus constabat esse turbatas hoc est dispersas, hilaritatem omnem laetitiamque recepisse: et ut cycni hilares ordine solito securi volitant, sic, inquit, et naves tuae et omnes tui securi degunt ac tuti sunt. perge modo et qua te ducit via dirige gressum: posset Aeneas dicere non novi quo eam, hoc illa praeripuit dicendo via tibi monstrabit quo eas et quo tendas gressus tuos. Dixit et avertens rosea cervice refulsit ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos et vera incessu. patuit dea: remota Aeneae suspicione veram constituit deam, conpletis quae voluit dimisit laetum, dimisit instructum et recedens plurimis signis monstravit filio quae esset, ut pleno visu adverteret cum qua sibi fuisset conloquium; nam et refulsit splendore quo fuit et relaxata veste usque ad vestigia ipsa contecta est. supra enim dixit „nuda genu nodoque sinus collecta fluentis“. odoribus quoque deam sese monstravit; sic enim eius comis se effuderant, ut ipsa herba praesens putaretur ambrosia, quam mulieres unguentis admiscent. ordinatur sensus sic: ambrosiaeque odorem comae spira- vere. ille ubi matrem agnovit, tali fugientem est voce secutus: ecce non tantum deam constituit verum etiam matrem, sed ne praesentem fraudis argueret, proripuit eadem sese. sed ille, quando repentino interstitio eam gradiendo vel currendo sequi non potuit, secutus est voce: quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram non datur ac veras audire et reddere voces? incusatio est non contumeliosa aut de amaritudine veniens, sed de religione et adfectu. cur, inquit, ante hoc momentum matrem confiteri noluisti? cur quasi aliena locuta es mecum? an numquid tam infelix sum, ut in me etiam ex materno pectore crudelitas exeratur? quanto melius erat ut miseriae meae ex aperto matris fabulis levarentur et congressu dexterarum pietas sese cognosceret? nec semel hoc fecisti, sed saepius. constabat enim inter ipsos multa et varia fuisse conloquia in quibus Aeneas et vultu matris et habitu et sermonibus falsus est. longa post fugientem incusatio esse non debuit, sed tanta quanta posset pervenire ad auris tota celeritate recedentis. hinc igitur mature discessit carpens viam ad ipsa moenia tendentem. idcirco positum est talibus incusat gressumque ad moenia tendit. addidit at Venus obscuro gradientis aere saepsit et multo nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos neu quis contingere posset molirive moram aut veniendi poscere causas. non tamen suffecit matri quod verbis instruxerat filium, licet sciret eadem omnia conposuisse Mercurium. nam quattuor causis permota euntis nube multa circumdedit, ne, antequam ad ipsam Didonem pervenirent, aut viderentur ab aliquo aut contingerentur aut visos quisquam interrogationibus variis detineret vel certe veniendi causas exquirens properantibus moras adferret; ante noctis enim tenebras pervenire debuerant. ipsa Paphum sublimis abit sedesque revisit laeta suas, ubi templum illi centumque Sabaeo ture calent arae sertisque recentibus halant. Corripuere viam interea qua semita monstrat. iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi inminet adversasque aspectat desuper arces. descriptio loci inducitur qui oportunus occurrerat ad civitatem venientibus. huius altitudo evidenter expressa est quae solet esse collium in quos non est difficilis ascensus, prospectui tamen et explorandis rebus aptissimus. huius latera sic fuerant fusa, ut prolixiora essent ab ea parte qua civitas fuit. denique ad- versae arces inde apparebant hoc est obiectae oculis et contra positae in collis edito stanti. inde Aeneas magna cum admiratione cernebat operantis plurimos in ea regione in qua non putabat aliquem commorari idcirco positum est miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum. haec generaliter sunt posita; omnes enim viae fervebant, portae omnes et omnium quae inter universos gerebantur strepitus personabat. itur iam per species operum et operantium: instant ardentes Tyrii: laudantur qui non inviti laborabant. pars ducere muros molirique arcem: curabant, inquit, primitus quae adversus hostis conservationi salutis fuerant necessaria. manibus subvolvere saxa: nec terrebantur asperitate operandi et manibus suis saxa volvebant quieti publicae profutura. pars optare locum tecto et concludere sulco: secundo loco privata aedificia curabantur. iura magistratusque legunt sanctumque senatum: disponebantur leges et honores curiales et ipsa curia. hic portus alii effodiunt: et hoc pertinet ad salutem salutisque subsidium. hic alta theatri. fundamenta locant alii: post omnia quae possent quieti publicae vel saluti vel honoribus curialibus proficere de voluptatibus etiam et de scaenicis deliciis cogitabant, quod non fit nisi in ea civitate in qua otiosa sunt omnia, quod Aeneae fuerat necessarium. alta fundamenta ideo, quia magni operis moles coeptis debet fortissimis sustineri. inmanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris, ut non tantum theatri gesta iuvarent unumquemque verum etiam aspectus pulcherrimi operis delectaret. qualis apes aestate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas aut onera accipiunt. venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent, fervet opus: inmittit apum conparationem, quod genus animalis numquam a laboribus vacuum et in plurimo numero constitutum est unanimi societate concordans quodque habeat providentiam et partiendi laboris naturalem industriam, usque adeo astutum, ut fucum pellat a sedibus suis, quod genus animalis non tantum est iners et desidiosum, verum etiam aliena bene parta consumit. quae cum videret Aeneas, non invidit alienae felicitati, sed hanc prosecutus est laude, quam collegit ex conparatione fortunae suae dicens o fortunati, quorum iam moenia surgunt, hoc est dicere quando et ego ad hanc felicitatem perveniam? infert se saeptus nebula (mirabile dictu) per medios miscetque viris neque cernitur ulli: tantum valuit provisio matris, ut misceretur Aeneas omnibus Achate socio, videret omnis et ab omnibus non videretur. se quod ait, bis accipiendum est: infert se et permiscet se. Lucus in urbe fuit media laetissimus umbra: nihil interest an lucus media in urbe fuerit an umbra fuerit media in luco. quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi: sic nam fore bello egregiam et facilem victu per saecula gentem: omni occasione Vergilius docet quemadmodum futura noscantur. supra quippe cycnorum posuit exemplum, hic adserit Poenos delatos vi tempestatis et turbine in eo loco ad quem primo pervenerant, cum fundamenta effoderent, equi caput invenisse, in cuius forma luceret quaedam signorum vis quae acre animal demonstraret. interpretatio signi talis extiterat, quod illa gens futura esset in certaminibus bellicis fortis et subsidiis victus semper copiosissima. et, quia hoc signum constabat Iunonis suffragio demonstratum, hic, inquit, templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat. oportuit enim deam in eo loco habere honestissimam sedem in quo virtutem suae maiestatis ostenderat. condebat, inquit, templum Dido et, cum nondum perfecisset, tanta iam reverentia colebatur, ut et donis copiosissimum esset et dea ipsa praesens esse crederetur: propterea posuit donis opulentum et numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. omne hoc opulentiam et devotionem condentis ostendit et potentiam vel meritum numinis. hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus et adflictis melius confidere rebus: genus est propositionis; dicturus est enim quid viderit, unde speraverit aliquid boni, unde metus eius lenitus sit. non dixit unde securus sit redditus, sed unde timor eius inminutus; semel enim totus eradi non potuit. nova res oblata, hoc est contra spem visa; quippe eius oculis tanta spes occurrerat qui paulo ante omnia vidisset deserta; vel ideo nova, quia videbat illic picta Troiani belli pugnarumque certamina. incipit iam reddere rationem, ut ostendat quid illud fuerit quod leniebat Aeneae metum et spem inopinam promittebat. namque sub ingenti lustrat dum singula templo reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi artificumque manus inter se operumque laborem miratur: tuetur hic Aenean Vergilius, ne inanibus captus videatur remansisse quem convenerat reditum maturare ad socios suos nec ulterius inlecebris teneri felicitatis alienae. namque, inquit, sub ingenti lustrat dum singula templo reginam opperiens: ecce dixit unam et necessariam causam reginam opperiens, quam sperabat, ut factum est, ad opera videnda processuram, ex hac autem occasione circum- tulisse oculos, ut singula consideraret. nec minus etiam illud fuerat cognitioni praecurrenti necessarium, ut conditurus etiam ipse civitatem novam adverteret quanto id labore constaret. considerabat etiam urbis illius fortunam, quae surgebat ingenti substantia et pulchritudine operis ac firmitate visentis placebat aspectibus. artificumque manus inter se: tanta omnium artium in illo templo venustas extabat, ut intuens nullam aliis praeferre potuisset, ita omnes pariter una gratia et pari subtilitate certabant. descripta magnitudine operis et fortitudine ad ornatum et pulchritudinem transit, ut picturas quoque enumeret. sed miratur, cum semel sit positum, non semel, sed saepius debet adverti hoc modo: dum quae fortuna sit urbi miratur artificumque manus inter se miratur, operum laborem miratur. videt Iliacas ex ordine pugnas [bellaque iam fama totum vulgata per orbem]: dum laboriosa diversorum operum et subtilitatem singularum artium miratur et quid ageretur explorat, advertit picturam monstrantem Iliacas pugnas bellaque quorum opinio per totum orbem fuerat vulgata; nam non pingerentur, nisi quia etiam ad ipsas partis fama currente pervenerant. sed consideranda est primo vis dicentis. vidit, inquit, pugnas bellaque fama per totum orbem vulgata, ut non solum interitum Troiae totus orbis cognovisset, verum etiam quis et quemadmodum et quo eventu certasset. hic versus propositionem tenet futurae descriptionis; ostensurus est enim quid sint pugnae, quid sint bella: utrumque enim certamen hostile significat, diversum tamen Vergilius ostendit e diverso genere fieri. bellum quippe est quod inter plurimos geritur, pugna quae inter duos agitatur. ad eandem propositionem pertinet Atridas Priamumque et saevum ambobus Achillem: denique quod ait videt, pro saepius dicto accipiendum est, ut sit videt Iliacas ex ordine pugnas, videt bella totum vulgata per orbem, videt Atridas, videt Priamum, videt saevum ambobus Achillem. saevum ambobus species est conparationis, ut sit saevior fuit Achilles Agamemnone et Menelao. constitit et lacrimans, quis iam locus, inquit, Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris? ubi haec Aeneas vidit, constitit mente scilicet et corpore turbatis, verum ubi agnovit quae essent quae pictura illa monstrabat, doluit et quasi nescienti socio indicavit et exposuit et, quoniam causa fuit doloris maxima, relationem eius et vocem lacrimae praecesserunt. dolebat quippe de adversis suis imperiique Troiani et suorum interitu factas esse fabulas quas loquerentur homines et propter oblectationem suam pingerent. quae vides, inquit, digesta picturis adversa sunt nostra, quae res indicat nullum locum in orbe remansisse qui clades nostras ignoret, quando malorum nostrorum fama etiam ad istas solitudines currendo pervenit. sic tamen dolenda protulit, ut partis etiam consolationis inferret. prius tamen agnitionis ipsius ostendit indicium dicens en Priamus. dehinc adiungit sunt hic etiam sua praemia laudi, sunt lacrimae rerum, [et mentem mortalia tangunt. solve metus, feret haec aliquam tibi fama salutem]. est in ista pictura quod dolorem moveat, est quod malorum solacium ferat. hoc ipsum colligebat argumentis, non vero iudicio. solve, inquit, metus, feret haec aliquam tibi fama salutem (mala enim cuiusque dum nota sunt vel cum scitur qui fuerit vel a qua fortuna deiectus sit, manifestum est ex eo ipso nasci miserationem, quoniam adflictis humanitas non negatur) ut conpleret superiorem propositionem qua dixit „hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus et adflictis melius confidere rebus“. en Priamus: non tantum demonstrantis est verum etiam dolentis; potest enim sic adverti positum, ut videatur dixisse ecce ad quam infelicitatem perductus est Priamus. coepit iam dolores suos exponere quos ex persona potentissimi regis, senis quoque et soceri capiebat. sunt hic etiam sua praemia laudi, sunt lacrimae rerum et ipsa propositio est; nam specialiter dicturus est quae laudanda vel quae dolenda sint. et mentem mortalia tangunt: absolute positum est † tangunt, intellectus tamen ille est: mortalium mentem tangunt quaecumque adversa mortalibus acciderint. deinde sequitur solve metus, feret haec aliquam tibi fama salutem. potuit enim ex eo nasci Didonis vel incolarum miseratio. sic ait atque animum pictura pascit inani multa gemens largoque umectat flumine vultum: animum pictura pascit et multa gemens propositio est; monstrant enim quae in illa pictura eius animum reficerent, quae acerbitatem doloris excirent; utrumque tamen considerantis animum ducebat ad lacrimas, quo factum est ut diceretur largoque umectat flumine vultum. doletur enim quod, licet egregie factum videatur, perierit tamen, doletur etiam quod processit adversum. incipit iam respondere propositionibus superioribus: nanque videbat uti bellantes Pergama circum hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus: hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. ecce, sicuti proposuit, ostendit bellum esse quod inter plurimos geritur; simul etiam monstrat quid pro gloria Troianorum faceret, quid incuteret dolorem. faciebat enim pro gloria cum Troiani Graecos insequebantur et pro patria laborabant, movebatur dolor ubi Graeci superiores videbantur expressi. nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, priusquam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. mox enim ut venit, occisus est et abducti sunt equi eius ad Graecorum congregationem; castra enim non soli parietes faciunt verum etiam collecta in unum militum multitudo. idcirco autem dixit ante occisum Rhesum quam equi eius aut pabula degustassent Troiana aut bibissent Xanthi undam, ut exitii eius et vitae finem celerem in ipso adventu demonstraret. cum dicit multa caede vastabat Diomedes tentoria, ostendit cum Rheso plurimos esse mactatos; non enim fieri: potuit ut solus ad auxilium venisset aut solus in tentorio requiesceret. subnectit iam pugnam quae gesta est inter Achillem et Troilum. sic enim posuit: parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque inpar congressus Achilli. inde infelix, quia puer et inpar congressus est ei qui a iuvene superari non posset. fertur equis curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur per terram et versa pulvis inscribitur hasta: descriptio est eius qui supinus trahebatur. interea ad templum non aequae Palladis, hoc est iratae, ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant suppliciter tristes et tunsae pectora palmis: peplum ferunt genus esse vestis pertinentis ad ritum secretorum Miner- vae, alii scutum modicum dicunt. illa solo fixos oculos aversa tenebat, quod faciunt irati, ne respiciant quos oderunt. his adiungit Achillis et Hectoris picturam, in qua non tantum dolor ostenditur considerantis Aeneae verum etiam hostilis crudelitas et avaritia graviter reprehenditur; nam omne inimicitiarum virus inter hostis eo usque manere debet, donec interveniat finis vitae eius qui fuerit superatus. ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros exanimumque auro corpus vendebat Achilles: Achilles exanimem per muros patrios Hectorem credidit pertrahendum tantaque eius inmanitas demonstratur, ut hoc non semel, sed saepius fecerit; nam per murorum ambitum ad insultationem plenam tertio circulo pertraxit. ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros exanimumque auro corpus vendebat Achilles: in singulis grande pondus est intellectus ad exprimendum dolorem videntis. gemuit enim primo occisi fortunam tanti viri fortis, dehinc quod de eo triumphus est actus et, quod erat malis omnibus peius, sub ipsis civitatis aspectibus, ut defensorem suum Ilium cerneret tot adversis addictum. o quanta indignitas rerum! trahebatur Hector ante muros exanimis quos plena virtute defenderat et circumducebatur totiens, ne quis a cognitione illius durissimi casus remaneret exceptus, tantumque potuit hostis inmanitas, ut miserrimo patri auro venderet orbitatem suam, quasi demum ille damno moveri potuisset qui vel funus captivi pigneris totis opibus cupiebat absolvi. interea pro dolentis animo, cum haec pronuntiamus, extollendum est Hectoris nomen et Achillis deprimendum. notatur quippe ipsius Achillis inpietas et avaritia. quis enim mortuum vendit nisi inpius? quis in regno positus perindeque locuples aurum desiderat nisi avarus? tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus utque ipsum corpus amici tendentemque manus Priamum conspexit inermis. cum dicit tum vero, ostendit aliquos animi dolores praecessisse, sed non tantos qualis ex Hectoris casu. dixerat quippe „constitit et lacrimans quis iam locus, inquit, Achate? quae regio in terris nostri non plena laboris?“ item „multa gemens largoque umectat flumine vultum“, Rhesi quoque „niveis tentoria velis agnoscit lacrimans“. hic ergo, ubi maiores causae doloris accesserant, tum vero, inquit, ab imo pectore gemitum dedit, dura et inmoderata ac multiplici acerbitate percussus. vidit enim etiam spolia erepta viro forti et civi optimo, amici etiam corpus et currus (aut ipsius Hectoris currus, ut inter spolia haberentur, aut Achillis quibus Hectorem traxit) et, quod omnibus doloribus fuerat peius, Priamum tendentem manus hoc est rogantem. quod autem ait en Priamus, in eius nomine latissimum nobis dedit intellegendi tractatum. Priamus, inquit, scilicet qui fuerat gravioris aetatis, potestatis regiae, cuius imperium per infinita tempora cum omni felicitate floruerat. dolebat in eo socerum etiam suum, patrem tot perditorum liberorum, avum quoque multorum, ad hanc necessitatem redactum, ut post amissa omnia in causa durissimae orbitatis hostem supplex rogare cogeretur. manibus, inquit, inermibus, aut simpliciter sine armis aut certe sine insignibus regni, quia qui rogatum venerat in omnibus se inferiorem debuerat demonstrare. se quoque principibus permixtum agnovit Achivis: ad illam propositionem pertinet qua dixit „sunt hic etiam sua praemia laudi“. nam quod ita sese pictum advertit, ut principibus Graecis mixtum esse constaret, utique gloriosum fuit catervas hostium et confertos primorum cuneos non timuisse. eoasque acies et nigri Memnonis arma: agnovit non semel accipiendum est; agnovit enim se Aeneas, agnovit eoas acies, agnovit nigri Memnonis arma. ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens mediisque in milibus ardet aurea subnectens exertae cingula mammae bellatrix audetque viris concurrere virgo: laudem dixit eius quae in feminino sexu virili audacia ducebatur. illa enim tanta constantia fuit, ut congressiones bellicas viris certantibus non timeret nec revocaretur virginali verecundia. tanta autem fiducia venire videbatur tantumque ardere in bellum, ut quod secretum esse virginibus solet illa offerret videntibus, scilicet cum exerta papilla pugnaret. pertinet hoc etiam ad proeliantis audaciam, ut pugnaret femina nec munimine tegeretur armorum. Haec omnia picturarum quae specialiter poeta descripsit non sola fuerunt in templo, sed considerantis Aeneae intentionem adventus Didonis interveniens rupit. quod ipsum sic inperfectum poni convenerat; esset enim poetae vitium, si conpleto omnium picturarum spectaculo induxisset Didonem processisse. denique sic posuit: haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet obtutuque haeret defixus in uno. non dixit cum haec omnia considerasset Aeneas, sed ait dum considerat, dum miratur, dum stupet, dum omnia illa fixa intentione considerat, ut ostenderet superfuisse adhuc multa, quae considerari potuissent. magna tamen in poeta latitudo non multis, sed paucis expressa, ut una res quadripertito posita brevissime diceretur. nam ut est summi dictoris res brevis late disserere, ita artificiosum est atque subtile latitudinem materiae stricto sermone colligere. regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva: dum Aeneas consideratione picturarum tenetur intentus, processit regina visura operis currentis effectum, quae res et animum Aeneae et studium commutavit; nam debuit convertere omnem intentionem suam ad ea quae attulerat procedentis occasio. sed primo conplet poeta processionem Didonis, tunc redit ad Aeneae tractatus. processit, inquit, regina ad templum magna iuvenum stipante caterva. duplex procedendi necessitas feminae, ne, si esset superflua, vel maxime formosae et eius quae cum multis viris incederet, inveniretur inverecunda quae facile nulla cogente causa publicis sese offerret aspectibus: processit, inquit, ad templum: ecce religionis et venerationis causa processit; et regina, hanc enim pro potestate tangebat videndi et considerandi necessitas, ut nosset quantum opera templi ipsius proficerent, quod plena veneratione cupiebat esse perfectum. hanc poeta conparat Dianae eiusque formam, verecundiam, mores iustitiamque conlaudat Aeneae iam praestruens laudem qui ab ea suscipi hospitio et amari commeruit. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram fert umero gradiensque deas supereminet omnis, Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: ex occasione conparationis istius expressit poeta quam laeti sint parentes, cum prosperis successibus ferri viderint liberos suos. talis erat Dido, talem se laeta ferebat per medios: inter omnis viros ambulabat et, ne alienus a sexu ac per hoc inverecundus eius putaretur incessus, addidit necessarias causas et honestas: instans, inquit, operi regnisque futuris, unam curam gerens quae testaretur devotionem, perficiendi templi, alteram quae imperantis instantiam demonstraret. talis erat Dido qualis est Diana cum choris suis, talem se laeta ferebat: laetam vult esse ex successu eorum quae diversarum fabricarum mole surgebant. post haec describitur ingressus eius in ipsum templum, in quo et sedere et de operum labore iudicare consueverat: tum foribus divae, media testudine templi, saepta armis solioque alte subnixa resedit. hic nisi ordinato sensu quaeratur intellectus, non poterit conprehendi; erit enim satis incertum quid poeta descripserit; nescietur quippe ubi sederit Dido et ubi armis saepta sit. ordinamus ergo sensum sic: tum foribus divae saepta armis media testudine templi solioque alte subnixa resedit. quomodo est officiorum omnium consuetudo, deducuntur iudices usque ad fores secretarii ibidemque officium remanet, illi vero ingressi solium ascendunt et sedent. omnes igitur qui in obsequio fuerant, cum procederet regina, ut erant armati ante fores remanserunt, illa ingressa est et, ubi ad mediam testudinem templi hoc est ad mediam aream pervenit, ascendit solium quod ipsius causa fuerat conlocatum et primo alte consurgens sedit. interea bonorum reginae sic poeta meritum demonstravit; cui enim tot viri obsequebantur habuit procul dubio animi virtutes egregias, quae demonstrarentur in femina, quas colerent tanti viri et quibus conpetenter oboedirent. ecce iam specialiter numerantur bona ipsa: iura dabat legesque viris. iura dabat sic alii exponunt: imperabat, sed non ita est; nam qui sub novo imperio agebant nondum habebant leges et iura quibus tenerentur. haec ergo iura et leges dabat hoc est constituebat. tenentibus quippe imperium plena potestas est iura scribere ac leges proferre, quibus vivant qui agunt sub imperio; non enim potest rectius vivere nisi quem tenet iuris legumque necessitas. hoc igitur fuit praecipuum in eius laudibus, cum scriberet leges et iura, quia adquiescebant viri iussis feminae. ecce cum a publicis consultis etiam ad operum laborem veniebatur, ostendebat aequitatem suam et in consulendo prudentiam: operum, inquit, laborem partibus aequabat ustis aut sorte trahebat. iudicio suo operis partis singulis adscribebat, quae aestimatione iustitiae possent sine suspicione gratiae definiri, quae autem natura sua ad plenum aequari non poterant retracto arbitrio suo sortis iudicio dabat, ut ex urna licet graviorem accipiens laboris partem non iam reginam incusaret, sed fortunam suam. et haec sicut picturas non perfecit poeta; nam cum multa ageret Dido multaque disponeret, non enarratis omnibus quae agebat intervenit repentinus eventus rerum et ad aliud translata descriptio est. cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias abvexerat oras: agente adhuc Didone quae ad officium reginae pertinebant subito Aeneas ad eam venientis advertit quos vi pelagi putabat extinctos. ecce conpletum est quod Aeneae mater praedixerat. obstipuit simul ipse, simul perculsus Achates: obstipuit et perculsus bis acci- piendum est; nam uterque obstipuit, uterque perculsus est, denique sie posuit: simul ipse hoc est Aeneas, simul et Achates. laetitiaque metuque: avidi coniungere dextras ardebant, sed res animos incognita turbat: his ergo duobus animi motibus obstipuerunt et perculsi sunt, laetitia scilicet et metu, inpellebat eos laetitia ut se ostenderent et suorum dexteris iungerentur, revocabat metus sub omnium rerum incerto. denique subiungit metus ipsius causas: dissimulant et nube cava speculantur amicti quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant cuncti. ecce quot posuit causas quae Aenean et Achaten incertos reddiderant; unam quae laetitiam moverat, quae fuerat manifesta sociis salvis. merito ergo prudentiae consilium fuit primitus explorare quae fecerant metum, ut sciretur quae fortuna viris, hoc est qua evaserant vel quae eos fuisset exceptura, classem quo litore linquant; rex enim non tantum de hominum verum etiam de navium incolumitate debuit esse sollicitus. dicit et novissimam causam, quid veniant cuncti: cum dicit cunctos, quomodo subnexuit nam lecti navibus ibant orantes veniam et templum clamore petebant? cunctos dixit eos omnis qui ad deprecandam Didonem venerant, non omnis qui fuissent naufragio liberati; nam lecti, hoc est qui in talibus causis loqui possent et commodum tenere sermonem, ibant orantes veniam et templum clamore petebant. orantes et clamore petebant non cohaeret: nam orare est ore aliquid suppliciter postulare, clamore petere cum strepitu inverecundo voces claras emittere. causas igitur adventus ipsorum licet uterque nesciret, coniciebant tamen ex ipsorum clamoribus magna eos urgeri necessitate, ut ante clamosas voces effunderent quam Didonem ipsam videre potuissent et rogare. clamandi causas fuisse iustas, non seditionem ipse Vergilius docuit; nam Dido intus fuit, officium vero foris: cum nullus nuntiaret, aliter ad scientiam eius pervenire non poterant, nisi clamantum vox fuisset audita. Sequitur postquam introgressi et coram data copia fandi, maximus Ilioneus placido sic pectore coepit. recte hic poeta et locum servavit et tempus et personam et hoc genere ostendit non seditiosas voces emisisse eos qui supplices venerant. clamabant, inquit, cum essent foris, sed postquam introgressi sunt et tempus loquendi occasionem dedit, locus vero fiduciam tribuit nec deerat persona quae rogaretur ac postulata praestaret, loquendi modum, vel maxime in templo et apud eam quae teneret summam rerum, temperavit qui fuerat locuturus, hoc est Ilioneus. quem cum dicit ceteris fuisse meliorem, intellegere debemus qualis ab ipso sermo proferri debuerit. placido, inquit, sic pectore coepit. foris clamoribus agebatur, ubi negabatur persona Didonis; quando data est fandi copia, id est quando cum praesente regina coram licuit loqui, mutata sunt omnia quae turbulenta videbantur et sermonis placiditas repente successit. o regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas: magna dicendi arte locum istum poeta conplexus est, primum omnium ut principia ipsa artiore brevitate succingeret et tamen plurima necessaria continerent, primo personam Didonis laudaret, subtilem obiurgationem non omitteret, redderet in ipsa obiurgatione benivolam, invidiam vero inhumanitatis et superbiae reiceret in alios, ipsam diceret iustam neque eam laederet cuius fuerat petiturus auxilium. singula ergo quae diximus quae sint vel quomodo inlustriora reddantur necessario providendum est. Ilioneus veniebat ad incognitam: ipse idem qui loca illa hominesque nesciret perindeque incertus omnium quemadmodum aliqua laude adsumpta benivolam faceret coniectura collegit. senserat enim et probaverat hominum inpios et inhumanos mores, quos in posteriore orationis suae parte evidenter expressit. suspicione utique debuit duci quod talis esset etiam illa cuius tenebantur imperio. sed hanc partem meliore ratione argumentandi correxit nihilo minus etiam ipsam oblique contingens, ut ex aliena hoc est suorum reprehensione confusa erubesceret talis videri et praestaret se benivolam. collectis igitur contrariis omnibus conponitur duobus versibus plena laudatio. o regina, quod est procul dubio difficillimum feminam regnare: ex difficultate igitur laus, quod factum sine divino favore provenire non potuit. novam cui condere Iuppiter urbem: ecce secundum meritum, quod adeo vel maxime sine admiratione dici nequibat eo loquente quem constabat dolere, quod sibi id provenire non poterat, sicuti ex persona Aeneae superius (437) dictum est „o fortunati quorum iam moenia surgunt“. cum igitur femina faceret quod difficulter provenit viris, apparebat procul dubio non humanis, sed divinis opibus fieri. surgebat quippe non fabrica speciei alicuius levissimae, sed ingentis magnitudo civitatis. ecce duo miracula in laude: mulier regnat, mulier aedificat civitatem novam, additur tertium, quod augeret admirationem, iustitiaque dedit gentis frenare superbas, hoc est solam te apparet florere iustitia; nam pro frenis aequitate certas, ut regas homines quibus parendi studium natura spontaneum denegavit. frenare autem cum dicit, ostendit plenam gentium feritatem; quaecumque enim non succumbunt imperio hominis frenorum potestate franguntur et coguntur invita facere quae sponte non curant. in hominibus contra est: fit deterior cui extorquetur contra naturam quod nasci non meruit, mali homines non paribus, sed contrariis superantur, humanitate scilicet, regentis et voluntate, quas in Didone fuisse collegit sapientissimus Ilioneus, qui vituperando incolas et inhumanitatis arguendo laudabat eam cuius beneficia requirebat. ecce facit ad praesentem causam et docet quemadmodum ad humanitatis partis redigantur et retineantur imperio quibus obsequendi studium natura non tribuit. quantum ad benivolentiam ducta est cui dictum est: quod alii frenis inpositis nituntur efficere tu humanitate conples et perficis lenitate! principiorum ratione confecta, quibus laudavit reginam et incolarum mores ferociamque gravi invidia perfudit, suam debuit purgare personam, quae purgatio ad id revocatur, ne iuste videantur passi violentiam. Troes te miseri: quam cito et quam evidenter expressit et personam et fortunam suam et eius specialem significationem quam rogabat! quod autem ait miseri, ostendere voluit miseros nihil audere potuisse vel posse quod commodis Didonis officeret. ventis maria omnia vecti oramus, ut appareret illos ad illa litora non sponte, sed necessitate esse delatos. ecce totum brevitas tenuit pro temporis ratione et pro persona loquentis. incipit iam summa petitionis simili brevitate collecta, tam iusta tamque sine praestantis detrimentis expressa, ut quivis inhumanus et durus facillime flecteretur. prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi et propius res aspice nostras: ecce postulata sunt tria: ne incenderentur naves, ut ostenderet se et necessitatem habere abeundi et voluntatem atque ex hoc ipso perdoceret casu potius quam ad inferendam violentiam venisse. parce pio generi; reus enim pius esse incipiet qui persecutus fuerit pium: quae sanctitas, inquit, eo amplius laedenda non est, quod hanc natura sanguinis et generis ducti, non aliqua constricti lege servamus. et propius res aspice nostras: tertia petitio generalis est: quicquid commodum nostrum spectat oramus ut praestes. haec non ponendo per species honestius conplexus est, quam si designaret evidenter, intellegi tamen potest omnia illos consequi potuisse, si favorem reginae plenissimum fuissent consecuti. denique conciliata Dido et humana iuxta ipsos fuit et recepit hospitio et sponte infinita munera constitutis in navibus misit. non nos aut ferro Libycos populare penates venimus aut raptas ad litora vertere praedas, non ea vis animo mec tanta superbia victis: adsertio innocentiae cum probatione sua: nec ad hoc, inquit, venimus neque eius sumus naturae, ut in aliena exeramus inprobas manus, aut exerceamus direptionem, et hoc si gereremus animo, quid auderemus victi? quantum miseri niti possemus? ad probationem istius innocentiae pertinet quod supra dixit „ventis maria omnia vecti“. si enim vellent aut possent facere violentiam, fecissent in aliquibus terrarum partibus et caruissent violentia maris, quam per omnia litora naufragando persenserant. novissimum argumentum probabilis innocentiae fuit quod posterius posuit „oramus“; nullus enim rogando vult consequi, nisi qui alienus est a cogitationibus violentiae. et hoc quod venerunt adserit non voluntate cuiuspiam factum, sed vi maris et necessitate turbinum, quibus constabat Troianos non iam venisse ad Carthaginis partis, sed ad Carthaginis litora naufragantis eiectos. multis igitur ostendit suam suorumque innocentiam, quae omnia fortiore argumento cumulavit dicendo est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae, Oenotri coluere viri: nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. hic cursus fuit, cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit penitusque procacibus austris perque undas superante salo perque invia saxa dispulit, huc pauci vestris adnavimus oris. et locorum et hominum Carthaginis plena deformatio, sed non aperta. nam cum laudat partis ad quas tendebat, sic illis derogat ad quas invitus eiectus est. ibamus, inquit, ad optimas terras Italiae, uberes et copiosas, quas colunt Oenotri viri qui nunc Itali dicuntur, optimi utique et praecipui, sed existente Orionis sidere, sine dubio adversa fortuna expugnante commodum nostrum, cum violentiae pelagi non valeremus obsistere, in vestra litora hoc est in solitudines et horrendam desertionem sumus adpulsi. quis ergo relictis melioribus pergit ad deteriora, nisi qui non suo, sed arbitrio conpellitur alieno? si igitur non sponte venimus, apparet nos nullum inferendae violentiae studium gerere. qui enim haec cogitat destinata loca et ad praedam disposita sponte adgreditur, sponte occupat, sponte invadit et aliquid eligit in quo sit uberior praeda. descriptionem naufragii non frustra po- suit; nam huius adiectio potuit movere misericordiam. paucorum autem idcirco mentionem fecit, ut firmaret Didonis animum, quod nullam parassent violentiam. quid enim audere possent quibus nec animus fuit nec substantia multitudinis? ecce omnem qua laborabat invidiam violentiae purgatis ad plenum partibus suis retorquet in partem calumniantium usus anticategoria. dicit enim ego non feci aut mei, sed tui in innoxios extiterunt violenti. denique sequitur quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem permittit patria? hospitio prohibemur harenae, bella cient primaque velant consistere terra. sub una querellarum occasione et deformationem Tyriorum tenet et suam laudem; nam cui inhumanitas aliorum displicet utique ipse humanus est et qui alienos mores graviter reprehendit ab his se profitetur alienum. hi usque adeo displicebant, ut nomen illis invenire nequiverit dicendo quod genus hoc hominum? omnis enim feros inmanitate vicerant Tyrii. quaeve hunc tam barbara morem permittit patria? hoc est quae vel cuius regionis in tantum saeva barbaries et tanta feritate extitit, quanta tui usi sunt adversus nos? nomen ergo quo eos appellaret non invenit, exemplum non repperit, quod erat gravius; potuerunt enim defendi similitudine alterius gentis. hospitio prohibemur harenae: probatio plenissimae inhumanitatis: prohibemur in harenis consistere, quid fieret, si humano more tectorum hospitium peteremus? bella cient: non saltem leniter prohibent, sed more bellandi utuntur hostilibus animis. bella cient: bella, inquit, non patiuntur, sed inferunt. primaque vetant consistere terra; dixerat enim ventis maria omnia vecti oramus, ut misericordia dignos ostenderet in illa terra, quae, licet inutilis et deserta, naufragos tamen prima susceperat. certe etiam sic potest intellegi primam esse terram litoris tractum, secundam quae longius progredientis excipit, ut satiaret quod dixit hospitio prohibemur harenae. perseverat in hac subtilitate dicendi, ut inhumanitatis invidia etiam ipsam Didonem oblique criminetur; nam cum de iis queritur quos imperio Dido retinebat et regno, ipsam quoque adpetit et culpat a qua iussa mandataque proficisci dubitari non poterat. usque adeo hoc verum est, ut relicta subtilitate in ipsius quoque reginae personam invidiam omnem posterius torserit. addidit enim si genus humanum et mortalia temnitis arma, non dixit temnunt, sed temnitis, at sperate deos memores fandi atque nefandi: ecce et hic sperate posuit ipsam quoque Didonem culpae inhumanitatis adnectens; si, inquit, contemnitis homines, sunt dii qui iniusta vindicent. rex erat Aeneas nobis, quo iusitor alter nec pietate fuit nec bello maior et armis. quem si fata virum servant, si vescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus; officio nec te cerasse priorem paeniteat: sunt et Siculis regionibus urbes armaque Troianoque a sanguine clarus Acestes. in rege suo bona animi laudavit et corporis: animi sunt iustitia et pietas, corporis vero spectata virtus in exercitatione bellandi, quae non superflue posuit. nam pro benefactis promisisse intellegitur consimilem vicem ab eo qui iustitia praestaret et pietate et pro malefactis ultionem, quam posset inplere qui virtute confideret. quam pulchre autem varietate usus est, ut unam rem tripliciter diceret! ait enim quem si fata virum servant hoc est si vivit, si vescitur aura aetheria id est si incolumis manet, neque adhuc crudelibus occubat umbris, hoc idem significat. agit interea magna arte ut petat parva et ingentium com- modum in vicissitudine polliceatur, neque hoc simpliciter facit; nam et reciprocam benivolentiam spondet et terret audientem. cum enim dicit possumus tibi prodesse atque ita, ut non te paeniteat praestitisse,. intellegitur etiam illud adserere, posse et nocere, si res exegerit, hoc modo: si vivit rex noster (credimus enim eum superesse, tanti enim fuit meriti, ut nihil adversi incurrerit), nihil est quod metuere debeamus. si autem recessit a superis, habemus in proximo Acesten, virum magnum et regem opulentum viris, armis et substantia omni copiosum nec alienum, sed unum ex nobis perindeque qui illud quod potest negare non possit. ecce in duobus tantis et talibus proponit spem et inicit metum. ingerit iam summam petitionis non onerosam praestanti: quassatam ventis liceat subducere classem et silvis aptare trabes et stringere remos, si datur Italiam socieis et rege recepto tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; sin absumpta salus et te, pater optime Teucrum, pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten. da, inquit, copiam, deducamus navis in litora, caedamus ex silvis necessaria fabricis, ut reparemus convulsa. quid conpositis navibus futurum esset conpetenter ostendit; ait enim navigandum nobis erit ad Italiam, si contigerit regem habere incolumem, aut, si id non fuerit, ad Siciliam atque ad Acesten tendendum. epilogis dehinc concludit hanc partem ostendens solum posse Aenean Italiam filio obtinere et fecit apostropham, ut animum Didonis ad miserationis partis urgeret. si, inquit, contra meritum tuum secessisti a superis, si funus tuum naufragia sorbuerunt, si tuo miserando casu Iulus deceptus est et in te spes eius intercepta est, habemus regem alterum, sed tamen ex nostris et proximae Siciliae terras. talibus Ilioneus: cuncti simul ore fremebant Dardanidae: Ilionei oratione conclusa ceterorum qui cum ipso fuerant consensus accessit: significabant quippe eadem se poscere, quae maximus ipsorum fuerat persecutus. Tum breviter Dido vultum demissa profatur: quod ait breviter, hoc potest intellegi propter personam locuturae mulieris et sermonem facturae ad viros et incognitos. vultum demissa potest sic accipi, ut non solum propter femineam verecundiam vultum deiecerit verum etiam propter obiecta. denique haec primum purgat quae ipsius personam suorumque foedaverant. gravius autem accepit quae dicta sunt, quia non erant vera, et eo magis erubuit, quia nec inhumana fuit, ut Ilioneus dixit, nec barbara. utitur arte plenissima, ut gesta non negando, quoniam manifesta fuerant, sed purgando defendat. solvite corde metum, Teucri, secludite curas: paucis admodum in responsione securos effecit; tunc enim cetera libenter audiri potuerunt quae illa adsumpserat defensura. res dura et regni novitas me talia cogunt moliri et late finis custode tueri: fuerunt ergo duo: horum unum aperuit quod fuerat in evidenti, alterum doloris sui causa transmisit. in evidenti fuit novitas regni, quae probabatur ex iis quae gerebantur in diversis operibus: idcirco ait regni novitas et res dura me talia cogunt moliri et late finis custode tueri: ecce posuit alterum dicendo res dura. sed hic satis errant qui rem duram novitati regni coniungunt, quasi Vergilius unam rem geminans hoc idem dixerit, velut laboriosam esse novitatem regni. sed non ita est; nam novitas regni sollicitam fecerat, ne quisquam nondum firmatis rebus inparatos adpeteret; metuebatur extrinsecus res dura, ne tanta in Sychaeum crudelitate perfecta sequeretur Pygmalion, qui sceleris sui mercedem sperabatur quaesiturus et necaturus sororem, quae mariti auxilia perdidisset. idcirco igitur rem duram dixit mariti interitum, ne speciatim diceret quod nefarie constabat admissum vel ne diceretur iterum quod iam dictum est ex persona Veneris et fieret rei iam cognitae repetitio. ostendit ergo sollicitudinem illam fuisse vehementissime necessariam. obiecta autem a suis suorumque moribus aliena confirmat dicendo cogunt, ut custodia cautior litorum repellendae potius violentiae causa facta videretur, non, quod Ilioneus conquestus est, inferendae, perindeque non esset ex moribus aut natura vitium, si urgente duplici metu diligentiores fuerint et solliciti. conpetenter, hoc ipsum ut melius probaret, purgationi subnexuit benivolentiam, ut crederetur vera dixisse, ut turbatos congruae honorificentiae ratione conponeret, dicens quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem virtutesque virosque aut tanti incendia belli? merita inquit vestra et singulorum Troianorum virtutes et adversam fortunam Troiani excidii, quae quasi nescienti intimare voluistis, olim novimus et habemus plenissime cognita. haec dicendo dat humanitatis spem; facile enim succurritur iis quorum adversa sunt nota. non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe: corda, inquit, nostra non sunt ab humanitatis partibus aliena, nec sic vivimus, ut Solis aequitas cursus suos a nobis avertat, cum aliquid apud nos nefarium geri per- spexerit, seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva sive Erycis fines regemque optatis Acesten, auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo: prosequitur summam beneficiorum suorum nihilo minus et propositis respondens. dixerat enim Ilioneus si regem receperimus incolumem, tendemus ad Italiam, si autem contra meritum suum aliquid ei humanitus accidit, pergemus ad Siciliam. ait Dido non faciens contra Troianorum voluntariam dispositionem quocumque ire volueritis non teneam invitos et omni subsidio adiuvabo navigantis. vultis et his mecum pariter considere regnis: ecce plena benivolentia eos in societatem vocat regni qui omnia desperaverant. urbem quam statuo vestra est: primo dixit mecum considere regnis, nunc autem auxit studium benivolentiae plenam illis possidendae urbis offerens facultatem. mulii vitium putant esse quia dixit Vergilius vestra est urbem et revera potest esse, si non removeatur error ordinatione sensus effecta. sic enim accipiendum est: quam statuo urbem vestra est. subducite navis. Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur: huic parti non plene respondit; Ilioneus quippe postulaverat (551) „quassatam ventis liceat subducere classem et silvis aptare trabes et stringere remos“. Dido, cum responderet, non obtulit duo, ut et subducerent navis et conponerent: subducite, inquit, noluit de conponendis aliquid loqui; noverat enim se dixisse cessate nobiscum addens Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. ne arbitrarentur Troiani inferiores se fore, miro ingenio temperavit, ut diceret Troiasnos uno cum incolis futuros adfectu, ut honorificam se ostenderet iuxta hospites non eos postponendo Tyriis nec deiceret suos et inter populos inimicitiarum causas inmitteret, si peregrinos faceret po- tiores iis qui cum ea de Tyro in tanta necessitate navigaverant. atque utinam rex ipse noto conpulsus eodem adforet Aeneas; quia advertit Troianos satis de salute regis sui esse sollicitos, ultro offert inquisitionis eius auxilium et optat adventum. equidem per litora certos dimittam: certos dixit exploratae diligentiae homines atque, ut satiaret oblati beneficii gratiam, addidit et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus silvis aut urbibus errat. hic ostendit Vergilius sub Didonis imperio non illam tantum quae condebatur, sed multas alias fuisse civitates. His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant; supra (514) enim dixit „laetitiaque metuque avidi coniungere dextras ardebant, sed res animos incognita turbat: dissimulant et nube cava speculantur amicti quae fortuna viris, classem quo litore linquant“. cum igitur omnia cautius explorassent, ne Dido quasi absentem Aenean iuberet inquiri, consilium fuit ut ultro sese offerrent qui fuerant iam de sua ac suorum salute securi. prior Aeneam conpellat Achates: nate dea. licet socius, tamen, quia fuit inferior, non nomine suo eum appellavit, sed cum omni honorificentia omisso vero nomine natum dixit ex dea. reliqua breviter explicat quae eos sollicitaverant: [quae nunc animo sententia. surgit?] omnia, inquit, tuta vides, classem sociosque receptos. unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum, dictis respondent cetera matris. confirmatis rebus prosperis animo ardebant rupta nube omnium se repraesentare conspectibus, ut Didoni gratius fieret suscepisse se faciliore via quem magno labore cupiebat inquiri. considerandum est quomodo hic quoque teneat poeta dicendi virtutem, quemadmodum locis suis personarum merita discernat ac servet. inferior Achates fuit, et meliorem prudentiam debuit Aeneae tribuere quem constabat esse potiorem. sic ergo induxit priorem Achaten loquentem, ut sine vitio suo et nota eius cum quo fuerat locuturus sermonem faceret, ne, quod prior loqui coepit, videretur adrogans et superbus. expectare enim debuit arbitrium potioris nec debuit videri sensisse quod ille non advertisset. temperatur totum mire et inducitur Achates non tam faciendum suggerere, sed utrum faciendum esset, servata sine dubio honorificentia eius qui consilio et auctoritate praestaret. quae nunc animo sententia surgit? interrogantis haec vox est, non indicantis aut iubentis. omnia tuta vides, classem sociosque receptos: ne specialitas properantibus prolixitate sua faceret moras, clause dixit classem, clause dixit socios, ut cito transiret. dictis respondent cetera matris: quam cito per universa transiit! constabat enim quam securitatem illi mater per auguria promisisset. vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum: non dixit ex nube progressi sunt, sed nubes ab ipsis abscessit, ut ostenderet Aeneae commodis etiam rerum naturam servisse. tamdiu, inquit, celati sunt nubis obtentu quamdiu necessitas fuit, ubi opus non erat, sponte discessit. restitit Aeneas claraque in luce refulsit: quantum gratiae dedit Aeneae, cum illum dicit splendore suo lucem diei tribuisse meliorem! dicit iam unde tantus apparuisset. os, inquit, umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores. beneficia haec haut difficulter praestiterat quae mater fuisset et dea. quale manus addunt ebori decus aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circum- datur auro: tantam, inquit, splendore suo Aeneas addidit gratiam luci quantum ebori manus attribuit vel quantum addit aurum argento aut lapidi Pario coniunctum. tum sic reginam adloquitur cunctisque repente inprovisus ait: tanta celeritate factum est ut improvisus cunctis venisset ad verba quem nudaverat nubis abscessus, quem monstraverat naturalis lux et proprius splendor ipsa potior luce. conpleta suggestione neque ipse Achates definiit quid esset faciundum, quia dicere non debuit, neque Aeneas respondit. praevenit enim eventus rerum qui eos reddidit luci et, quia iam venerant in hominum conspectum, mutata ratione temporis rationem loquendi non inmerito mutare debuerunt. constitit Aeneas, ut dictum est, sed aliquando melior quam fuit; hoc enim sollicita propter Iunonia hospitia procuraverat mater, ut amore potius quam odio dignus videretur. conparatur deo, auro, ebori, argento, quae cum per se splendeant, meliora tamen fiunt, si his vel artificis manus vel gratia societatis accedat. quod autem conparatur deo, non fuit favoris poetae, cum sit nepos Iovis et filius Veneris perindeque et Caesaris ipsius adfinis. hunc autem omni occasione Vergilius laudat atque ita ut praecipui viri laudandi sunt; nam virorum forma et splendor corporis iunguntur fortitudini. sola enim pulchritudo corporis sine fortitudine plurimorum obfuit famae, coniuncta vero ornare consuevit virum fortem. itur iam per corporis partis, ut appareat in illo quid decoris, quid fortitudinis fuerit; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores. haec ad partis pulchritudinis pertinent, ad virtutis autem quod supra laudavit umeros eius, ut fortitudinem corporis demonstraret. nam et alio loco (2, 721), cum de ipso Aenea loqueretur, sit „haec fatus latos umeros“ hoc est fortis et validos. nato, inquit, genetrix: duo posuit nomina infiniti inter se atque inaestimabilis meriti; quicquid enim possunt parentes libenter conferunt liberis suis. interea conparatur Venus artifici, quae sic ornaverat filium. enumeratis igitur speciebus Aeneas inducitur loquens: tum sic reginam, inquit, adloquitur; prior enim ipse debuit loqui, ante omnia ut quis esset indicaret nescienti, deinde ut gratias ageret ob eam causam quam ipse oculis et auribus conprobasset et ut ostenderet illic se fuisse praesentem. inde sermonis sui sumpsit exordium: coram quem quaeritis adsum, Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. omnibus quae audierat praesens nec pleno versu respondit; celeritate enim opus fuit, ut cito ad agendas gratias perveniret. dicendo coram adsum quem quaeritis et pluralem numerum tenendo ostendit Aenean et Didoni simul et Ilioneo respondisse. Ilioneus enim dixerat (546) „quem si fata virum servant, si vescitur aura aetheria“ item (555) „sin absumpta salus et te, pater optime Teucrum“; Dido vero dixerat (576) „equidem per litora certos dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus silvis aut urbibus errat“. quod autem ait adsum Troius Aeneas, Didoni tantum videtur dixisse cui fuit incognitus. Libycis ereptus ab undis, quia et Ilioneus et Dido arbitrabantur eum violentia maris oppressum, utrisque intellegitur demonstrasse. o sola infandos Troiae miserata labores: magna arte dixit hanc laudem, usque adeo ut et specialem praedicationem conplexus sit et ceteris laudibus dicendis instructam dederit formam. prima pars rhetoricae disciplinae fuit quod loci et temporis et personae optime gnarus, loquens apud Carthaginem hoc est in civitate quae propter Iunonem potuit esse inimica, loquens in ipso adversariae templo et apud eam quae summam teneret imperii atque eo tempore quo post naufragium terras ipsas cupiebat evadere nihil sit de Iunonis factione conquestus: gratias agit facto nullum culpans, nullius commemorans inpressionem. sola, inquit, miserata labores nostros: cum dicit solam iuxta Troianos extitisse benivolam, et laudat factum ex eo quia carebat exemplo et miratur occulte illic inventam requiem ubi evidentissimum periculum sperari potuerat. causas praeteriit adventus sui, quia has dudum regina Ilioneo narrante conpererat. quae nos: quid est nos? reliquias Danaum terraeque marisque. reliquias ter debemus accipere, ut sit reliquias Danaum, reliquias terrae, reliquias maris. Danaum quomodo satis apertum est; nam infiniti eo tempore perierunt quo etiam ipsa civitas concidit Troianorum; reliquias terrae idcirco dixit, quia fugiens de Troia cum Cretam venisset, multos luis contagione perdidit; reliquias maris, quia constabat naufragio quo in litora Carthaginis eiecti sunt Oronten interisse. omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos urbe, domo socias: currit per amplificationem praestitorum extollens in maius quod fuerant consecuti. omnibus, inquit, exhaustos iam casibus: cum dicit se diversis casibus exhaustum, ostendit inopiam non originalem quasi abiectae personae, sed fortunae violentia extitisse. omnium egenos, quod est inter mortalis difficillimum tangi misericordia, cum quis inopem viderit et egentem. denique ut poeta conprobaret hoc ipsum, consecuta responsione Didonis conplexus est quae ratio misericordem in causa miserorum fecerit Didonem: „non ignara“, inquit (630), „mali miseris succurrere disco“. augmentum laudis multiplicat dicens urbe, domo socias. abundabat autem ad humanitatem demonstrandam, si in civitatem fuissent suscepti: suscepti sunt voluntate Didonis tanta benignitate, ut illos non tantum in hospitium sed et in societatis foedera vocavisset. hinc iam docet poeta quae sint curanda in laudibus. nam inparem se in reciprocis rependendis debuit demonstrare, sed cum hoc vellet exequi, invenit occasionem, nec tamen a laudationis officio alienam, qua multitudinem quoque Troianae gentis laudaret, quae per orbem sparsa apud Carthaginem in numero exiguo fuit. idcirco ait grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. neque, inquit, nos pauci gratias conpetentis referre possumus beneficiis tuis, sed nec omnes nostri, si ex toto orbe qui sparsi sunt colligantur. dii tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant: quoniam beneficiis tuis multis et magnis et singularibus atque in aeternum praeferendis humanae vocis obsequia congrue respondere non possunt, habemus deos qui tibi pro nobis quae mereris exolvant. ipsi enim humanos actus et perpendere iustius possunt et aequitate discernere. accedit alter locus laudis: quae te tam laeta tulerunt saecula? quibus, inquit, saeculis tu sola talis provenire meruisti? hoc est dicere cur non et alii similes nati sunt? hoc est quod et superius dixit „o sola infandos Troiae miserata labores“. hoc vult occulte disputare Vergilius, saeculorum esse ut vel boni vel mali nascantur, unde apparet dicentis intentio, qui hoc cupit adstruere quaerendo saecula quibus Dido talis potuit nasci, quia, eum per orbem totum Troiani iactati sint, solam benivolam, humanam et largam invenire potuerunt. qui tanti talem genuere parentes? quia nascendi ratio per parentes provenit, horum est felicitas, si praecipuos suscipiant liberos. quaeruntur saecula, quaeruntur parentes: Dido sola in toto orbe iustissima memoratur, ut totum singulare sit eius quod summum est nec habeat cum aliquo societatem vel conparationem. quod dixit dii tibi praemia digna ferant, conclusit, verum ne remittendo superis omnem reciprocam vicem ipse videretur totam vicissitudinem reiecisse, deorum, inquit, sit cura praemia referre meritis tuis, quod autem humana mens potest, non taceam laudes tuas; nam in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. hoc genere ostenditur futurus omnium elementorum et universarum rerum finis, cum dicitur quamdiu fluvii currendo miscentur fluctibus maris, quamdiu stabit cum sideribus caelum, quamdiu solis umbra vel lunae convexa lustraverit montium. denique et alio loco (9, 448) dixit „dum domus Aeneae Capitoli inmobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit“. quae me cumque vocant terrae, hoc est quaecumque terrae me vocant. subtiliter se nec cessaturum dixit nec est pollicitus abiturum, ne laederet Didonis animum offerentis societatem regni aut de consensu teneretur. sic fatus amicum Ilionea petit dextra: recte amicum dixit et hunc ceteris anteposuit; tunc enim melius probantur amicitiae, si, ut Ilioneus fecit, amicus praesens amicitia absentis causam sic tueatur ac servet, ac si adsistente eo videatur esse conpleta. laevaque Serestum: intellegamus amicum ad ambos pertinere, sed praelatum cui dextera porrecta est. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde viri tanto et sic ore locuta est: primo, inquit, aspectus Aeneae sic Didonis animum repente commovit, ut stupuerit visa eius forma, casum eius deinde miraretur. redeamus ad superiorem ipsius descriptionem et inveniemus stuporis eiusdem causas; dixit enim „os umerosque deo similis“ et cetera. recte ergo commota Dido obstipuit. casu deinde viri tanto: primo, inquit, reginam tanti viri commovit aspectus, secundo casus quo liberari potuit et ad ipsam nulli visus repente pervenire. sic tamen etiam ipsa respondit: quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? quae vis inmanibus adplicat oris? dicendo in prima parte sermonis sui nate dea ostendit aliquam se generis eius habere notitiam et, hoc licet apud Aenean posset esse mirabile, addidit indigne illum pati ut ex dea genitus delatus sit per naufragia ad regiones saevas. tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? ecce et locorum tetigit et Aeneae ipsius nomen et personam parentum ostenditque se miseratione commoveri, cum dicit per tanta pericula quis te casus insequitur natum ex dea? miratur eam quae debuit potentia numinis sui tueri filium contra omnia incommoda nec tamen facit. ut autem Aeneae admirationem auferret e medio, qua idem teneri potuit, exponit ipsa quomodo factum sit ut et ipsum, quamvis opinione, et genus eius nosset. atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum et victor dicione tenebat. tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum reges- que Pelasgi: quando, inquit, Teucer pulsus patriis regnis ibat ad novam sedem condendam, transiit per patrem meum et susceptus hospitio rettulit et casum Troiae et nomen tuum et Graecorum commemorationem fecit, ex eo novi omnia et memoria tenui. expositis causis et narrato ordine fabulae offert ultro hospitium maiorem humanitatis suae gratiam sperans, si eiusmodi beneficium non petita conferret. quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris: cum dicit quare agite, hoc debet intellegi: cum videatis non vos esse incognitos, nota autem esse mala vestra et morem esse familiae meae ut veniens hospes excipiatur, sicuti Teucer a patre meo susceptus est, ipsa quoque vos tectis meis excipiam. me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra: nec pudeat, inquit, quod tantum vos attriverit adversa fortuna; cum enim intervenit maior vis, aequo animo sustinenda est. atque, ut hoc persuaderet, proponit exemplum suum et dicit causas miserationis suae. ait enim et me, quam videtis velut felicem, aliquando infelicitas pressit, qua factum est ut iactata per infinita incommoda ad haec loca fortuna cogente perducta sim, ut ostenderet etiam se invitam in ipsis regionibus sedem conlocasse. non ignara mali miseris succurrere disco: non disco, inquit, quantum laborem sustineant quos adversa fortuna persequitur; didici enim malis meis quemadmodum succurrere miseris debeam. sic memorat, simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem: ut ostenderet plenam benignitatem animi, et Aenean duxit ad domum et ob eius adventum honorem templis indixit, ut esset publica gratulatio et ad societatem foederis illius etiam deorum favor accederet. dehinc moralitas sequitur, qua ostendatur humanitas plena. non enim omnes aderant, aut universi poterant Didonis interesse convivio. prae- sentes igitur detenti sunt, qui epulas sumerent cum regina, absentibus vero et in litore constitutis misit necessaria victui, quae abunde superessent. et, quia munera cum ornatu suo Vergilius tangit, idcirco posuit nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dei. viginti, inquit, tauros, ut numero et genere animalium ornaret quod laudare disposuerat. si enim taceret de tauris et eorum numero et boves diceret, minueret gratiam largientis et eorum meritum qui hos fuerant percepturi; plerumque enim pro accepturi persona aut maioris meriti munera aut minora mittuntur. magnorum horrentia centum terga suum: ecce et hic a numero auxit benivolentiam dantis et magnitudine laterum; horrentia pro admirandis posuit. pinguis centum cum matribus agnos: non recessit a numeris nec ab ipsa qualitate; nam pinguis agnos dixit, qui pingues non essent, nisi et eorum matres tales fuissent. cito autem per centenarium numerum agnorum ducenta fuisse capita demonstravit. munera laetitiamque dei: in vino tantum esse missum debemus intellegere quantum congrueret ceteris quae speciatim numerata sunt. ordinatio sensus melius intellectum patefaciet, quae est talis: nec minus interea sociis ad litora mittit munera et dicit quae sint ipsa munera, viginti, inquit, tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos laetitiamque dei. litorum fecit mentionem, ut intellegamus alios fuisse in secessu longo, alios in altero litore, qui cum Ilioneo fuerant liberati, ac per hoc omnibus intellegitur misisse, cum dicit ad litora. at domus interior regali splendida luxu instruitur. alia moralitas in descriptione regiae domus. nam cum hospites in convivium vocamus, pro eorum meritis conponimus domum: si mediocres personae sunt, cum cotidiano ornatu instructio solita remanet, sin vero maioris meriti, addimus multa repentina solitis, ut placeamus iis quos officio volumus promereri. in domo igitur Didonis quid agebatur propter Aenean, qui, licet victus, licet naufragus, cum ingenti tamen fama nominis sui veniebat? domus, inquit, Didonis continuo usu iam splendida instruebatur in meliorem faciem, ne displiceret Aeneae. idcirco non sic pronuntiandum est, ut simul universa iungantur, sed separentur hoc modo: at domus interior regali splendida luxu et interiecta mora dicamus instruitur, ut iam splendida ex iugi consuetudine melius ornaretur propter Aenean. et Didonis enim splendori adsignari debuit hic ornatus et Aeneae contemplatio considerari, ne regina ante adventum Aeneae nullum regiae ambitionis cultum videatur habuisse aut Aeneas humilis redderetur, si nihil propter ipsum praeter consuetudinem iungeretur ornatui domus ergo interior excolebatur solito melius. idcirco dixit interior, quia in exteriorem partem domus interim Troianos induxerat regina, donec necessaria convivio pararentur, mediisque parant convivia tectis: quoniam futurum fuit plurimorum convivium, ut fieri solet ubi omnis convivas non potuerint triclinia capere, quaecumque membra vel transitus fuerint stratis plurimis occupantur. hoc est quod dixit mediis tectis parant convivia. videamus iam accubitorum ipsorum rationem; et hic enim virtus facultatum et divitiarum reginae consideratur et meritum singulorum qui communicaturi convivium fuerant. omnia, inquit, convivia miro splendore parabantur, sed fuit in ipso apparatu diversitas propter distantiam personarum. parabant igitur convivia arte laboratae vestis ostroque superbo. hunc locum ex subiectis exponemus, ut appareat cur ostro superbo alia parata sint, alia vero arte laboratae vestis. cum enim omnis accumbentis describeret, ait (697) „cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea conposuit sponda mediamque locavit: iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt stratoque super discumbitur ostro“. ecce ostendit quod dixit ostroque superbo. item dixit (707) „nec non et Tyrii per limina laeta frequentes convenere toris iussi discumbere pictis“, ut responderet illi parti qua posuit arte laboratae vestis. honestius, ut fit, habiti sunt hospites, ut iisdem stratis quibus et regina uterentur, alii vero toris pictis, hoc est Tyrii ingens argentum mensis: idcirco adiecit mensis, ut ostenderet escarium argentum, ne putaretur in iis speciebus esse quae longe essent ab usu mensarum. caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiquae ab origine gentis: hic multiplex argenti laudatio; nam fuit ingentis formae perindeque magni ponderis, insignitum auro et decore mirabili, manu vero artificis ornatum, ut ars cum speciei pretio certare videretur, pictura autem speciebus ipsis adiecta gesta maiorum Didonis et originem continebat, quorum contemplatione meruit longissimo tempore reservari, supplementum laudis et specierum et ipsius dominae per tot ducta viros antiquae ab origine gentis: dignae species quae antiquitatem ac felicitatem maiorum Didonis picturis evidentissimis testarentur. Interea cum videret Aeneas parari convivium, se intra tecta vocatum esse cum suis, tanta nomine munerum sociis missa atque omnia esse in tuto, rapidum, inquit, ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat. hic ab iis qui verum intellectum non advertunt exoritur quaestio, quia dixit praemittit Achaten, cum ipse secuturus non esset, et putant in eo esse vitium. alii dicunt rapidum prae valde rapidum intellegendum, hoc est satis velocem mittit. sed utrumque non est verum; nam re vera praemittit proprie et necessarie positum est. urgebatur enim Aeneas pietatis ratione, ut videret maturius filium, rebus scilicet in tuto conlocatis, urgebatur alia quoque causa; nam cum vellet aliqua munera Didoni offerre, oportunum tempus, quod tradendis muneribus ante horam convivii esse debuit, nolebat amittere: rapidum ergo Achaten praemisit, hoc est mandatis instructum ut, antequam prenderetur, veniret et celeritate reditus prandio praevento munera oportune perferret. Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat. omnis in Ascanio cari slat cura parentis: securus de omnibus effectus Aeneas de solo iam videndo filio cogitabat. denique misit qui ei nuntiaret quae gererentur et misit eum de cuius relatione non dubitaret Ascanius. probamenta autem tutae securitatis his indiciis fuerunt, quod eum pater ad se venire praecepit; solius enim remanserat cura, quia conspectibus patris fuerat separatus. munera praeterea Iliacis erepta ruinis ferre iubet: multiplex laudatio munerum, quae properabat Aeneas ante initum convivium dare; nam, ut dictum est, ob hanc causam praemiserat, ut horam prandii praeveniret. gratior enim pransurus accumberet oblatis traditisque muneribus tantis ac talibus. munerum ergo ipsorum laus inducitur, per quae ostentatio posset existere, ut quae fortuna et felicitas Troianorum fuisset posset ostendi et probaretur animus largitoris qui talia habere vel donare potuisset. prima ergo ipsorum laus est quod essent erepta de ruinis patriae, cum incendio superata concideret, quae ipsa duplici ratione intelleguntur de magnis erepta et plurimis. diximus enim occasione specierum ipsarum Aenean laudari. si enim casu quod potuit rapuit, intellegetur habuisse meliora illis, quae incendia consumpserant aut ruina oppresserat, aut si habuit eligendi copiam, ut quod vellet eriperet, non abstulisset nisi quod esset, meriti potioris. pallam, inquit, signis auroque rigentem et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae: Helenam ferunt Argivam veterum fabulae et omnium consensus auctorum fuisse pulcherrimam, in tantum ut eius forma infinitorum pictorum et peritissimorum redacto in unum maximo numero, feminarum quoque propositis corporibus nudis pingi nequiverit. itaque quaecumque femina formosa fuerat Helenae nuncupabatur nomine, etiamsi pulchritudinis ratione Argivae Helenae aequari non poterat, ut vel nominis similitudine iuvaretur, ut diceretur esse quod non erat. idcirco Vergilius ait ornatus Argivae Helenae, ut regionis signo monstraret de ea se loqui Helena quae pingi non potuit, addens alia, ut lecturos redderet certiores: quos illa Mycenis, inquit, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum. diximus ergo primum meritum istarum specierum quod sint ereptae de ruinis et casibus patriae. accedit aliud: ipsa enim Helena cum esset regis uxor perindeque locupletissima, cum iret ad Troiam, has utpote praecipuas secum sustulit non redituram se sperans propter admissum adulterium; nam idcirco positum est quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat. addidit etiam matris Ledae mirabile donum, ut tantae pulchritudinis et tanti meriti species nisi a matre donari non potuerint, et, cum donarentur, miratos esse qui vidissent quam laudare potuissent. has ergo ideirco eam secum dixit avexisse, quod ipsis uteretur, quotiens volebat esse formosior, ipsis sine dubio etiam adultero suo melius placitura. ecce meritum munerum quot generibus vel modis expressum, quae superabant formam quae pingi non valuit pulchrioremque reddebant. dicendo ergo ornatus Argivae Helenae hoc sentiri Vergilius voluit, speciebus ipsis superatam illius mulieris formam redditamque pulchriorem. praeterea sceptrum: huic quoque additur meritum sic: Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami. quod habuit, inquit, praecipui et nobilis regis filia et natu maxima; solent enim religiosi parentes quae habent optima filiis deferre maioribus. colloque monile bacatum et duplicem gemmis auroque coronam: haec quoque admiranda debent intellegi. non enim dissimilia esse possent quae tantus tamque opulentissimus rex et benivolus pater filiae natu maximae contulisse docebatur. haec celerans iter ad navis tendebat Achates: celerans inquit, laudat hominis diligentiam qui mandata cum celeritate conplebat, quorum effectus, cum praedictis causis et ratione temporis urgeretur, maturitatem plenissimam requirebat. At Cytherea, hoc est cum haec gererentur, novas artes, nova pectore versat consilia, ut faciem mutatus et ora Cu- pido pro dulci Ascanio veniat donisque furentem incendat reginam atque ossibus inplicet ignem. quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis, urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat. magna et necessaria metuentis Ve- neris deliberatio, cuius aestus augebat consideratio loci, temporis atque personae. Aeneas quippe Achaten miserat, mandata eius debuit inplere, sollicitabatur Venus, quod iam teneretur Aeneas, credendus eo et committendus non erat nepos. quamvis enim fuissent Troes libenter et tota humanitate suscepti, metuebatur tamen hominum natura infidelis et fallax, stimulabat Iunonis pessimum studium, ne temporis oportunitate captata, occasione quoque loci suadente, qui Troianos in unum congesserat, quos naufragium extinguere non potuit faceret in terris Carthaginis interire. exquiruntur igitur artes novae et consilia elaborata capiuntur, ut Ascanius non pergeret et Achates tamen iussa conpleret. quanta subtilitate usa est Venus, ut deductorem ipsum primitus falleret, dehinc ceteros ad quos fuerat Cupido venturus, sequenti etiam patrem! hoc commentum proficiebat et illi parti, quod sollicitabant Venerem temporis ratio et exiguae substantiae, quia nec resistendi copia fuit per paucos nec fugiendi, quod hiemis causa et navium vitiis inpedirentur, quas constabat esse convulsas. his itaque cum merito angeretur, providendum fuit ne ubi filius eius cum periculo et levi amicitia tenebatur mitteretur et nepos, ne, si forte aliquid adversi existeret, omnis progenies interiret. magnum itaque exigebat sollicitudo ista tractatum, ut neque Ascanius pergeret et Aeneae praeceptis non negaretur effectus, nihilo minus etiam ipsius Aeneae salus uno eodemque consilio conlocaretur in tuto. statuit ergo secundum definitionem tractatus sui Cupidinem in Ascanii figuram commutandum atque mittendum, ut hoc genere Ascanium subtraheret, amaret Aenean Dido et Aeneas ipse tutior redderetur, vinceretur perinde Iunonis factio inimicae, ut, etiamsi aliquid adversi niteretur, inplere non posset, cessantibus universis per quos nocere posset. ergo his aligerum dictis adfatur Amorem. cum inducitur adlocutio Veneris ad Cupidinem, ibi consilia omnia nove inventa panduntur et, quia exigebat ratio temporis brevitatem, paucis usa est, sed multa conplexa servata illa parte rhetoricae disciplinae sine qua orator nihil est; nam et personarum et loci et temporis rationem tenuit et quid vellet exposuit et quomodo fieri posset ostendit, honestum quoque, facile et necessarium demonstravit, quaestionibus quae inpedimento esse negotio possent quasi obiectis respondit. duxit ergo a nomine naturali principium dicendo nate et mira arte hoc primum posuit. officia enim sanguinis filii parentibus in quibuscumque causis negare non debent et tunc magis coguntur ad inplendum quod parentes voluerint, si blandimentis potius quam iubendi auctoritate provocentur. sequitur meac vires, mea magna potentia: vindicat sibi, inquit, necessitudo parentum quicquid liberi possunt. hoc loco Vergilius docet inter filios et parentes tale debere esse volendi aut nolendi studium, ut in multis licet corporibus voluntas una et necessitudinis vinculum indistinctum integrumque perduret. solus, nate, patris summi qui tela Typhoea temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco: sunt qui ita distinguant: mea magna potentia solus, et tunc posset, si melior ratio non occurreret. idcirco enim positum est solus, nate, patris summi qui tela Typhoea temnis, ut ostenderetur facile esse quod Venus effici cupiebat. qui enim potuit fulmina Iovis contemnere ex quibus Typhoeus exarsit facilius potuit mentem feminae possidere. et illud intellegi potest, idcirco Iovis contempti factam esse commemorationem, ne ille se excusaret propter Iunonem. si enim contemptus est aliquando Iuppiter et Amori subiugatus, Iuno procul dubio contemni debuit, quam inferiorem fuisse constabat. fecit ergo benivolum dicendo filium, fecit benivolum dicendo quod potior esset ipso Iove diversis eum amoribus exagitando, fecit benivolum dicendo potentia mea et quicquid virium habere me puto per te habeo, arsit incendio tuo Iuppiter, nullius debes in desiderio meo contemplatione revocari. ecce addit alia, quibus eum ad conplenda quae necessitas exigebat ratione pietatis urgeret. ad te, inquit, confugio, si esset alter qui tantum mihi deberet aut tantum posset quantum 15 tu potes, ipsum quaererem, nunc, quia solus es qui debeas velle et possis inplere quod volo, non tantum confugio ad te verum etiam supplex tua numina posco. ecce omnis partis executa est, quippe et admonuit pietatis ut filium et rogavit ut deum, ut omni ex parte coartatus non deesset obsequiis matris. quid putamus ei oneris accessisse, cum rogatus est ab ea quae auctoritate parentis iubere debuerat? sed hoc necessitas fecit, ut ille precibus et necessitudine sanguinis flexus rebus rite conplendis operam daret. peracta principiorum parte qua fecit benivolum consequenter facit attentum, qua occasione ostendit metus sui causas: frater, inquit, ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iacteturque odiis Iunonis iniquae nota tibi. posteaquam benivolum fecit et attentum, incipit docilem facere subiuncta continuo narratione totius negotii, sed praemittit necessaria, quibus animus audituri non inmerito moveretur, non recedens a personarum ratione; nam in principis se appellavit matrem et Cupidinem filium, hic Aenean noluit filium dicere, sed, quod faciebat ad causam, frater, inquit, tuus ostendens operam eius non in extranei alicuius negotio, sed in fratris esse necessariam: quod fuit sine dubio honestum et pium, ut frater pro fratre laboraret, vel maxime in salutis causa. dicta Aeneae persona dicit labores eius cum miseratione infortunia quoque infanda commemorans. et, ut magis auxiliandi provocaret adfectum, dicit eum omnia inmeritum pati et deformat inimicae personam quae persequeretur innoxium. cum enim dicit frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iacteturque odiis Iunonis iniquae, iniquam dicendo ostendit Aeneae nullam culpam extare. iniquus est enim quisquis non praecedente peccato persequitur quemquam et perniciose persequitur. atque, ut vere iniquam probaret et maiore oneraret invidia, persequitur, inquit, eum omnia circum litora, ut nullo loco nocendi occasionem praetermiserit: ac per hoc nec in praesenti omissuram intentionem odii sui his addidit nota tibi: et hoc ad laudem Cupidinis pertinebat; maximum enim crimen eius esset, si fratris adversa nesciret. unde autem Venus nota esse fratri fratris incommoda diceret ipsa evidenter adfirmat dicendo et nostro doluisti saepe dolore. hoc genere conpellit eum ad ea conplenda quae fratri essent profutura; si enim praeterita frequenter doluit, debet etiam nunc cavere ne iterum dolenda succedant. nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur vocibus: praestruit sine labore posse perfici quod erat dictura faciendum. iam, inquit, tenet eum Dido usque adeo bona voluntate, ut fabulis blandis moras procuret, ne quoquam abscedat, ostendens non esse difficile ut teneatur animus eius adfectu ac per hoc non esse iam necessarium amoris initium, quod habere difficultatem posset, sed amoris augmentum. verum ne Cupido diceret si iam amat, quid opus est ut ad eam pergam? utrumque poeta servavit: et ostendit nullam esse in causa difficultatem, quod iam Dido amaret, et dixit necessitatem, quia ipsius amoris desideraretur augmentum. ait enim vereor quo se Iunonia vertant hospitia: cum hoc dicit, ostendit talem amorem Didonis fuisse qui factione Iunonis, quae in illa civitate magna veneratione coleretur, posset abrumpi, proinde necessario quaeri rebus iam conlocatis firmamentum, ut talis amor inponeretur Cupidinis opera quem inimicae potentis nisus expugnare non posset. voluntarius quippe amoris adsensus et humano arbitrio exortus facile potuit eadem voluntate dissolvi, etiamsi Iuno e diverso non esset, sin vero divinis ardoribus fuisset iniectus, hunc nec Didonis perfidia rumpere potuisset nec Iunonis auctoritas. haut tanto cessabit cardine rerum: cardo est proprie qui ianuam tenet vel postis, hic fidem facit, cum fores clauduntur, et tribuit firmitatem, denique ipse Vergilius, cum patefactum Priameiae domus vestibulum diceret (2, 493), „et emoti“, inquit, „procumbunt cardine postes“. translatione igitur hic usus poeta ait haut tanto cessabit cardine rerum; erat enim in potestate voluntate dissolvere amorem quem voluntate susceperat, ceterum divinitus inpactus non posset humano arbitrio submoveri. adserit ergo necessarium esse remedium cui omnis illa factio superata succumbat. idcirco ait quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore, ut non tantum amet Aenean quantum iudicio suo amandum putat, sed tantum maiore violentia cogatur in amorem quantum mater amat filium, cuius amor nullius violentia numinis valet abrumpi. quocirca capere ante dolis: tractat Vergilius praevenienda esse remedio mala quae metuimus ne accidant quam velle adflictis rebus et perditis subvenire. narrata desideriorum summa quaestionibusque omnibus diligenti examinatione discussis, ut super effectu desiderii conplendo instructum Cupidinem redderet, necessaria protulit. plurimum enim prodest in rebus gerendis iuvare consilio eum quem negotio expediendo praefecerit quisquam; libenter quippe mandata suscipiet, cum adverterit inpositum munus compendioso remedio relevatum. dicit ergo consilium suum instructum ratione personae, loci quoque et temporis. temporis, quo Ascanius iussu patris venire praeceptus est. hoc est quod ait regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura. personae, quod in Cupidine et Ascanio aetas consimilis esset. merito dixit puer ire parat, quia disposuerat dicere et notos pueri puer indue vultus: praestruebat, ut ostenderet in commutatione formae aetatis commutationem non futuram esse difficilem. ad personae rationem etiam illud accedit quod consilii spondebat effectum: illi enim sperabat reginam daturam oscula utpote puero, et dulcia, quia amabilis est aetas puerilis. cuius personae gratiam auctura erat perlatio munerum; nam primo libenter gratiae danti referuntur, in honore est etiam ille qui munerum perlator extitit. dona ferens pelago et flammis restantia Troiae: talia, inquit, dona quae ex maiore vi, ignis scilicet et pelagi, liberari potuerunt vel superesse, hoc ideo, ut viderentur interisse meliora. interea ad personae rationem etiam hoc pertinet quod ait mea maxima cura; nolebat enim mittere Ascanium, ne duorum sollicitudine frangeretur, vel ne eum mitteret qui exoriente violentia vel dolo sibi per aetatem adesse non posset, vel quia ultra liberorum adfectum nepotes haberi dicuntur. ne autem diceret Cupido cum ego perrexero, quid fiet, si sequatur Ascanius? ait hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. bene somno se dixit capturam puerum; in quibus enim actibus illa aetas posset retineri? vel certe quia pueri omni cura vacui altius et diutius dormiunt et mora fuerat necessaria, dum Cupido iniuncta matris inpleret. adnectit mandati summam, simul etiam faciendi consilium suggerit oportunitate temporis expeditum et idoneum satis ad capiendos mulieris animos; mulier quippe mandabat quae feminarum motus optime nosset. designat igitur tempus quod amoribus oportunum est, designat etiam locum: tu, inquit, faciem illius noctem non amplius unam falle dolo et notos pueri puer indue vultus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, [cum dabit amplexus atque oscula, dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno]. huic sententiae etiam Terentius attestatur, qui dixit (eun. 4, 5, 6) „sine Cerere et Libero friget Venus“. unde hic facilior esse potuit mentis inclinatio, quia utrumque suppetebat utpote in reginae convivio. noctem non amplius unam, ut ostenderet non longi temporis operam necessariam et mature id fieri debere, quia Ascanius non potuit prolixo spatio somni occupationibus detineri. conpletis omnibus quae artifex et sollicita loquebatur videamus quid adsignet personae fili. nullum dat ille responsum. quid enim personae matris vel maxime in tali causa responderet? et tempus facta, non verba vel fabulas exigebat. paret Amor dictis carae genetricis et alas exuit et gressu gaudens incedit Iuli: officiosi fili partis commendat, quippe quem hortabatur matris adfectus et fratris caritas excitabat. exponebat autem alas, ut alienam speciem mentiri potuisset. et gressu gaudens incedit Iuli: gaudentem inducit Cupidinem, vel quod quasi Ascanius ibat ad patrem, vel quod plena voluntate iussa matris inplebat. hoc est enim praecipuum obsequentis studium, si libens agat quae praecepta sunt quam invitus conpleat. ergo Cupido agebat partis suas. at Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat et folum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans conplectitur umbra: tractatur natura hominis et aetatis; pueri enim facile dormiunt utpote securi, quod facilius fit et diu, si accedant alia quae animum cuiusque diverso suavitatis sensu magis ac magis invitent. providetur lucus, mollities quoque et flores, odor florum, secessus, silentium et opacitas umbrarum. ibat, inquit, [dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis] duce laetus Achate: ecce subtilitas simulantis alienam personam, ipsum primo Achaten fallit, qui alium ducens pro alio transfigurationem factam non videbat. portabat dona regia et laetus fuit: non fatigabatur puer onere munerum nec taedio ponderis aut itineris frangebatur; supra enim dixit „pallam signis auroque rigentem“ et „sceptrum Ilione quod gesserat olim“, ut ostenderet species quas puer pro levibus ferre non posset. Cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea conposuit sponda mediamque locavit: ecce provenit oportunitas loci et temporis quam praedixerat Venus; nam ea hora qua Cupido pro Ascanio veniebat coeperat discumbi. et primum quidem discubuisse inducit convivii dominam ea ambitione quae conveniebat reginae, eo vel maxime tempore quo susceperat hospitio tantum regem ceterosque Troianos, eo loco qui potior apud veteres fuit; denique et Sallustius (hist. III 83M.) Sertorii convivium sic describit, ut ipsum, quia potior fuit, conlocasset in medio. iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt stratoque super discumbitur ostro: non iuventus conveniunt, sed Aeneas et iuventus Troiana simul conveniunt; ut autem eorum meritum emineret, deferuntur iis loca talia quae ostro confectis vestibus fuerant superfusa. dant manibus famuli lymphas cereremque canistris expediunt tonsisque ferunt mantelia villis: hic dispositionem familiae regalis ostendit: alii enim hoc est viri aquam abluendis manibus dabant, alii mantelia porrigebant quibus manus ablutae tergerentur, alii canistris panem ministrabant. mos enim fertur apud veteres fuisse ut panis non argenteis vasculis inferretur, sed canistris hoc est speciebus factis ex vimine. quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo cura penum struere et flammis adolere penates: longus ordo est, cum multi eandem rem servatis vicibus administrant. ubi igitur fuerant quinquaginta ad quarum curam pertinebat procuratio cellarii et deorum penatium cultus, procul dubio illas longo ordine vicissitudo tangebat. centum aliae totidemque pares aetate ministri qui dapibus mensas onerent et pocula ponant: quanta elegantia quantaque brevitate divitias expressit atque laudavit! cum enim vellet ducentorum facere mentionem eorumque sexus atque aetates discernere, non tenuit circumitum, ut diceret ducentos, ex quibus essent centum mares et centum feminae et omnes unius essent aetatis, sed celeritate usus et numerum et aetatem unum et utrumque sexum expressit. hic leviter legentes accipiunt ducentorum descriptionem in quibus eadem aetas fuit, sed nihil magnum aestimantes, si regina ad hanc partem officii ducentis ministris utebatur. et revera nihil fuit magnum ad divitias regalis exprimendas ec memorabile, si numeri tantummodo faceret mentionem, taceret de aetate; cum autem hoc ipsum adiecit dicens pares aetate, illic omnem familiae copiam, decorem quoque et substantiam demonstravit. in evidenti est enim quanta servorum reginae fuerit multitudo, ex qua ducenti pares aetate deligi potuerunt digni qui curarent supra dicta. nec non et Tyrii per limina laeta frequentes convenere toris iussi discumbere pictis: ecce diversum discumbentium meritum: Troiani super ostrum discumbebant, Tyrii vero super pictas vestes ac per hoc inferioris pretii. hoc est quod superius dixit (638) „mediisque parant convivia tectis arte laboratae vestis ostroque superbo“. hospitibus delatum est ut super ostrum discumberent, civibus vero pictarum vestium locus attributus est. mirantur dona Aeneae: hunc locum duplici intellectu positum debemus accipere et utrumque ad Aeneae laudem pertinentem. si enim consideremus personam Didonis, cui Tyrii obsequebantur et regina fuit et uxor divitis, ipsa quoque ditissima, illic inveniemus specierum laudem cumulatam. mirabantur ergo quae ad donandum Cupido perrexerat, quem putabant Iulum esse, perindeque admiratione monstrabant reginam suam talis species numquam habuisse nec apud quemquam se vidisse. alter intellectus est in eo quod dictum est mirantur dona Aeneae, hoc est mirantur talia Aenean vel habere vel donare potuisse, mirantur igitur substantiam et animum largientis. mirantur et Iulum flagrantisque dei vultus, utpote eum qui sub mortali forma habuerit inmortalis numinis dignitatem. hoc ex persona poetae dictum debemus accipere, ceterum omnes qui aderant Iulum esse arbitrabantur. praecipue infelix, [pesti devota futurae expleri mentem nequit ardescit- que tuendo Phoenissa et pariter puero donisque movetur]: cum omnis, inquit, teneret admiratio, tum vero Didonem, quae non satiabatur videndo, sed magna consideratione nutriebat incendium sensibus suis, quod fuerat peritura. ardescit tuendo a contrario posuit; consideratio enim satis intenta fastidium parere debet, non inexplebile desiderium. ille ubi conplexu Aeneae colloque pependit: etiam hic magnum poetae consilium; primo enim obsequium patri Ascani repraesentari convenerat, ut ipso primitus in errorem misso transfigurationem non intellegerent etiam ceteri. atque ita factum est; nam secutum est et magnum falsi inplevit genitoris amorem, reginam petit: falsi inquit, non quod non esset pater eius, sed quod Aenean ipsum Ascani patrem primo subtiliter Cupido fefellisset, quia Aeneas in tantum errorem missus est, ut arbitraretur se filium amplecti et osculari praesentem. ergo non intellegente insidias patre quasi verum hospitis filium venientem ad se regina suscepit. haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet: exhibens omnem benivolentiae adfectum intuebatur eum libenter et interdum gremio continebat. inscia Dido insidat quantus miserae deus: tanto libentius puerum inprudens Dido gremio confovebat, quanto nesciebat qualem deum admoveret amplexibus suis. bene autem miseram dixit quae ignara gestorum benignum in omnibus animum repraesentabat, quae esse potuit inimica, cum ex eo ipso pararetur ad mortem. at memor ille matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit et vivo temptat praevertere amore iam pridem resides animos. desuetaque corda; novus enim amor inferri non posset, nisi vetus primo fuisset exclusus, qui ipse, quoniam sensibus Didonis altius insederat, non semel hoc est non uno inpulsu, sed paulatim potuit aboleri. et cui amor coniugalis novus propter Sychaei memoriam vehementer horrebat sensim potuit in praesentis amores induci, vel maxime quia aliquanto tempore desierat videre. cuius amore tenebatur. interea sciendum est induci Didonem castam, divitem, pulchram, idcirco deceptam per Cupidinem, ut etiam in eo existimationem non tantum ipsius Didonis verum etiam Aeneae poeta conservet, ne illum ignobilis femina proiecti pudoris sponte amasse aut provocata muneribus videatur aut ille malis subversus innumeris de amoribus inlicitis cogitasse. Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et vina coronant: mos prolixi et publici convivii describitur; nam confectis epulis bibendi studium sequitur. fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant atria: sine strepitu enim et clamoribus multitudinis perpotantis esse non potuit. dependent lychni laquearibus aureis incensi: huius loci ordinatio talis est: dependent laquearibus aureis lychni incensi. et noctem flammis funalia, vincunt: consummato iam perpotationibus die noctis tenebrae diversitate procurati luminis vincebantur. funalia autem debemus accipere faces ex funibus praeceratas. hic regina gravem gemmis auroque poposcit inplevitque mero pateram, hoc est poposcit pateram inplevitque mero. laus ipsius paterae; ibi enim apparere poterunt divitiae, ibi veneratio, si decora vel magni meriti fuerint quibus deorum cultus inpletur. aurea, inquit, fuit et gemmis ornata. quam Belus et omnes a Belo soliti: supplementum laudis est quia ipsa usi sunt maiores Didonis et durante merito usque ad ipsam per gradus succedendo transmissa est. tum facta silentia tectis: res divinas actura Didone omnium vox et strepitus conquievit. supra enim dixit „fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant atria“. Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, [hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse velis]: dixit quem rogaret, dixit et eius virtutem vel potestatem. hoc dicendo ostendit hospitum causa se id facere adprobans factum ac demonstrans quod pleno voto Troianos excepisset, ut initam societatem hospitalis Iuppiter suo testimonio et studio roboraret, cum hoc illi Troiani non promisissent. cum autem ipsa esset Sidonia, quasi quodam mortis suae praesagio, Tyriorum et Troianorum fecit tantummodo mentionem, ut illis dies ille esset laetus. merito diei meminit, quod confirmabat et societatem per sacra et convivium; triste enim fuit tenebras nominare vel noctem, vel maxime quia continuatio diem nocti coniunxerat et nondum itum erat ad requiem. nostrosque huius meminisse minores, sicuti factum est, ut etiam nunc duret de actibus Didonis fabula. adsit laeti- tiae Bacchus dator: vinum intellegimus dictum, sine quo laetitia esse in conviviis non potest, licet, alio loco (georg. 2, 455) dixerit poeta ipse „Bacchus et ad culpam causas dedit“; sed hoc in potestate est hominis positum, si eo bene et moderate aut male et intemperanter utatur. plerumque enim quae ad salutem inventa sunt, dum male nonnulli utuntur, in perniciem et exitium cadunt. et bona Iuno; noverat enim inimicam fuisse Troianis: ut magis bona quam cum solito odio interesset. et vos o coetum, Tyrii, celebrate faventes: ne esset aliqua incolarum adversus peregrinos aemulatio; quod ipsum quia noverat saepe fieri, inter ipsas sacrorum religiones interdixit. dicit et in mensam laticum libavit honorem; in conviviis enim cum huiusmodi honorificentia numinibus exhibetur, pro ara mensa succedit. primaque libato summo tenus attigit ore: prima propterea, vel quia ipsa libabat vel quia ipsa potior omnibus fuit utpote regina. summo tenus attigit ore: ut religionis potius quam vini cupidam demonstraret, summis labris tetigit poculum. tum Bitiae dedit increpitans: hic de potioribus fuit, denique in sequentibus dixit post alii proceres, ut ostenderet etiam Bitian de numero fuisse maiorum. increpitans: clara voce exhortans. idcirco autem hunc elegit cui porrigeret pateram, quod sciret eum vini esse amatorem, quod ipsum probatur ex eo quod sequitur. ille inpiger hausit spumantem pateram et pleno se proluit auro: et pateram, inquit, vacuam fecit et, cum avide biberet et tantum infunderet quantum fauces eius transmittere non possent, perfudit etiam se. post alii proceres: intellegitur ritui obsecuti sunt. post exacta convivia, post honores divinos expletos, post consecrationem foederum, post consensum potiorum hoc est Bitiae et ceterorum principum inducitur ludorum descriptio. hic enim regibus vel personis potioribus mos est, ut peractis conviviis exhibeantur voluptates quae ad producendam potationem homines teneant. sed qualis ludos habuerit regina videamus: nihil fiebat turpe nec dicebatur obscenum, cithara, inquit, crinitus Iopas personat aurata. constat citharae artem inter honestas professiones numerari, denique per hanc Orpheus plurimum potuit, hanc etiam philosophi procul dubio graves et prudentes amant, hanc dili- gunt Musae, quibus tradentibus in usus hominum venit, haec in agonibus hoc est sacris certaminibus coronatur: ecce ars honesta, convivium quoque non dissimile. videamus qualia canebat: docuit, inquit, quem maximus Atlans, hoc est non turpia aut obscena, sed venientia ex philosophiae fonte, quae docuerat Atlans maximus, plenus virtutum verae philosophiae. dicitur iam quid Atlans vel scripsit vel docuit: errantem lunam solisque labores, tractavit, inquit, cursus solis et lunae, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, quid tantum oceano properent se tinguere soles hiberni vel quae tardis mora noctibus obstet: quae ille de rerum natura pertractans docuit haec Iopas et voce et iucunditate citharae personabat, scilicet cursibus solis et lunae stare hominum genus et pecorum, tractavit et quomodo imbres existant, unde committantur fulgura, unde siderum transitus fiat vel quibus ex causis in brevitatem aut longitudinem commutentur dies et noctes, quae omnia ad rerum naturam pertinent et nisi a doctissimis tractari non possunt. ingeminant plausu Tyrii Troesque sequuntur: primo dixit Tyrios plausum dedisse, deinde Troianos; nescientes enim consuetudinem reginae Troiani nihil debuerant priores efficere, ne in aliquo displicerent, sequi tamen eos qui ex more faciebant non fuit temera- rium. universi interea in his voluptatibus fuerant occupati, hoc est cantando, audiendo, plaudendo vel bibendo, regina autem non aegre patiebatur noctem his generibus trahi, sed ipsa quoque morarum causas requirebat, quibus in longum vigilias duceret; aliis enim potantibus vinum ipsa amorem bibebat. idcirco ait nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido longumque bibebat amorem multa super Priamo rogitans, super Hectore multa, nunc quibus Aurorae venisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. superflue quae noverat et picta habuit requirebat: quasi igitur summatim et specialitatem temnens haec inmisit sperans eas fabulas tantam moram parere potuisse quanta sufficiebat ei cuius animus de Aeneae praesentia satiari non poterat. interea ad procurandum temporis tractum ad generalitatem quoque sese convertit et usa interrogationibus novis ait immo age et a prima dic, hospes, origine nobis insidias, inquit, Danaum casusque tuorum erroresque tuos. brevis quidem propositio, sed quae non brevem narrationem fuisset habitura. respondetur ergo primis duabus propositionibus in secundo libro, tertiae autem in tertio. nam in secundo insidias Danaum et suorum casus executus est, in tertio vero errores suos numeravit, licet in tertio ipso etiam casus suorum nonnullos addiderit, cum de Polydoro, de perditis luis contagione sociis et de amisso patre locutus proditur. novissime posuit nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas, ut Aeneas intellegeret et gesta in Troia et septem annorum cursum sibi esse narrandum.