<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="pr" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">PRAEFATIO. </title></ab><p>Duodecim abusiua sunt saeculi. hoc est: sapiens sine operibus, <lb/>
            senex sine religione, adulescens sine oboedientia, diues sine eleemosyna, <lb/>
            femina sine pudicitia, dominus sine uirtute, christianus contentiosus,<lb n="5"/>
            pauper superbus, rex iniquus, episcopus neglegens, plebs <lb/>
            sine disciplina, populus sine lege. sic suffocatur iustitia: haec sunt <lb/>
            duodecim abusina saeculi per quae saeculi rota, si in illo fuerint, decipitur <lb/>
            et ad tartari tenebras nullo impediente iustitiae suffragio per <lb/>
            iustum Dei iudicium rotatur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">SAPIENS SINE OPERIBVS. </title></ab><p> Primo sine bonis operibus sapiens et praedicator si fuerit, qui quod <lb/>
            sermone docet, actibus explere neglegit. auditores enim doctrinae <lb/>
            dicta contemnunt, cum praedicatoris opera a praedicationis uerbis <lb/>
            discrepare conspiciunt: numquam enim fit efficax praedicantis auctoritas, <lb n="15"/>
            nisi eam effectu operis cordi adfixerit audientis, praesertim cum <lb/>
            et ipse doctor, si in uitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris <lb/>
            medicamentum suis uulneribus adhibere paruipendat. unde et ipse <lb/>
            Dominus in euangelio de doctrina pariter et bono opere discipulos

<note type="footnote"> Incipit de duodecim abusiuis saeculi <hi rend="italic">G,</hi> Incipit epistula sancti Cypriani <lb/>
            martyris <hi rend="italic">V,</hi> Incipit libellus sancti Cipriani episcopi de duodecim <lb/>
            abusiuis saeculi <hi rend="italic">X</hi>. — 7 sic] quibus <hi rend="italic">V</hi> haec] enim <hi rend="italic">add. G s. l. m. 2</hi> <lb/>
            8 per quae saeculi om. X fuerit <hi rend="italic">V</hi> 9 suflragio om. <hi rend="italic">V</hi> 11 s. s. <lb/>
            operibus bonis <hi rend="italic">G,</hi> s. s. bonis operibus X; <hi rend="italic">om. hanc et reliquas</hi> inscrip- <lb/>
            <hi rend="italic">tiones Vx</hi> 12 primo] primus abusionis gradus est si v si om. e <lb/>
            14 dicta facere v 15 fit] fit tam <hi rend="italic">V</hi> praedicantisl constituentis <lb/>
            v 16 eam] etiam <hi rend="italic">V</hi> affectu <hi rend="italic">G1V1X</hi> 17 si <hi rend="italic">G 8. l</hi>. m. 2; <lb/>
            si in om. <hi rend="italic">V</hi> amore X dilapsus <hi rend="italic">GX</hi> 18 adhiberi <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            paruipendit Xx 19 de] cum de <hi rend="italic">V</hi>, </note><lb/>
             
<pb n="153"/>
            instruere uolens qualem in his cautelam haberent ammonebat dicens: <lb/>
            si sal euanuerit, in quo salietur? hoc est, si doctor errauerit, <lb/>
            a quo iterum doctore emendabitur? et si lumen quod in <lb/>
            te est tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt? <lb/>
            si namque oculus a uidendi officio desiuerit, quis a manu aut pede uel <lb n="5"/>
            reliquo corpore illud ministerium exiget? quapropter doctores cogitent <lb/>
            ne ampliori uindictae subiaceant, si plurimorum perditionis occasionem <lb/>
            abundantius praestent. nam et Salomon dum multae sapientiae transgressionem <lb/>
            incurrit, totius Israeliticae plebis regni dispersionem solo <lb/>
            suo merito praestitit. quibus ergo committuntur multa, maiora perdunt, <lb n="10"/>
            si non recte dispensauerint rectoris sui munera, quae perceperunt. <lb/>
            cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. et seruus <lb/>
            qui domini sui uoluntatem intellegens non facit, <lb/>
            acrioribus et grauioribus flagris uindictae uapulabit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">SENEX SINE RELIGIONE. </title></ab><p>Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inueniatur,  <lb/>
            cui cum membra exterioris hominis ueterescunt, uires animi id <lb/>
            est interioris hominis membra incrementa roboris non capiunt. plus <lb/>
            enim omnibus religioni operam dare senibus conuenit quos praesentis <lb/>
            saeculi florida aetas transacta deserit. sicut namque in lignis ipsa reproba <lb n="20"/>
            arbor\'conparet quae post flores fructus optimos cultori suo non <lb/>
            exhibet, sic et in hominibus ipse reprobus est quem flos iuuentutis <lb/>
            deserit et tamen in sui corporis senectute bonorum operum maturos <lb/>
            fructus proferre paruipendit. quid enim stolidius fieri potest, si mens

<note type="footnote"> \\ <lb/>
            2 Katth. 5, 13. 3 Matth. 6, 23. 12 Lnc. 12, 47. </note>

<note type="footnote"> 1 instruere uolens discipulos <hi rend="italic">v</hi> admoneret <hi rend="italic">V</hi> 2 si] quod <lb/>
            si Xv hoc] id X 3 quo] quo enim <hi rend="italic">V</hi> I 5 desierit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            aut] vel X, uel a v 6 a reliquo <hi rend="italic">v</hi> doctores <hi rend="italic">om. X</hi> 7 plurimis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> perditioni X 8 ipse <hi rend="italic">salomon v</hi> 9 solo suo <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            solio F, solius sui <hi rend="italic">v</hi> 10 meriti. X et maiora X 11 percipenmt <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 12 <hi rend="italic">cui...!. 14</hi> uapulabit <hi rend="italic">om</hi>. X ab eo plus <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            14 artioribus <hi rend="italic">QV</hi> flagellis v napulauit <hi rend="italic">G</hi> 17 ueterascunt <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 19 conuenit] conpetit Xv praesentis <hi rend="italic">G</hi> is in <hi rend="italic">ras.,</hi> <lb/>
            praesenti X1 20 deseruit <hi rend="italic">Vv</hi> sicut] licet <hi rend="italic">GXV; cf. p. 158, 1</hi> <lb/>
            21 arbor reproba X 22 ipse] ille <hi rend="italic">V</hi> 23 deBeruit v 24 potest <lb/>
            fieri <hi rend="italic">V</hi> si <hi rend="italic">GIV,</hi> si tunc <hi rend="italic">GsX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus <lb/>
            senectute confectus ad interitum properat? dum oculi caliginant, <lb/>
            auris grauiter audit, capilli fluunt, facies in palore mutatur, dentes <lb/>
            lassi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suauiter olet, pectus <lb/>
            suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor <lb n="5"/>
            inflat : homo interior qui non senescit his omnibus adgrauatur. et haec <lb/>
            omnia ruituram iam iamque domum corporis cito praenuntiant. quid <lb/>
            ergo superest, nisi at, dum huius uitae defectus adpropiat, nihil aliud <lb/>
            cogitare quam quomodo futurae aditus prospere conprehendatur quisque <lb/>
            senex appetat ? iuuenibus enim incertus huius uitae terminus instat,<lb n="10"/>
            senibus uero cunctis maturior ex hac luce recessus [breuiter concordat]. <lb/>
            cauendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non <lb/>
            ueterescunt et totum hominem ad peccandum pertrahunt, cor uidelicet <lb/>
            et lingua: quia cor nonas semper cogitationes machinari non desinit, <lb/>
            lingua inpigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. caueat<lb n="15"/>
            ergo senilis aetas, ne istae iuuenescentes particulae totam sibi harmoniam <lb/>
            decipiant et per res ineptas reliqui corporis grauitatem inludant. <lb/>
            unicuique namque considerandum est quid aetate eminenti iam <lb/>
            dignum est, ut hoc agat quod nec uitam nec aetatem nec ministerium <lb/>
            uile reddat.. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">ADVLESCENS SINE OBOEDIENTIA. </title></ab><p> Tertius deinde gradus est adulescens sine oboedientia, quo mundus <lb/>
            a recto rationis ordine deprauatur. qualiter namque in senectute

<note type="footnote"> 1 totius uidetur <hi rend="italic">corr. ex</hi> citius <hi rend="italic">0</hi> 2 caliginant <hi rend="italic">G,</hi> caligant <lb/>
            <hi rend="italic">XVv</hi> 3 aures g. audiunt <hi rend="italic">G2<foreign xml:lang="grc">Χυ</foreign></hi> pallorem <hi rend="italic">Vx</hi> 4 lassi] <lb/>
            lapai v 5 cacinnat <hi rend="italic">X,</hi> cac.innat <hi rend="italic">G</hi> 6 homo] etiam homo v <lb/>
            7 omnia <hi rend="italic">om. X</hi> 8 ut om. <hi rend="italic">Y</hi> dum om. X adpropiat <hi rend="italic">GX,</hi> <lb/>
            adpropinquant <hi rend="italic">Vv</hi> 9 f. aditus] futura habitatio v conprehendat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 10 enim om. <hi rend="italic">V,</hi> autem <hi rend="italic">X</hi> 11 maturus <hi rend="italic">X</hi> recessus <lb/>
            <hi rend="italic">om. X,</hi> exitus e breuiter concordat om. <hi rend="italic">G V</hi> 13 ueterascent <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            ueteraaount v hominem secum ad peccatum v 14 semper <lb/>
            nonas <hi rend="italic">V</hi> 15 machinare <hi rend="italic">X</hi> machinari cor <hi rend="italic">Vv</hi> 16 ergo om. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            sibi] sui v armoniam <hi rend="italic">GX</hi> 17 grauitati <hi rend="italic">X</hi> 18 namque] <lb/>
            autem <hi rend="italic">X,</hi> enim v aetate«et <hi rend="italic">X,</hi> aetati et <hi rend="italic">Y</hi> eminenti iam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> eminentia <hi rend="italic">GIX,</hi> eminenciae <hi rend="italic">V,</hi> eminenti G2<foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 19 est] sit e <lb/>
            20 uilem <hi rend="italic">G\'</hi> 22 deinde] abusionis <hi rend="italic">Xv</hi> aboedigentia 91 </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            ministrari sibi ille sperabit, qui in adulescentia senioribus oboedientiam <lb/>
            exhibere contemnit? unde et in prouerbio apud ueteres habetur, quod <lb/>
            seruiri nequeat qui prius alicui seruitutem praebere denegat. propter <lb/>
            quod et Dominus Iesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam <lb/>
            aetatem doctoris non peruenit, oboedienter ministrationem <lb n="5"/>
            parentibus suis exhibuit. sicut ergo in senibus sobrietas et morum per <lb/>
            fectio requiritur, ita in adulescentibus obsequium et subiectio et oboedientia <lb/>
            rite debetur. quapropter et in mandatis legis primum in his <lb/>
            quae ad homines pertinent patris et matris honor imperatur, quia <lb/>
            quamuis carnalis pater non superuixerit aut indignus fuerit, alicui <lb n="10"/>
            tamen patri digno et uiuenti paternus honor usque ad dignam aetatem <lb/>
            a filiis praebendus esse ostenditur. quattuor etenim modis per scripturas <lb/>
            diuinas patres uocantur, hoc est natura gente admonitione aetate. <lb/>
            de patre namque naturali Iacob ad Laban loquitur : nisi timor <lb/>
            patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea <lb n="15"/>
            sunt. gente uero pater dicitur, quando Dominus ad Moysen de rubo <lb/>
            loquebatur, ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus <lb/>
            Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. aetate autem pariter et admonitione <lb/>
            pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur: <lb/>
            interroga patrem , tuum, et adnuntiabit tibi [maiores <lb n="20"/>
            tuos, et dicent tibi]. quod si ergo naturalis pater superstes non <lb/>
            fuerit aut indignus fuerit, admonenti tamen aut seniori ab adulescentibus <lb/>
            oboedientia praebenda erit. quomodo enim honoratus in senectute

<note type="footnote"> 14 Gen. 81, 42, 17 Ex. 3, 6. 20 Deut. 32, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 ministrari sibi (sibi <hi rend="italic">om. GlV)</hi> ille (illi V) <hi rend="italic">GY,</hi> obsequi sibi ille <lb/>
            <hi rend="italic">X,</hi> aliis ministerium v aperat <hi rend="italic">G sed</hi> at <hi rend="italic">in ras.,</hi> imperabit v <lb/>
            se senioribus <hi rend="italic">Xv</hi> oboedientem <hi rend="italic">Vx</hi> 8 seruire <hi rend="italic">V,</hi> dominari v <lb/>
            denegat] nequeat <hi rend="italic">V</hi> 4 dum om. <hi rend="italic">X</hi> 5 p**uenit <hi rend="italic">X,</hi> pernenerat <lb/>
            <hi rend="italic">Vx</hi> 6 suis <hi rend="italic">om. X</hi> exhibuit] praestitit <hi rend="italic">v</hi> 7 ita] ita <lb/>
            etiam v 8 et in] in <hi rend="italic">V</hi> 13 admonitione] adoptione <hi rend="italic">X</hi> e <lb/>
            aetate <hi rend="italic">v</hi> 14 naturali.. <hi rend="italic">V,</hi> natnraliter <hi rend="italic">GX; fort</hi>. naturali per <lb/>
            16 de rnbo ad moysen v 18 pariter et monitione <hi rend="italic">X,</hi> pater dicitur <lb/>
            et adm. <hi rend="italic">V,</hi> ******* et ammonitione <hi rend="italic">G eed</hi> am <hi rend="italic">8. l. m. 2,</hi> et adm. pariter <lb/>
            v 20 adnnntianit <hi rend="italic">G1 X1</hi> maiores t. e. d. tibi <hi rend="italic">om. G XV</hi> <lb/>
            21 quod om. <hi rend="italic">V,</hi> unde <hi rend="italic">X</hi> ergo <hi rend="italic">om. X</hi> pater om. <hi rend="italic">X</hi> 22 ab <lb/>
            aduliscentibus <hi rend="italic">GV,</hi> adulescenti <hi rend="italic">X,</hi> adolescentis v 23 enim om. <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            ergo v.. </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            apparebit, qui disciplinae laborem in adulescentia non sustinuerit? <lb/>
            quodcumque etenim homo laborauerit, hoc et metet. omnia namque <lb/>
            disciplina in praesenti non uidetur esse gaudii <lb/>
            sedmaeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatio <lb/>
            per eam reddit iustitiae. sicut ergo fructus non inuenitur<lb n="5"/>
            in arbore in qua pampinus aut flos prius non apparuerit, sic et <lb/>
            in senectute honorem legitimum consequi non poterit qui in adulescentia <lb/>
            disciplinae alicuius exercitationibus non laborauerit. disciplina <lb/>
            igitur absque oboedientia qualiter fieri potest? adulescens ergo sine <lb/>
            oboedientia adulescens sine disciplina est: quoniam et ipsa oboedientia<lb n="10"/>
            quae omnium disciplinarum mater est magna exercitatione indiget, ut <lb/>
            sui normam studii Christo Domino exhibeat qui oboediens patri usque <lb/>
            ad mortem crucis ignominiam libenter sustinuit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DIVES SINE ELEEMOSVNA. </title></ab><p> Quartus abusionis gradus est diues sine eleemosyna, qui superflua<lb n="15"/>
            usus sui quae custodienda in posterum recondit indigentibus et nihil <lb/>
            habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita <lb/>
            diligenti cura custodit, caelestis patriae perennem thesaurum <lb/>
            amittat. ad quem thesaurum Dominus Iesus adulescentem diuitem qui <lb/>
            eum de perfectione interrogauerat ita respondens inuitauit: si si<lb n="20"/>
            perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, <lb/>
            et ueni sequere me, et habebis thesaurum <lb/>
            caelo. quem thesaurum nullus umquam. hominum habere potest, nisi <lb/>
            qui pauperibus solacia praestat aut per semet ipsum pauper est. non

<note type="footnote"> 2 Hebr. 12, 11. 20 Matth. 19, 21. </note>

<note type="footnote"> . 2 et <hi rend="italic">G</hi> 8. <hi rend="italic">I. m. 3</hi> - 3 esse <hi rend="italic">om</hi>. X 4 autem] uero v eurcitatis<lb/>
             X 5 reddet <hi rend="italic">Vx</hi> ergo <hi rend="italic">om. X,</hi> enim <hi rend="italic">V</hi> 6 et om. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            7 asseqm v 8 eiercitatione a 10 oboedientia aduliscens (igitar add- <lb/>
            <hi rend="italic">Y)</hi> s. disciplina <hi rend="italic">OY,</hi> disciplina a. s. oboedientia <hi rend="italic">Xx</hi> 11 est <hi rend="italic">G 8. I. <lb/>
            m. 2</hi> ut] etenim X, quae v 12 a christo <hi rend="italic">X,</hi> in christo v exhibeat] <lb/>
            suscipit X, sumpsit v 16 usus sui <hi rend="italic">om</hi>. X quaeque <hi rend="italic">G\'X</hi> <lb/>
            recondens X 17 dum] cum X 19 amittit X*, ammittat <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            qui illum <hi rend="italic">F,</hi> illum qui G 20 incitauit <hi rend="italic">Y</hi> 21 uade et <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> <lb/>
            . 22 et sequere <hi rend="italic">Y</hi> 23 hominum nmquam <hi rend="italic">V</hi> 24 se ipsum v </note><lb/>
             
<pb n="157"/>
            ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. nam <lb/>
            dines quae congregauerit, his frui solus nequaquam poterit [quia unius <lb/>
            hominis natura multis rebus non succurrit]. quid ergo stultius est quam <lb/>
            propter unius hominis uictum et uestitum totam regni caelestis <lb/>
            perennem iocunditatem perdere et aeternos inferni cruciatus absque <lb n="5"/>
            consolationis praestolatione subire ? quod ergo aliquando per necessitatem <lb/>
            amittendum est pro aeterna remuneratione sponte distribuendum <lb/>
            est. omnia enim quae uidentur temporalia <lb/>
            sunt: quae autem non uidentur aeterna. quamdiu namque <lb/>
            temporales sumus temporalibus temporalia deseruiunt et cum <lb n="10"/>
            hinc transierimus, aeternis aeterna solacia praestabuntur. idcirco <lb/>
            diligere non debemus ea quae non semper habebimus, praesertim <lb/>
            cum expertem rationis auarum diuitem thesauri sui et agri et <lb/>
            omnia quae habet ostendant, qui toto cordis intuitu illa diligit quae <lb/>
            se numquam diligunt. si enim aurum et argentum agros et uestimenta <lb n="15"/>
            cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia uicem <lb/>
            sibi amoris rependere non posse ipsa rerum natura ostendit. quid a <lb/>
            ratione longius est quam diligere quod te redamare non ualet, et neglegere <lb/>
            illum qui tuae dictioni cum dilectione omnia praebet? propter <lb/>
            hoc igitur non diligi mundus sed diligi proximus a Deo praecipitur, <lb n="20"/>
            quia proximus uicem sui amoris potest rependere, quod mundus

<note type="footnote">8 I Cor. 4, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 pauperes Xx prodesse potest] podest reficere X, dormire non <lb/>
            sinit v nam d. qui congregat <hi rend="italic">V,</hi> d. namque quae congregauerit X, <lb/>
            d. namque estsi multa congregauerit v 2 quia... succurrit <hi rend="italic">om. QX</hi> <lb/>
            3 stultitius <hi rend="italic">G</hi> ti 8. <hi rend="italic">I</hi>. 5 perennem ioc. p. G\'X, perdere p. iuc. v, <lb/>
            perdere iocunditatem <hi rend="italic">G1V</hi> absque ulla <hi rend="italic">G2X</hi> 6 ergo] igitur v <lb/>
            7 est <hi rend="italic">G</hi> s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 remuneratione] retributione X 8 enim <lb/>
            om. X 9 autem om. v aeterna sunt <hi rend="italic">XVv</hi> 12 non debemns <lb/>
            diligere 11 habemus <hi rend="italic">V</hi> 14 ostendunt X qui] quia v <lb/>
            qui toto...!. 16 omnia om. <hi rend="italic">V, add. in marg. 0 m</hi>. 2 illa diligat <lb/>
            XI, illas res amat v 16 numquam se <hi rend="italic">Xx</hi> et agros <hi rend="italic">Xx</hi> 16 et <lb/>
            ciboB <hi rend="italic">Xx</hi> 17 aibi] se <hi rend="italic">G1V, exp. G m. 2</hi> — rependere <hi rend="italic">G,</hi> praebere <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> ipsa r. n. ostendit om. <hi rend="italic">V, add. G m</hi>. 2 quid enim <lb/>
            QV, quid ergo b .18 longius est a ratione <hi rend="italic">V</hi> diligere) <lb/>
            unare <hi rend="italic">V</hi> quod] qui X redamare <hi rend="italic">scripsi,</hi> redimere X, amare <lb/>
            <hi rend="italic">GV<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> 19 diactione <hi rend="italic">G</hi> (c <hi rend="italic">eras. et</hi> e in <hi rend="italic">i corr</hi>. m. <hi rend="italic">2),</hi> dilectioni <hi rend="italic">Vx</hi> <lb/>
            20 igitur] ergo <hi rend="italic">V</hi> sed] et <hi rend="italic">QV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            minime posse non dubitatur. sic etenim inimicum esse diligendum Dominus <lb/>
            imperat, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. quisque <lb/>
            ergo dines cupidus si uult aeternas habere diuitias, distribuendo <lb/>
            egenis perdat interim non mansuras. si enim quod diligit non uendit, <lb/>
            nemo emere poterit quod cupit. auari namque ideo in iudicio a rectissimo <lb n="5"/>
            iudice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula <lb/>
            non dicebant: benedictio Domini super uos, benediximus <lb/>
            uobis in nomine Domini. infelices ergo sunt auari <lb/>
            diuites qui propter res transitorias in aeternam damnationem dilabuntur, <lb/>
            et e contrario beati sunt misericordes, quoniam ipsi <lb n="10"/>
            misericordiam consequentur. felix est misericors, dum in hac <lb/>
            uirtute non substantiam sed affectum Deus requirit. 
</p></div></div></body></text></TEI>