REX INIQVVS. Nonus abusionis gradus est rex iniquus. etenim regem non iniquum sed correctorem iniquorum esse oportet. unde in semet ipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subiectis omnibus rectoris officium procuret sed qualiter alios corrigere poterit qui proprios mores ne iniqui sint non corrigit? quoniam iustitia regis exaltatur solium et ueritate solidantur gubernacula populorum. iustitia uero regis est neminem iniuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter uirum et proximum suum iudicare, aduenis et pupillis et uiduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, inpudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et periurantes uiuere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, iustos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre , patriam fortiter et iuste contra aduersarios defendere, per omnia in Deo uiuere, prosperitatibus non eleuare animum, cuncta aduersa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. uae enim terrae, cuius rex est puer et cuius 23 Eccl. 10, 16. 1 ut corr . in et O, ut et V . ut quod V, quia t1 consequi) quod cupiunt add. e 2 desinant Xv 4 etenim ... unde] quem cum iniquorum correctiorem esse oportuerit etiam X 5 nomini GlX 6 debet custodire F, non custodit X enim om. X 9 in iustitia v exaltetur X etj et in G2 Χυ ueritate regis Vx 11 personaram acceptione v in uimm F 12 iurte iudicare v et uiduis om. V 13 non X s. l. m. 2 14 istriones F, striones GX peierantes Vx 15 sinire Gx p. e. alere] pauperibus elemosinas dare X 16 sapiens X1 17 m. et] magorum v et phitonissarum X, phitonissarum Y 19 uiuere] confidere X" 20 non eleuari animo F, a. n. eleuare v ferre] tolerare v 21 suos om . X impios X 22 eris X 23 cibum non gustare v puer est X" principes mane comedunt. haec regni prosperitatem in praesenti faciunt et regem ad caelestia regna meliora perducunt. qui uero regnum secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum aduersitates imperii tolerat. idcirco enim saepe pax populorum rumpitur et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur et seruitia populorum praepediuntur,, multi etiam dolores prosperitatem regni inficiunt, carorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus prouincias undique uastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates ueris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. super omnia uero regis iniustitia non solum praesentis imperii faciem fuscat sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni hereditatem teneant, obscurat. propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum eius dispersit. et propter iustitiam Dauid regis lucernam de semine eius semper in Hierusalem reliquit. ecce quantum iustitia regis saeculo ualeat, intuentibus perspicue patet. pax populorum est, tutamentum patriae, inmunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solacium pauperum, hereditas filiorum et sibimet ipsi spes futurae beatitudinis. attamen sciat quod sicut throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si iustitiam non fecerit, primatum habiturus est. omnes namque quoscumque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo plagali in illa poena habebit. 1 regni] regiam V\' 2 perducunt meliora V 3 regnum suum add. G m. 2, om. V non s. h. legem v nimirum om. X 4 imperii aduereitatis X tolerabit V υ idcirco corr. in in circo G pax saepe a 5 deminuuntur V 6 seruititia X etiam OIV, et uarii G\'X 9 tempeetatea n. e. h. terrarum om . X neris et] G adA . in marg . m. 2: aliter aeris et hiemis peria turbata 10 fecunditatem] terre add. X 8. I. tn. 2 12 in iustitia ex iuetitia G m. 2 praesentiB om. X fuscant G, obfuscat v \\ 13 ne ] et ne V 14 obscurant G* 15 eius ex eis G m. 2 disperaerat F 16 semper om. X 17 ualet V 18 est enim pax populorum tutamen v munitamentum ex munitatum V 20 terrena X 21 sibimet ipsis V sciat rex v 23 primatus G 24 super X plagali GV, miserabili X, implacabili v 25 poena V, futura poena GX, p. futura v