<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">PAVPER SVPERBVS. </title></ab><p> Octauus abusionis gradus est pauper superbus, qui nihil habens <lb/>
            in superbiam extollitur, cum e contrario diuitibus saeculi non superbe<lb n="15"/>
            sapere per apostolum imperetur. quid ergo stolidius fieri potest quam <lb/>
            illum qui per infimam miseriam uelut in terram abiectus extremus <lb/>
            et humilis incedere et contristari debuerat supercilioso superbiae tumore <lb/>
            inflatam mentem contra Deum erigere ? per quod uitium lapsi <lb/>
            corruerunt qui summo caeli conditi erant culmine. quid ergo uult<lb n="20"/>
            quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus debuerat <lb/>
            humilis apparere? sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid <lb/>
            a Deo accepturi sunt pauperes adtendant: ipse etenim inquit:

<note type="footnote"> 4 Matth. 23, 8. 9. 9 Matth. 6, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 platea v 2 neque clainauit om. X 8 tenere v ne ... <lb/>
            existas om. X <hi rend="italic">christiana &lt;7, cbristi V</hi> 5 magister] pater X <lb/>
            <hi rend="italic">7 enim eet X</hi> enim] autem X 8 quibus] qui et X dicerej<lb/>
             eum dicit <hi rend="italic">v;</hi> sic autem orabitis add. <hi rend="italic">GVv</hi> 9 es in caelis <hi rend="italic">XV</hi> <lb/>
            10 patrem pater contendit <hi rend="italic">V,</hi> contendit X, contendit patrem se habere v<lb/>
             se profitetur habere X, p. 8. h. v 11 patriae nemo poesessor v <lb/>
            <hi rend="italic">16 apostolum panlum Vv imperatur O ergo om. V</hi> potest <lb/>
            <hi rend="italic">fieri Vv 17 infi«mam X terra O</hi> extremoB et] et ertre* <lb/>
            mus atq. X 19 inflammatam X 20 in summo <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 21 praeJ <lb/>
            <hi rend="italic">pro OV</hi> 22 sua om. X <hi rend="italic">28 recepturi sint Vv</hi> etenim] <lb/>
            enim y </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum <lb/>
            «aelorum. recta namque dispensatione misericors caeli regnum illis <lb/>
            committit quibus regni terrarum participationem [inter mortales] abstulit, <lb/>
            ut ipse diues in caeli sede appareat qui in terra penitus nihil <lb/>
            procurat. cauendum uero pauperibus est, ne dum per necessitatem <lb n="5"/>
            terrae regnum perdunt, per mentis imprudentiam etiam caelorum <lb/>
            regna amittant. cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam <lb/>
            acceperint, in ipsorum arbitrio pendet utrum pauperes spiritu sint. <lb/>
            non enim quibuscumque pauperibus caeli regna promittuntur, sed his <lb/>
            tantummodo quibus diuitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. <lb n="10"/>
            pauper enim humilis pauper spiritu appellatur, qui cum egenus foris <lb/>
            cernitur, numquam in superbiam eleuatur: quoniam ad petenda regna <lb/>
            caelorum plus ualet mentis humilitas quam praesentium diuitiarum <lb/>
            temporalis paupertas. etenim humiles qui bene diuitias possessas habent <lb/>
            possunt pauperes spiritu appellari , et superbos nihil habentes <lb n="15"/>
            haud dubium est beatitudine paupertatis priuari. de quibus utrisque <lb/>
            sancta scriptura ita loquitur: est quasi diues, cum nihil habeat <lb/>
            et est quasi pauper, cum in multis diuitiis sit. <lb/>
            quasi diues est pauper superbus mentis affectu et quasi pauper <lb/>
            est diues mentis humilitate. diues ergo inopia est mentis humilitas <lb n="20"/>
            et ineptae diuitiae sunt animorum inormitas. prouidendum ergo est

<note type="footnote"> 1 Matth. 5, 3. 17 Pron. 18, 7. </note>

<note type="footnote"> 2 misericors iudex <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> illi X* 3 terraram om. X inter <lb/>
            mortales om. <hi rend="italic">OV,</hi> in mortuos X, in mortuo C m. <hi rend="italic">2 add</hi>. tn <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            4 caeli sede] caelis <hi rend="italic">V</hi> 5 uero] ergo <hi rend="italic">Vv</hi> est pauperibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            egestatem et necessitatem e 6 terrenunL v perdunt] praeterennt <lb/>
            Xv etiam impudentiam e 7 regnum X ammittant <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 pendit Ol 9 quibuscumque namque v, quibuecumque X caelorum <lb/>
            X 10 in quibus e inopia. X 11 egenis X1 <lb/>
            foras, <hi rend="italic">V</hi> 12 superbia X ad appetenda v, ad consequenda X <lb/>
            13 et mentis <hi rend="italic">V</hi> praesentiarum <hi rend="italic">V</hi> 15 et superbi <hi rend="italic">O1,</hi> superbos <lb/>
            autem e 16 haut O1, non X 17 cum n. h.] nihil habens v <lb/>
            18 <hi rend="italic">quasi... I. 20</hi> humilitate om. X, quasi pauper ergo in multis diuitiis <lb/>
            est diues humilis spiritu; et nihil habens quasi diues est pauper superbus <lb/>
            mentis aftaetu v 19 effectu <hi rend="italic">Y</hi> et quasi p. e. d. m. humilitate <lb/>
            om. <hi rend="italic">Xv</hi> 20 diueB O, diuitis <hi rend="italic">Y,</hi> nobilis Xx 21 enormitas v <lb/>
            est ergo pauperibus v; ergo om. <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            pauperibus, ut semet ipsos quales sint intellegant et quod rebus consequi <lb/>
            non ualent mentis tumore superbire desistant. 
</p></div></div></body></text></TEI>