<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CHRISTIANVS CONTENTIOSVS. </title></ab><p> Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui cum<lb n="10"/>
            participationem nominis Christi per fidem et baptismum suscepit, <lb/>
            contra Christi dicta et propositum mundi caduca delectamenta diligit. <lb/>
            omne enim quod contenditur aut propter propriam eius rei dilectionem <lb/>
            de qua agitur aut propter alterius amorem quae sub odiosa <lb/>
            specie latet appetitur. quemadmodum uerbi gratia bellum animoso <lb n="15"/>
            conpugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem <lb/>
            uictoriae et libertatis peragitur, et multae aliae dilectae species <lb/>
            sub odioso labore uel formidine satis contentiose expetuntur. <lb/>
            unde patenter intellegitur nihil contendi, nisi propter dilectionem <lb/>
            subsequentem scilicet amabilem remunerationem. qui igitur<lb n="20"/>
            mundum praesentem ex quacumque causa contendit, perspicue <lb/>
            ostenditur mundum diligere, quod per Iohannem spiritus sancti

<note type="footnote"> 5 Rom. 13,1. Ps. 112, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 et] uel <hi rend="italic">v</hi> 2 igitur] ergo v 3 dei a 4 dominorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. GIV</hi> 5 poterit habere v enim est v 6 ipse enim v <lb/>
            7 et deponit p. v, potentes deponit X 11 auscipit <hi rend="italic">G\'X,</hi> susceperit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            12 dicta et p.] precepta X 13 quod] de quo v tenditur <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            appetitur <hi rend="italic">GX sed in G</hi> appet in <hi rend="italic">ras. m. 2</hi> rei delectationem X, <lb/>
            dilectationem rei <hi rend="italic">V</hi> 14 de qua] qua <hi rend="italic">V</hi> 16 pugnantum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            cum om. X fit X 17 delectae X1 19 nihil <hi rend="italic">GlV,</hi> ad nihil <lb/>
            aliud <hi rend="italic">G2X</hi> contendi <hi rend="italic">G in ras.,</hi> contendere posse <hi rend="italic">V,</hi> contendi posse v <lb/>
            20 subsequentem scilicet <hi rend="italic">GV,</hi> speratam scilicet aut sequentem X, speratam <lb/>
            scilicet et subsequentem v amabilemque <hi rend="italic">V</hi> 21 m. praesentem <lb/>
            <hi rend="italic">C\'V,</hi> in mundo praesenti <hi rend="italic">G2X,</hi> de m. praesente o 22 ostendit <lb/>
            v; quod illum diligit mundus add. <hi rend="italic">X;</hi> quod illum diligit. Quomodo <lb/>
            ergo <hi rend="italic">add. v</hi> mundum diligere quod <hi rend="italic">G V,</hi> quem diligi X, mundum <lb/>
            diligi v iohannem apostolum X </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            sermones interdicunt, quibus ait: nolite diligere mundum, <lb/>
            neque ea quae in mundo sunt? mundi enim amor et Dei pariter <lb/>
            in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum oculi caelum <lb/>
            pariter et terram nequaquam conspiciunt. sed requirendum est, <lb/>
            si uere in mundo aliquid sit quod amari debeat et quis sit ille mundus <lb n="5"/>
            quem diligi diuina eloquia uetant. terra ergo cum nascentibus ex <lb/>
            ea et metallis et animantibus et pulcritudine uestium et oblectationibus <lb/>
            ciborum et his quae ad haec pertinent non diligi praecipitur, sed <lb/>
            proximus propter quem haec omnia facta sunt amari iubetur. haec <lb/>
            enim omnia praedicta uelut non mansura ad caelestem patriam pergentes <lb n="10"/>
            comitari nequeunt. proximi uero uelut mansuri regis coheredes <lb/>
            semet ipsos licenter inuicem diligunt. quod ergo semper in mundo non <lb/>
            manet et cum mundo pariter deficiet et ipse mundus non amari imperatur: <lb/>
            proximus autem qui est pars regni caelestis in terra interim <lb/>
            a regni caelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in summa <lb n="15"/>
            illa patria in aeternum coheres habebitur. propterea uero mundus <lb/>
            praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus saeculi dilector <lb/>
            quisque efficiatur. non ergo debet contendi quod non licet amari. <lb/>
            igitur Christianus qui nominis Christi similitudinem tenet morum <lb/>
            quoque similitudinem habere debet. Christianus enim recte nemo dicitur, <lb n="20"/>
            nisi qui Christo moribus coaequatur. de Christo uero per prophetam <lb/>
            ita describitur: ecce puer meus quem elegi, electus <lb/>
            meus, conplacuit sibi in illo anima mea: ponam spiritum <lb/>
            meum super eum. non contendet neque clamabit

<note type="footnote"> 1 I Io. 2, 15. 22 Es. 42, 1. 2. </note>

<note type="footnote"> 1 sermo interdicit X quibus] quo X, qui v 3 corde] corpore <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            habitare <hi rend="italic">XV</hi> idem oculi Xv 4 aspiciunt X 5 quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">V</hi> 7 ea et] ea <hi rend="italic">V</hi> 8 iis v praecipiuntur X 10 enim <lb/>
            om. X 11 conoomitari v 13 manet et] manet X a ita <hi rend="italic">ras. <lb/>
            alt</hi>. et om. <hi rend="italic">G</hi> imperatur] praecipitur <hi rend="italic">Vv</hi> 14 interim] et inter ima <lb/>
            elementa v 15 a om. <hi rend="italic">X</hi> appetentibus X suprema v <lb/>
            17 presens idcirco X a dei] ad eius <hi rend="italic">V</hi> 18 efficitur <hi rend="italic">V</hi> 19 qui] <lb/>
            omnis <hi rend="italic">V</hi> 20 quoque <hi rend="italic">om. V,</hi> quoque eius <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> debet habere X <lb/>
            nemo recte v 21 christo] ei X uero] enim X 22 Bcribitor <lb/>
            tJ puer] filius <hi rend="italic">v</hi> 23 in illo sibi v animae meae <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 contendit <hi rend="italic">GIX</hi> clamauit <hi rend="italic">G1</hi> </note>

<note type="footnote"> 11 * </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            neque audiet aliquis in plateis uocem eius. ecce Christus <lb/>
            non contendit neque clamauit: et tu si morum Christi similitudinem <lb/>
            retinere cupis, ne contendas, ne abusiuus in ecclesia Christianus <lb/>
            existas. suis enim sectatoribus Christus praecepit: nolite uocari <lb/>
            Rabbi: unus est enim magister uester, qui est <lb n="5"/>
            Christus: et patrem nolite uocare super terram: unus <lb/>
            est enim pater uester qui in caelis est. omnes enim <lb/>
            uos fratres estis. quibus ad supplicandum imperauit dicere: <lb/>
            pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum. <lb/>
            frustra ergo patrem contendit in terra qui patrem et patriam profitetur <lb n="10"/>
            habere se in caelo: cuius possessor nemo efficitur, nisi qui de <lb/>
            terrenae patriae contentione securus habetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>