CHRISTIANVS CONTENTIOSVS. Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui cum participationem nominis Christi per fidem et baptismum suscepit, contra Christi dicta et propositum mundi caduca delectamenta diligit. omne enim quod contenditur aut propter propriam eius rei dilectionem de qua agitur aut propter alterius amorem quae sub odiosa specie latet appetitur. quemadmodum uerbi gratia bellum animoso conpugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem uictoriae et libertatis peragitur, et multae aliae dilectae species sub odioso labore uel formidine satis contentiose expetuntur. unde patenter intellegitur nihil contendi, nisi propter dilectionem subsequentem scilicet amabilem remunerationem. qui igitur mundum praesentem ex quacumque causa contendit, perspicue ostenditur mundum diligere, quod per Iohannem spiritus sancti 5 Rom. 13,1. Ps. 112, 7. 1 et] uel v 2 igitur] ergo v 3 dei a 4 dominorum om. GIV 5 poterit habere v enim est v 6 ipse enim v 7 et deponit p. v, potentes deponit X 11 auscipit G\'X, susceperit v 12 dicta et p.] precepta X 13 quod] de quo v tenditur V, appetitur GX sed in G appet in ras. m. 2 rei delectationem X, dilectationem rei V 14 de qua] qua V 16 pugnantum V cum om. X fit X 17 delectae X1 19 nihil GlV, ad nihil aliud G2X contendi G in ras., contendere posse V, contendi posse v 20 subsequentem scilicet GV, speratam scilicet aut sequentem X, speratam scilicet et subsequentem v amabilemque V 21 m. praesentem C\'V, in mundo praesenti G2X, de m. praesente o 22 ostendit v; quod illum diligit mundus add. X; quod illum diligit. Quomodo ergo add. v mundum diligere quod G V, quem diligi X, mundum diligi v iohannem apostolum X sermones interdicunt, quibus ait: nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt? mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum oculi caelum pariter et terram nequaquam conspiciunt. sed requirendum est, si uere in mundo aliquid sit quod amari debeat et quis sit ille mundus quem diligi diuina eloquia uetant. terra ergo cum nascentibus ex ea et metallis et animantibus et pulcritudine uestium et oblectationibus ciborum et his quae ad haec pertinent non diligi praecipitur, sed proximus propter quem haec omnia facta sunt amari iubetur. haec enim omnia praedicta uelut non mansura ad caelestem patriam pergentes comitari nequeunt. proximi uero uelut mansuri regis coheredes semet ipsos licenter inuicem diligunt. quod ergo semper in mundo non manet et cum mundo pariter deficiet et ipse mundus non amari imperatur: proximus autem qui est pars regni caelestis in terra interim a regni caelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in summa illa patria in aeternum coheres habebitur. propterea uero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus saeculi dilector quisque efficiatur. non ergo debet contendi quod non licet amari. igitur Christianus qui nominis Christi similitudinem tenet morum quoque similitudinem habere debet. Christianus enim recte nemo dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur. de Christo uero per prophetam ita describitur: ecce puer meus quem elegi, electus meus, conplacuit sibi in illo anima mea: ponam spiritum meum super eum. non contendet neque clamabit 1 I Io. 2, 15. 22 Es. 42, 1. 2. 1 sermo interdicit X quibus] quo X, qui v 3 corde] corpore V habitare XV idem oculi Xv 4 aspiciunt X 5 quia] quod V 7 ea et] ea V 8 iis v praecipiuntur X 10 enim om. X 11 conoomitari v 13 manet et] manet X a ita ras. alt . et om. G imperatur] praecipitur Vv 14 interim] et inter ima elementa v 15 a om. X appetentibus X suprema v 17 presens idcirco X a dei] ad eius V 18 efficitur V 19 qui] omnis V 20 quoque om. V, quoque eius υ debet habere X nemo recte v 21 christo] ei X uero] enim X 22 Bcribitor tJ puer] filius v 23 in illo sibi v animae meae V 24 contendit GIX clamauit G1 11 * neque audiet aliquis in plateis uocem eius. ecce Christus non contendit neque clamauit: et tu si morum Christi similitudinem retinere cupis, ne contendas, ne abusiuus in ecclesia Christianus existas. suis enim sectatoribus Christus praecepit: nolite uocari Rabbi: unus est enim magister uester, qui est Christus: et patrem nolite uocare super terram: unus est enim pater uester qui in caelis est. omnes enim uos fratres estis. quibus ad supplicandum imperauit dicere: pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum. frustra ergo patrem contendit in terra qui patrem et patriam profitetur habere se in caelo: cuius possessor nemo efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione securus habetur.