<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CHRISTIANVS CONTENTIOSVS. </title></ab><p> Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui cum<lb n="10"/>
            participationem nominis Christi per fidem et baptismum suscepit, <lb/>
            contra Christi dicta et propositum mundi caduca delectamenta diligit. <lb/>
            omne enim quod contenditur aut propter propriam eius rei dilectionem <lb/>
            de qua agitur aut propter alterius amorem quae sub odiosa <lb/>
            specie latet appetitur. quemadmodum uerbi gratia bellum animoso <lb n="15"/>
            conpugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem <lb/>
            uictoriae et libertatis peragitur, et multae aliae dilectae species <lb/>
            sub odioso labore uel formidine satis contentiose expetuntur. <lb/>
            unde patenter intellegitur nihil contendi, nisi propter dilectionem <lb/>
            subsequentem scilicet amabilem remunerationem. qui igitur<lb n="20"/>
            mundum praesentem ex quacumque causa contendit, perspicue <lb/>
            ostenditur mundum diligere, quod per Iohannem spiritus sancti

<note type="footnote"> 5 Rom. 13,1. Ps. 112, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 et] uel <hi rend="italic">v</hi> 2 igitur] ergo v 3 dei a 4 dominorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. GIV</hi> 5 poterit habere v enim est v 6 ipse enim v <lb/>
            7 et deponit p. v, potentes deponit X 11 auscipit <hi rend="italic">G\'X,</hi> susceperit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            12 dicta et p.] precepta X 13 quod] de quo v tenditur <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            appetitur <hi rend="italic">GX sed in G</hi> appet in <hi rend="italic">ras. m. 2</hi> rei delectationem X, <lb/>
            dilectationem rei <hi rend="italic">V</hi> 14 de qua] qua <hi rend="italic">V</hi> 16 pugnantum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            cum om. X fit X 17 delectae X1 19 nihil <hi rend="italic">GlV,</hi> ad nihil <lb/>
            aliud <hi rend="italic">G2X</hi> contendi <hi rend="italic">G in ras.,</hi> contendere posse <hi rend="italic">V,</hi> contendi posse v <lb/>
            20 subsequentem scilicet <hi rend="italic">GV,</hi> speratam scilicet aut sequentem X, speratam <lb/>
            scilicet et subsequentem v amabilemque <hi rend="italic">V</hi> 21 m. praesentem <lb/>
            <hi rend="italic">C\'V,</hi> in mundo praesenti <hi rend="italic">G2X,</hi> de m. praesente o 22 ostendit <lb/>
            v; quod illum diligit mundus add. <hi rend="italic">X;</hi> quod illum diligit. Quomodo <lb/>
            ergo <hi rend="italic">add. v</hi> mundum diligere quod <hi rend="italic">G V,</hi> quem diligi X, mundum <lb/>
            diligi v iohannem apostolum X </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            sermones interdicunt, quibus ait: nolite diligere mundum, <lb/>
            neque ea quae in mundo sunt? mundi enim amor et Dei pariter <lb/>
            in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum oculi caelum <lb/>
            pariter et terram nequaquam conspiciunt. sed requirendum est, <lb/>
            si uere in mundo aliquid sit quod amari debeat et quis sit ille mundus <lb n="5"/>
            quem diligi diuina eloquia uetant. terra ergo cum nascentibus ex <lb/>
            ea et metallis et animantibus et pulcritudine uestium et oblectationibus <lb/>
            ciborum et his quae ad haec pertinent non diligi praecipitur, sed <lb/>
            proximus propter quem haec omnia facta sunt amari iubetur. haec <lb/>
            enim omnia praedicta uelut non mansura ad caelestem patriam pergentes <lb n="10"/>
            comitari nequeunt. proximi uero uelut mansuri regis coheredes <lb/>
            semet ipsos licenter inuicem diligunt. quod ergo semper in mundo non <lb/>
            manet et cum mundo pariter deficiet et ipse mundus non amari imperatur: <lb/>
            proximus autem qui est pars regni caelestis in terra interim <lb/>
            a regni caelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in summa <lb n="15"/>
            illa patria in aeternum coheres habebitur. propterea uero mundus <lb/>
            praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus saeculi dilector <lb/>
            quisque efficiatur. non ergo debet contendi quod non licet amari. <lb/>
            igitur Christianus qui nominis Christi similitudinem tenet morum <lb/>
            quoque similitudinem habere debet. Christianus enim recte nemo dicitur, <lb n="20"/>
            nisi qui Christo moribus coaequatur. de Christo uero per prophetam <lb/>
            ita describitur: ecce puer meus quem elegi, electus <lb/>
            meus, conplacuit sibi in illo anima mea: ponam spiritum <lb/>
            meum super eum. non contendet neque clamabit

<note type="footnote"> 1 I Io. 2, 15. 22 Es. 42, 1. 2. </note>

<note type="footnote"> 1 sermo interdicit X quibus] quo X, qui v 3 corde] corpore <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            habitare <hi rend="italic">XV</hi> idem oculi Xv 4 aspiciunt X 5 quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">V</hi> 7 ea et] ea <hi rend="italic">V</hi> 8 iis v praecipiuntur X 10 enim <lb/>
            om. X 11 conoomitari v 13 manet et] manet X a ita <hi rend="italic">ras. <lb/>
            alt</hi>. et om. <hi rend="italic">G</hi> imperatur] praecipitur <hi rend="italic">Vv</hi> 14 interim] et inter ima <lb/>
            elementa v 15 a om. <hi rend="italic">X</hi> appetentibus X suprema v <lb/>
            17 presens idcirco X a dei] ad eius <hi rend="italic">V</hi> 18 efficitur <hi rend="italic">V</hi> 19 qui] <lb/>
            omnis <hi rend="italic">V</hi> 20 quoque <hi rend="italic">om. V,</hi> quoque eius <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> debet habere X <lb/>
            nemo recte v 21 christo] ei X uero] enim X 22 Bcribitor <lb/>
            tJ puer] filius <hi rend="italic">v</hi> 23 in illo sibi v animae meae <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 contendit <hi rend="italic">GIX</hi> clamauit <hi rend="italic">G1</hi> </note>

<note type="footnote"> 11 * </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            neque audiet aliquis in plateis uocem eius. ecce Christus <lb/>
            non contendit neque clamauit: et tu si morum Christi similitudinem <lb/>
            retinere cupis, ne contendas, ne abusiuus in ecclesia Christianus <lb/>
            existas. suis enim sectatoribus Christus praecepit: nolite uocari <lb/>
            Rabbi: unus est enim magister uester, qui est <lb n="5"/>
            Christus: et patrem nolite uocare super terram: unus <lb/>
            est enim pater uester qui in caelis est. omnes enim <lb/>
            uos fratres estis. quibus ad supplicandum imperauit dicere: <lb/>
            pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum. <lb/>
            frustra ergo patrem contendit in terra qui patrem et patriam profitetur <lb n="10"/>
            habere se in caelo: cuius possessor nemo efficitur, nisi qui de <lb/>
            terrenae patriae contentione securus habetur. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">PAVPER SVPERBVS. </title></ab><p> Octauus abusionis gradus est pauper superbus, qui nihil habens <lb/>
            in superbiam extollitur, cum e contrario diuitibus saeculi non superbe<lb n="15"/>
            sapere per apostolum imperetur. quid ergo stolidius fieri potest quam <lb/>
            illum qui per infimam miseriam uelut in terram abiectus extremus <lb/>
            et humilis incedere et contristari debuerat supercilioso superbiae tumore <lb/>
            inflatam mentem contra Deum erigere ? per quod uitium lapsi <lb/>
            corruerunt qui summo caeli conditi erant culmine. quid ergo uult<lb n="20"/>
            quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus debuerat <lb/>
            humilis apparere? sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid <lb/>
            a Deo accepturi sunt pauperes adtendant: ipse etenim inquit:

<note type="footnote"> 4 Matth. 23, 8. 9. 9 Matth. 6, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 platea v 2 neque clainauit om. X 8 tenere v ne ... <lb/>
            existas om. X <hi rend="italic">christiana &lt;7, cbristi V</hi> 5 magister] pater X <lb/>
            <hi rend="italic">7 enim eet X</hi> enim] autem X 8 quibus] qui et X dicerej<lb/>
             eum dicit <hi rend="italic">v;</hi> sic autem orabitis add. <hi rend="italic">GVv</hi> 9 es in caelis <hi rend="italic">XV</hi> <lb/>
            10 patrem pater contendit <hi rend="italic">V,</hi> contendit X, contendit patrem se habere v<lb/>
             se profitetur habere X, p. 8. h. v 11 patriae nemo poesessor v <lb/>
            <hi rend="italic">16 apostolum panlum Vv imperatur O ergo om. V</hi> potest <lb/>
            <hi rend="italic">fieri Vv 17 infi«mam X terra O</hi> extremoB et] et ertre* <lb/>
            mus atq. X 19 inflammatam X 20 in summo <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 21 praeJ <lb/>
            <hi rend="italic">pro OV</hi> 22 sua om. X <hi rend="italic">28 recepturi sint Vv</hi> etenim] <lb/>
            enim y </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum <lb/>
            «aelorum. recta namque dispensatione misericors caeli regnum illis <lb/>
            committit quibus regni terrarum participationem [inter mortales] abstulit, <lb/>
            ut ipse diues in caeli sede appareat qui in terra penitus nihil <lb/>
            procurat. cauendum uero pauperibus est, ne dum per necessitatem <lb n="5"/>
            terrae regnum perdunt, per mentis imprudentiam etiam caelorum <lb/>
            regna amittant. cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam <lb/>
            acceperint, in ipsorum arbitrio pendet utrum pauperes spiritu sint. <lb/>
            non enim quibuscumque pauperibus caeli regna promittuntur, sed his <lb/>
            tantummodo quibus diuitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. <lb n="10"/>
            pauper enim humilis pauper spiritu appellatur, qui cum egenus foris <lb/>
            cernitur, numquam in superbiam eleuatur: quoniam ad petenda regna <lb/>
            caelorum plus ualet mentis humilitas quam praesentium diuitiarum <lb/>
            temporalis paupertas. etenim humiles qui bene diuitias possessas habent <lb/>
            possunt pauperes spiritu appellari , et superbos nihil habentes <lb n="15"/>
            haud dubium est beatitudine paupertatis priuari. de quibus utrisque <lb/>
            sancta scriptura ita loquitur: est quasi diues, cum nihil habeat <lb/>
            et est quasi pauper, cum in multis diuitiis sit. <lb/>
            quasi diues est pauper superbus mentis affectu et quasi pauper <lb/>
            est diues mentis humilitate. diues ergo inopia est mentis humilitas <lb n="20"/>
            et ineptae diuitiae sunt animorum inormitas. prouidendum ergo est

<note type="footnote"> 1 Matth. 5, 3. 17 Pron. 18, 7. </note>

<note type="footnote"> 2 misericors iudex <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> illi X* 3 terraram om. X inter <lb/>
            mortales om. <hi rend="italic">OV,</hi> in mortuos X, in mortuo C m. <hi rend="italic">2 add</hi>. tn <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            4 caeli sede] caelis <hi rend="italic">V</hi> 5 uero] ergo <hi rend="italic">Vv</hi> est pauperibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            egestatem et necessitatem e 6 terrenunL v perdunt] praeterennt <lb/>
            Xv etiam impudentiam e 7 regnum X ammittant <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 pendit Ol 9 quibuscumque namque v, quibuecumque X caelorum <lb/>
            X 10 in quibus e inopia. X 11 egenis X1 <lb/>
            foras, <hi rend="italic">V</hi> 12 superbia X ad appetenda v, ad consequenda X <lb/>
            13 et mentis <hi rend="italic">V</hi> praesentiarum <hi rend="italic">V</hi> 15 et superbi <hi rend="italic">O1,</hi> superbos <lb/>
            autem e 16 haut O1, non X 17 cum n. h.] nihil habens v <lb/>
            18 <hi rend="italic">quasi... I. 20</hi> humilitate om. X, quasi pauper ergo in multis diuitiis <lb/>
            est diues humilis spiritu; et nihil habens quasi diues est pauper superbus <lb/>
            mentis aftaetu v 19 effectu <hi rend="italic">Y</hi> et quasi p. e. d. m. humilitate <lb/>
            om. <hi rend="italic">Xv</hi> 20 diueB O, diuitis <hi rend="italic">Y,</hi> nobilis Xx 21 enormitas v <lb/>
            est ergo pauperibus v; ergo om. <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            pauperibus, ut semet ipsos quales sint intellegant et quod rebus consequi <lb/>
            non ualent mentis tumore superbire desistant. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">REX INIQVVS. </title></ab><p> Nonus abusionis gradus est rex iniquus. etenim regem non iniquum <lb/>
            sed correctorem iniquorum esse oportet. unde in semet ipso nominis <lb n="5"/>
            sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc <lb/>
            retinet, ut subiectis omnibus rectoris officium procuret sed qualiter <lb/>
            alios corrigere poterit qui proprios mores ne iniqui sint non corrigit? <lb/>
            quoniam iustitia regis exaltatur solium et ueritate solidantur <lb/>
            gubernacula populorum. iustitia uero regis est neminem iniuste per<lb n="10"/>
            potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter uirum et proximum <lb/>
            suum iudicare, aduenis et pupillis et uiduis defensorem esse, <lb/>
            furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, inpudicos et <lb/>
            histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et periurantes <lb/>
            uiuere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis<lb n="15"/>
            alere, iustos super regni negotia constituere, senes et sapientes et <lb/>
            sobrios consiliarios habere, magorum et ariolorum pythonissarumque <lb/>
            superstitionibus non intendere, iracundiam differre , patriam fortiter <lb/>
            et iuste contra aduersarios defendere, per omnia in Deo uiuere, prosperitatibus <lb/>
            non eleuare animum, cuncta aduersa patienter ferre, <lb n="20"/>
            fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, <lb/>
            certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare <lb/>
            cibum. uae enim terrae, cuius rex est puer et cuius

<note type="footnote"> 23 Eccl. 10, 16. </note>

<note type="footnote"> 1 ut <hi rend="italic">corr</hi>. in et <hi rend="italic">O,</hi> ut et <hi rend="italic">V</hi> . ut quod <hi rend="italic">V,</hi> quia t1 consequi) <lb/>
            quod cupiunt <hi rend="italic">add. e</hi> 2 desinant Xv 4 etenim ... unde] quem <lb/>
            cum iniquorum correctiorem esse oportuerit etiam X 5 nomini <lb/>
            <hi rend="italic">GlX</hi> 6 debet custodire F, non custodit X enim om. X <lb/>
            9 in iustitia v exaltetur X etj et in <hi rend="italic">G2<foreign xml:lang="grc">Χυ</foreign></hi> ueritate <lb/>
            regis <hi rend="italic">Vx</hi> 11 personaram acceptione v in uimm F 12 iurte <lb/>
            iudicare v et uiduis om. <hi rend="italic">V</hi> 13 non X s. <hi rend="italic">l. m. 2</hi> 14 istriones <lb/>
            F, striones <hi rend="italic">GX</hi> peierantes <hi rend="italic">Vx</hi> 15 sinire <hi rend="italic">Gx</hi> p. e. <lb/>
            alere] pauperibus elemosinas dare X 16 sapiens X1 17 m. et] <lb/>
            magorum v et phitonissarum X, phitonissarum <hi rend="italic">Y</hi> 19 uiuere] <lb/>
            confidere X" 20 non eleuari animo F, a. n. eleuare v ferre] <lb/>
            tolerare v 21 suos <hi rend="italic">om</hi>. X impios X 22 eris X <lb/>
            23 cibum non gustare v puer est X" </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            principes mane comedunt. haec regni prosperitatem in praesenti <lb/>
            faciunt et regem ad caelestia regna meliora perducunt. qui uero <lb/>
            regnum secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum aduersitates <lb/>
            imperii tolerat. idcirco enim saepe pax populorum rumpitur et <lb/>
            offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur <lb n="5"/>
            et seruitia populorum praepediuntur,, multi etiam dolores <lb/>
            prosperitatem regni inficiunt, carorum et liberorum mortes tristitiam <lb/>
            conferunt, hostium incursus prouincias undique uastant, bestiae armentorum <lb/>
            et pecorum greges dilacerant, tempestates ueris et hiemis <lb/>
            terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando <lb n="10"/>
            fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. super <lb/>
            omnia uero regis iniustitia non solum praesentis imperii faciem fuscat <lb/>
            sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni hereditatem teneant, <lb/>
            obscurat. propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus <lb/>
            de manibus filiorum eius dispersit. et propter iustitiam Dauid <lb n="15"/>
            regis lucernam de semine eius semper in Hierusalem reliquit. ecce <lb/>
            quantum iustitia regis saeculo ualeat, intuentibus perspicue patet. <lb/>
            pax populorum est, tutamentum patriae, inmunitas plebis, munimentum <lb/>
            gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, <lb/>
            serenitas maris, terrae fecunditas, solacium pauperum, hereditas <lb n="20"/>
            filiorum et sibimet ipsi spes futurae beatitudinis. attamen sciat quod <lb/>
            sicut throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si iustitiam <lb/>
            non fecerit, primatum habiturus est. omnes namque quoscumque <lb/>
            peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo plagali <lb/>
            in illa poena habebit.

<note type="footnote"> 1 regni] regiam <hi rend="italic">V\'</hi> 2 perducunt meliora <hi rend="italic">V</hi> 3 regnum suum <lb/>
            <hi rend="italic">add. G m. 2, om. V</hi> non s. h. legem v nimirum <hi rend="italic">om. X</hi> <lb/>
            4 imperii aduereitatis X tolerabit <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> idcirco <hi rend="italic">corr. in</hi> in <lb/>
            circo <hi rend="italic">G</hi> pax saepe a 5 deminuuntur <hi rend="italic">V</hi> 6 seruititia X <lb/>
            etiam <hi rend="italic">OIV,</hi> et uarii <hi rend="italic">G\'X</hi> 9 tempeetatea n. e. h. terrarum <hi rend="italic">om</hi>. X <lb/>
            neris et] <hi rend="italic">G adA</hi>. in <hi rend="italic">marg</hi>. m. 2: aliter aeris et hiemis peria turbata<lb/>
             10 fecunditatem] terre add. X 8. <hi rend="italic">I. tn. 2</hi> 12 in iustitia <hi rend="italic">ex</hi> iuetitia <lb/>
            <hi rend="italic">G m. 2</hi> praesentiB om. X fuscant <hi rend="italic">G,</hi> obfuscat v \\ 13 ne ] <lb/>
            et ne <hi rend="italic">V</hi> 14 obscurant <hi rend="italic">G*</hi> 15 eius <hi rend="italic">ex</hi> eis <hi rend="italic">G m. 2</hi> disperaerat <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 16 semper om. X 17 ualet <hi rend="italic">V</hi> 18 est enim <lb/>
            pax populorum tutamen <hi rend="italic">v</hi> munitamentum <hi rend="italic">ex</hi> munitatum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            20 terrena X 21 sibimet ipsis <hi rend="italic">V</hi> sciat rex v 23 primatus <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 24 super X plagali <hi rend="italic">GV,</hi> miserabili X, implacabili v <lb/>
            25 poena V, futura poena <hi rend="italic">GX,</hi> p. futura <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="168"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>