<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DOMTNVS SINE VIRTVTE. </title></ab><p rend="script"> Sextus abusionis gradus est dominus sine uirtute, quia nihil proficit <lb/>
            dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat et <lb/>
            uirtutis rigorem. sed hic uirtutis rigor non tam exercitus fortitudine, <lb/>
            quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, indiget quam animi <lb n="15"/>
            interiorem fortitudinem per bonos mores exercere debet. saepe enim dominandi <lb/>
            uirtus per animi neglegentiam perditur, sicut in Heli sacerdote <lb/>
            factum fuisse comprobatur. qui dum per seueritatem iudicii peccantes <lb/>
            filios non coercuit, eorum uindictae Dominus uelut consentienti non <lb/>
            pepercit. tria ergo necessaria eos qui dominantur habere oportet, terrorem<lb n="20"/>
            scilicet et ordinationem et amorem. nisi enim ametur dominus <lb/>
            et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. per beneficia ergo <lb/>
            et affabilitatem procuret ut diligatur, et per iustas uindictas non

<note rend="script" type="footnote"> 2 internaej aeternae <hi rend="italic">v</hi> dno ieau <hi rend="italic">GXY,</hi> deo <hi rend="italic">v</hi> 3 opera <lb/>
            bona v tantum] tamen <hi rend="italic">G in ras</hi>. 4 negligere paroipendere <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            nil <hi rend="italic">G</hi> 5 thesaurum in coelo <hi rend="italic">v,</hi> opus in caelum X bono omni <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 a deo in caelestibus <hi rend="italic">v</hi> pudicitia] namq. udd. <hi rend="italic">G</hi> m. 2 8 uiliurn] <lb/>
            debilium <hi rend="italic">v</hi> 9 omnibus pulchritudinibus X 14 et uirtutis] <lb/>
            uirtutis <hi rend="italic">v</hi> exexcitns <hi rend="italic">X,</hi> exteriori <hi rend="italic">v</hi> fortitudine. <hi rend="italic">G</hi> 15 indiget <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 16 interiori fortitudine <hi rend="italic">v,</hi> fortitudine quae X per <lb/>
            bonos mores om. <hi rend="italic">v,</hi> per bonos X exerceri <hi rend="italic">Xv</hi> 17 uirtus om. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            perditur] fortitudo add. 11 18 qui] cui <hi rend="italic">X sed. corr</hi>. per s. <lb/>
            iudicii] seueritate iudicis <hi rend="italic">v</hi> 19 in eorum <hi rend="italic">v</hi> uindicta <hi rend="italic">XVx</hi> <lb/>
            non] ferociter non <hi rend="italic">v</hi> 20 eos] hos <hi rend="italic">Vv</hi> 21 dominus pariter <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">in ras. X</hi> 22 illius] eius <hi rend="italic">Y,</hi> illis v potest <hi rend="italic">v</hi> 23 effabilitatem <lb/>
            X* . </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            propriae iniuriae, sed legis Dei studeat ut metuatur. propterea quoque <lb/>
            dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet qui illum in ducatum <lb/>
            constituit, qui ad portanda multorum onera ipsum ueluti fortiorem <lb/>
            solidauit. paxillus enim nisi bene fixus firmiter alicui fortiori adhaereat, <lb/>
            omne quod in eo pendet cito labitur et ipse solutus a rigore <lb n="5"/>
            suae firmitatis cum oneribus ad terram delabitur: sic et princeps nisi <lb/>
            suo conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse et omnis qui ei consentit <lb/>
            cito deperit. quidam namque per dominandi officium solidius Deo adpropinquant, <lb/>
            quidam inposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. <lb/>
            Moyses enim accepto ducatu familiarius Dei locutionibus utebatur: <lb n="10"/>
            Saul uero filius Cis postquam sceptra regni suscepit, per inoboedientiae <lb/>
            superbiam Deum offendit. rex Salomon postquam patris sui Dauid <lb/>
            sedem optinuit, Deus illum ultra omnes mortales uelut ad innumerosi <lb/>
            populi gubernationem sapientiae munere donauit: e contrario uero Hieroboam <lb/>
            seruus Salomonis, postquam regni domus Dauid partem accepit, <lb n="15"/>
            ad idolorum cultum decem tribus Israel quae erant in parte Samariae <lb/>
            adtraxit. per quae exempla euidenter ostenditur quosdam in sublimiori <lb/>
            statu ad maiorem perfectionem crescere, quosdam uero per supercilium <lb/>
            dominationis ad deteriora defluere. per quod utrumque intellegitur eos <lb/>
            qui ad meliora conscendunt per uirtutem animi et Dei auxilium posse <lb n="20"/>
            id facere et eos qui ad deteriora deuertunt per mentis inbecillitatem <lb/>
            pariter et neglegentiam errare. unde dominus absque uirtute fieri non <lb/>
            debet, quam uirtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. qui etenim <lb/>
            multa tuetur, si non habet fortitudinem, non ualet id agere, quoniam

<note type="footnote"> 2 pendent <hi rend="italic">G</hi> de <hi rend="italic">in ras</hi>. 3 portandum <hi rend="italic">V</hi> 4 fixus firmiter] <lb/>
            fortiter firmetur et 11 • alicui fortiori] parieti X 5 hereat X <lb/>
            pendit <hi rend="italic">Gx</hi> solntas] solus X 7 omnes <hi rend="italic">GJ X</hi> qui ei] <lb/>
            quod 11 consentit] adherent X, continet v 8 depereunt X <lb/>
            officium <hi rend="italic">G</hi> B. Z. m. 2, potestatem <hi rend="italic">V</hi> aolidius] plus 11 10 enim] <lb/>
            namque <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> populi ducatu v utebatur locutdonibus <hi rend="italic">V</hi> 11 cis <lb/>
            ex scis <hi rend="italic">V</hi> screptra <hi rend="italic">G1;</hi> regni sceptrum X 18 optinuit] deum <lb/>
            offendit <hi rend="italic">add. OXV</hi> numerosi X 14 donauit] ditauit b <lb/>
            15 domus d. partem accepit <hi rend="italic">G V,</hi> sortitus est gubernacula X, domus d. <lb/>
            occupauit partem 11 1 16 culturam <hi rend="italic">V</hi> 17 adtraxit] diuerterat 11<lb/>
             eoidenter <hi rend="italic">om. X</hi> 19 dominationes <hi rend="italic">G1</hi> 20 ad meliora qui <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            transcendunt e per dni auxilium et uirtute animi X 21 deuertontur <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 22 dominus] et dominum v 28 debet quam] decet <lb/>
            qui 11 24 fortitudinem animi 11 id agere ualet <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> mÃ </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            magna magnis infestationibus et aduersitatibus solent laborare. omnis <lb/>
            igitur qui praeest hoc primitus animi tota intentione procuret, ut per <lb/>
            omnia de Domini adiutorio omnino non dubitet. si namque coeperit in <lb/>
            actibus suis auxiliatorem habere dominum dominorum, nullus hominum <lb/>
            contemptui habere poterit eius dominatum. non est enim <lb n="5"/>
            potestas nisi a Deo. ipse eleuat de stercore egenum et sedere <lb/>
            facit cum principibus populi sui, deponit potentes de sede et exaltat <lb/>
            humiles, ut subditus fiat omnia mundus Deo et egeat gloria Dei. 
</p></div></div></body></text></TEI>