<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">FEMINA SINE PVDICITIA. </title></ab><p> Quintus abusionis gradus est femina sine pudicitia. sicut enim omnes <lb/>
            mores bonos procurat et custodit in uiris prudentia, sic in feminis <lb n="15"/>
            cunctos honestos actus nutrit et fouet et habet pudicitia. pudicitia <lb/>
            namque castitatem custodit, auaritiam refrenat, lites deuitat, iras <lb/>
            mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciuiam <lb/>
            castigat, ebrietatem canet, uerba non multiplicat, gulae concupiscentias <lb/>
            propurgat, furtum omnino damnat. quid plura ? <lb n="20"/>
            omnia uitia restringit et omnes uirtutes et quicquid coram Deo et <lb/>
            hominibus bonis laudabile est nutrit. inpudica uita nec laudem ab <lb/>
            hominibus in praesenti saeculo nec remunerationem a Deo expectat in

<note type="footnote"> 7 Ps. 128, 8. 10 Matth. 5, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 non om. <hi rend="italic">QV</hi> sic etenim <hi rend="italic">scripsi,</hi> licet enim <hi rend="italic">OXV,</hi> sic enim <lb/>
            <hi rend="italic">v; cf. p. 153,</hi> 20 2 imperet <hi rend="italic">OV,</hi> praecepit e quisquis <hi rend="italic">X2<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> <lb/>
            3 si om. v 4 perdat] <hi rend="italic">praestet v interim om. V</hi> uendit <lb/>
            <hi rend="italic">G1V,</hi> uendiderit <hi rend="italic">G2X</hi> 5 potest emere v 8 ergo om. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            9 qui om. <hi rend="italic">V, add. G m. 2</hi> 10 snnt <hi rend="italic">om. X</hi> quoniam ipsi] <lb/>
            quia ., <hi rend="italic">11 est ergo v 12 uirtnte dens X effectum V</hi> dens<lb/>
             req.] inquirit <hi rend="italic">X</hi> 15 bonos mores v sic et v 16 honestos] <lb/>
            honoris ., <hi rend="italic">fouet et om. X</hi> habet] custodit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Χυ</foreign></hi> 17 iram v<lb/>
             19 golae c. propurgat om. <hi rend="italic">V</hi> 20 propurgat <hi rend="italic">GX,</hi> purgat v; <hi rend="italic">cf. <lb/>
             Sirac. 7, 33</hi> omnino om. <hi rend="italic">X</hi> quod XI 21 et q.] quicquid<lb/>
             <hi rend="italic">Y</hi> 22 bonis hominibus v, hominibus <hi rend="italic">X</hi> laudabile] laadare <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> impudica namque a </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            futuro: pudica uero uita famam bonam inter homines possidet, de <lb/>
            ope futurae beatitudinis gaudet. praesentibus semet ipsam imitabilem <lb/>
            facit , posteris memoriam amabilem relinquit. bonis semper moribus <lb/>
            delectatur et consentit et adsiduis scripturarum meditationibus et <lb/>
            eloquiis animam uegetat. bonorum praecedentium exempla custodit <lb n="5"/>
            et inseparabilia perfectis contubernia nectit. duobus ergo modis <lb/>
            constat uerae pudicitiae exercitatio, id est corporis habitu et <lb/>
            superficie et animi affectu interno. per exteriorem iuxta apostolum <lb/>
            coram hominibus exempla, per interiorem modum coram <lb/>
            Deo prouidemus opera bona. pudicitia namque est corporis alienas <lb n="10"/>
            res non appetere, omnem. inmunditiam deuitare, ante horam <lb/>
            congruam non gustare uelle, risum non excitare, uerba uana et falsa <lb/>
            non loqui, habitum per omnia ordinatum propositoque conuenientem <lb/>
            tam capillorum quam uestium sicut decet habere, cum indignis contubernia <lb/>
            non inire, supercilioso intuitu neminem aspicere, uagari oculos <lb n="15"/>
            non permittere, pompatico et inlecebroso gressu non incedere., nullo <lb/>
            inferior in incepto bono opere apparere, nulli contumeliam aut ruborem <lb/>
            incutere , neminem blasphemare, senes non inridere, [bonis non <lb/>
            inuidere] meliori non controuersari, de his quae ignoras non tractare, <lb/>
            etiam quae scis non omnia proferre. haec cum proximis amabilem hominem <lb n="20"/>
            reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. pudicitia uero animae est, <lb/>
            plus propter Dei oculos quam hominis omnia bona facere, appetitiones <lb/>
            turpium cogitationum compescere, omnes meliores esse se aestimare, <lb/>
            nemini inuidere, de semet ipso nihil confidere, Dei semper auxilio res <lb/>
            omnes committere, ante Dei oculos semet ipsum constituere, haeretica

<note type="footnote"> ] nita nero <hi rend="italic">V</hi> possidet] habet v 2 beatitudinis] remunerationis <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> 5 exempla <hi rend="italic">om. V</hi> 6 perfectis om. <hi rend="italic">X</hi> 7 constat <lb/>
            u. p. ex.] constitue pudicitiae exercitationem <hi rend="italic">X</hi> 8 effectu <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            exteriorem modum v 10 corporis est v 11 appetere et v <lb/>
            12 gostare non uelle <hi rend="italic">X</hi> excitari <hi rend="italic">X</hi> . 18 propositionemque <hi rend="italic">V,</hi> <lb/>
            compoeitionemque v conuenienti. <hi rend="italic">X</hi> 15 supercilio <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            16 nulli <hi rend="italic">X2V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> 17 in <hi rend="italic">om. OX</hi> bono <hi rend="italic">om. X</hi> 18 bonis n. <lb/>
             inuidere om. <hi rend="italic">G XV</hi> 19 contra uersari <hi rend="italic">Q</hi> 20 etiam] et ea v<lb/>
             cum] enim <hi rend="italic">Vv</hi> 21 uero] enim v est <hi rend="italic">om. V</hi> 22 hominum<lb/>
             <hi rend="italic">Vv</hi> 28 compescere] conspici X se esse v, esse.. <hi rend="italic">G,</hi> se <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            24 aemper] autem <hi rend="italic">V</hi> 25 dei... committere add. tn <hi rend="italic">marg. G m. 2</hi> <lb/>
            se ipsum <hi rend="italic">X</hi> CODItituere] custodire <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="160"/>
            prauitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire, Deo <lb/>
            soli adhaerere, castitatem internae mentis Domino Iesu Christo offerre, <lb/>
            omnia coepta bona opera mortis tantum termino finire, praesentes tribulationes <lb/>
            animi fortidudine paruipendere, in terra praeter proximos nihil <lb/>
            amare, cuncti amoris.in caelo thesaurum constituere et pro omni bono<lb n="5"/>
            actu mercedem in caelestibus a Deo sperare. pudicitia ornamentum <lb/>
            nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulcritudo <lb/>
            uilium, prosperitas laborantium, solamen maerentium, augmentum <lb/>
            omnis pulcritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio <lb/>
            meritorum, creatoris omnium Dei amicitia. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>