<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DIVES SINE ELEEMOSVNA. </title></ab><p> Quartus abusionis gradus est diues sine eleemosyna, qui superflua<lb n="15"/>
            usus sui quae custodienda in posterum recondit indigentibus et nihil <lb/>
            habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita <lb/>
            diligenti cura custodit, caelestis patriae perennem thesaurum <lb/>
            amittat. ad quem thesaurum Dominus Iesus adulescentem diuitem qui <lb/>
            eum de perfectione interrogauerat ita respondens inuitauit: si si<lb n="20"/>
            perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, <lb/>
            et ueni sequere me, et habebis thesaurum <lb/>
            caelo. quem thesaurum nullus umquam. hominum habere potest, nisi <lb/>
            qui pauperibus solacia praestat aut per semet ipsum pauper est. non

<note type="footnote"> 2 Hebr. 12, 11. 20 Matth. 19, 21. </note>

<note type="footnote"> . 2 et <hi rend="italic">G</hi> 8. <hi rend="italic">I. m. 3</hi> - 3 esse <hi rend="italic">om</hi>. X 4 autem] uero v eurcitatis<lb/>
             X 5 reddet <hi rend="italic">Vx</hi> ergo <hi rend="italic">om. X,</hi> enim <hi rend="italic">V</hi> 6 et om. <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            7 asseqm v 8 eiercitatione a 10 oboedientia aduliscens (igitar add- <lb/>
            <hi rend="italic">Y)</hi> s. disciplina <hi rend="italic">OY,</hi> disciplina a. s. oboedientia <hi rend="italic">Xx</hi> 11 est <hi rend="italic">G 8. I. <lb/>
            m. 2</hi> ut] etenim X, quae v 12 a christo <hi rend="italic">X,</hi> in christo v exhibeat] <lb/>
            suscipit X, sumpsit v 16 usus sui <hi rend="italic">om</hi>. X quaeque <hi rend="italic">G\'X</hi> <lb/>
            recondens X 17 dum] cum X 19 amittit X*, ammittat <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            qui illum <hi rend="italic">F,</hi> illum qui G 20 incitauit <hi rend="italic">Y</hi> 21 uade et <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> <lb/>
            . 22 et sequere <hi rend="italic">Y</hi> 23 hominum nmquam <hi rend="italic">V</hi> 24 se ipsum v </note><lb/>
             
<pb n="157"/>
            ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. nam <lb/>
            dines quae congregauerit, his frui solus nequaquam poterit [quia unius <lb/>
            hominis natura multis rebus non succurrit]. quid ergo stultius est quam <lb/>
            propter unius hominis uictum et uestitum totam regni caelestis <lb/>
            perennem iocunditatem perdere et aeternos inferni cruciatus absque <lb n="5"/>
            consolationis praestolatione subire ? quod ergo aliquando per necessitatem <lb/>
            amittendum est pro aeterna remuneratione sponte distribuendum <lb/>
            est. omnia enim quae uidentur temporalia <lb/>
            sunt: quae autem non uidentur aeterna. quamdiu namque <lb/>
            temporales sumus temporalibus temporalia deseruiunt et cum <lb n="10"/>
            hinc transierimus, aeternis aeterna solacia praestabuntur. idcirco <lb/>
            diligere non debemus ea quae non semper habebimus, praesertim <lb/>
            cum expertem rationis auarum diuitem thesauri sui et agri et <lb/>
            omnia quae habet ostendant, qui toto cordis intuitu illa diligit quae <lb/>
            se numquam diligunt. si enim aurum et argentum agros et uestimenta <lb n="15"/>
            cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia uicem <lb/>
            sibi amoris rependere non posse ipsa rerum natura ostendit. quid a <lb/>
            ratione longius est quam diligere quod te redamare non ualet, et neglegere <lb/>
            illum qui tuae dictioni cum dilectione omnia praebet? propter <lb/>
            hoc igitur non diligi mundus sed diligi proximus a Deo praecipitur, <lb n="20"/>
            quia proximus uicem sui amoris potest rependere, quod mundus

<note type="footnote">8 I Cor. 4, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 pauperes Xx prodesse potest] podest reficere X, dormire non <lb/>
            sinit v nam d. qui congregat <hi rend="italic">V,</hi> d. namque quae congregauerit X, <lb/>
            d. namque estsi multa congregauerit v 2 quia... succurrit <hi rend="italic">om. QX</hi> <lb/>
            3 stultitius <hi rend="italic">G</hi> ti 8. <hi rend="italic">I</hi>. 5 perennem ioc. p. G\'X, perdere p. iuc. v, <lb/>
            perdere iocunditatem <hi rend="italic">G1V</hi> absque ulla <hi rend="italic">G2X</hi> 6 ergo] igitur v <lb/>
            7 est <hi rend="italic">G</hi> s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 remuneratione] retributione X 8 enim <lb/>
            om. X 9 autem om. v aeterna sunt <hi rend="italic">XVv</hi> 12 non debemns <lb/>
            diligere 11 habemus <hi rend="italic">V</hi> 14 ostendunt X qui] quia v <lb/>
            qui toto...!. 16 omnia om. <hi rend="italic">V, add. in marg. 0 m</hi>. 2 illa diligat <lb/>
            XI, illas res amat v 16 numquam se <hi rend="italic">Xx</hi> et agros <hi rend="italic">Xx</hi> 16 et <lb/>
            ciboB <hi rend="italic">Xx</hi> 17 aibi] se <hi rend="italic">G1V, exp. G m. 2</hi> — rependere <hi rend="italic">G,</hi> praebere <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> ipsa r. n. ostendit om. <hi rend="italic">V, add. G m</hi>. 2 quid enim <lb/>
            QV, quid ergo b .18 longius est a ratione <hi rend="italic">V</hi> diligere) <lb/>
            unare <hi rend="italic">V</hi> quod] qui X redamare <hi rend="italic">scripsi,</hi> redimere X, amare <lb/>
            <hi rend="italic">GV<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> 19 diactione <hi rend="italic">G</hi> (c <hi rend="italic">eras. et</hi> e in <hi rend="italic">i corr</hi>. m. <hi rend="italic">2),</hi> dilectioni <hi rend="italic">Vx</hi> <lb/>
            20 igitur] ergo <hi rend="italic">V</hi> sed] et <hi rend="italic">QV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            minime posse non dubitatur. sic etenim inimicum esse diligendum Dominus <lb/>
            imperat, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. quisque <lb/>
            ergo dines cupidus si uult aeternas habere diuitias, distribuendo <lb/>
            egenis perdat interim non mansuras. si enim quod diligit non uendit, <lb/>
            nemo emere poterit quod cupit. auari namque ideo in iudicio a rectissimo <lb n="5"/>
            iudice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula <lb/>
            non dicebant: benedictio Domini super uos, benediximus <lb/>
            uobis in nomine Domini. infelices ergo sunt auari <lb/>
            diuites qui propter res transitorias in aeternam damnationem dilabuntur, <lb/>
            et e contrario beati sunt misericordes, quoniam ipsi <lb n="10"/>
            misericordiam consequentur. felix est misericors, dum in hac <lb/>
            uirtute non substantiam sed affectum Deus requirit. 
</p></div></div></body></text></TEI>