<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">SENEX SINE RELIGIONE. </title></ab><p>Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inueniatur,  <lb/>
            cui cum membra exterioris hominis ueterescunt, uires animi id <lb/>
            est interioris hominis membra incrementa roboris non capiunt. plus <lb/>
            enim omnibus religioni operam dare senibus conuenit quos praesentis <lb/>
            saeculi florida aetas transacta deserit. sicut namque in lignis ipsa reproba <lb n="20"/>
            arbor\'conparet quae post flores fructus optimos cultori suo non <lb/>
            exhibet, sic et in hominibus ipse reprobus est quem flos iuuentutis <lb/>
            deserit et tamen in sui corporis senectute bonorum operum maturos <lb/>
            fructus proferre paruipendit. quid enim stolidius fieri potest, si mens

<note type="footnote"> \\ <lb/>
            2 Katth. 5, 13. 3 Matth. 6, 23. 12 Lnc. 12, 47. </note>

<note type="footnote"> 1 instruere uolens discipulos <hi rend="italic">v</hi> admoneret <hi rend="italic">V</hi> 2 si] quod <lb/>
            si Xv hoc] id X 3 quo] quo enim <hi rend="italic">V</hi> I 5 desierit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            aut] vel X, uel a v 6 a reliquo <hi rend="italic">v</hi> doctores <hi rend="italic">om. X</hi> 7 plurimis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> perditioni X 8 ipse <hi rend="italic">salomon v</hi> 9 solo suo <hi rend="italic">G,</hi> <lb/>
            solio F, solius sui <hi rend="italic">v</hi> 10 meriti. X et maiora X 11 percipenmt <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 12 <hi rend="italic">cui...!. 14</hi> uapulabit <hi rend="italic">om</hi>. X ab eo plus <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            14 artioribus <hi rend="italic">QV</hi> flagellis v napulauit <hi rend="italic">G</hi> 17 ueterascunt <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 19 conuenit] conpetit Xv praesentis <hi rend="italic">G</hi> is in <hi rend="italic">ras.,</hi> <lb/>
            praesenti X1 20 deseruit <hi rend="italic">Vv</hi> sicut] licet <hi rend="italic">GXV; cf. p. 158, 1</hi> <lb/>
            21 arbor reproba X 22 ipse] ille <hi rend="italic">V</hi> 23 deBeruit v 24 potest <lb/>
            fieri <hi rend="italic">V</hi> si <hi rend="italic">GIV,</hi> si tunc <hi rend="italic">GsX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus <lb/>
            senectute confectus ad interitum properat? dum oculi caliginant, <lb/>
            auris grauiter audit, capilli fluunt, facies in palore mutatur, dentes <lb/>
            lassi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suauiter olet, pectus <lb/>
            suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor <lb n="5"/>
            inflat : homo interior qui non senescit his omnibus adgrauatur. et haec <lb/>
            omnia ruituram iam iamque domum corporis cito praenuntiant. quid <lb/>
            ergo superest, nisi at, dum huius uitae defectus adpropiat, nihil aliud <lb/>
            cogitare quam quomodo futurae aditus prospere conprehendatur quisque <lb/>
            senex appetat ? iuuenibus enim incertus huius uitae terminus instat,<lb n="10"/>
            senibus uero cunctis maturior ex hac luce recessus [breuiter concordat]. <lb/>
            cauendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non <lb/>
            ueterescunt et totum hominem ad peccandum pertrahunt, cor uidelicet <lb/>
            et lingua: quia cor nonas semper cogitationes machinari non desinit, <lb/>
            lingua inpigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. caueat<lb n="15"/>
            ergo senilis aetas, ne istae iuuenescentes particulae totam sibi harmoniam <lb/>
            decipiant et per res ineptas reliqui corporis grauitatem inludant. <lb/>
            unicuique namque considerandum est quid aetate eminenti iam <lb/>
            dignum est, ut hoc agat quod nec uitam nec aetatem nec ministerium <lb/>
            uile reddat.. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>