SENEX SINE RELIGIONE. Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inueniatur, cui cum membra exterioris hominis ueterescunt, uires animi id est interioris hominis membra incrementa roboris non capiunt. plus enim omnibus religioni operam dare senibus conuenit quos praesentis saeculi florida aetas transacta deserit. sicut namque in lignis ipsa reproba arbor\'conparet quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet, sic et in hominibus ipse reprobus est quem flos iuuentutis deserit et tamen in sui corporis senectute bonorum operum maturos fructus proferre paruipendit. quid enim stolidius fieri potest, si mens \\ 2 Katth. 5, 13. 3 Matth. 6, 23. 12 Lnc. 12, 47. 1 instruere uolens discipulos v admoneret V 2 si] quod si Xv hoc] id X 3 quo] quo enim V I 5 desierit v aut] vel X, uel a v 6 a reliquo v doctores om. X 7 plurimis v perditioni X 8 ipse salomon v 9 solo suo G, solio F, solius sui v 10 meriti. X et maiora X 11 percipenmt N 12 cui...!. 14 uapulabit om . X ab eo plus v 14 artioribus QV flagellis v napulauit G 17 ueterascunt Vv 19 conuenit] conpetit Xv praesentis G is in ras., praesenti X1 20 deseruit Vv sicut] licet GXV; cf. p. 158, 1 21 arbor reproba X 22 ipse] ille V 23 deBeruit v 24 potest fieri V si GIV, si tunc GsX ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? dum oculi caliginant, auris grauiter audit, capilli fluunt, facies in palore mutatur, dentes lassi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suauiter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat : homo interior qui non senescit his omnibus adgrauatur. et haec omnia ruituram iam iamque domum corporis cito praenuntiant. quid ergo superest, nisi at, dum huius uitae defectus adpropiat, nihil aliud cogitare quam quomodo futurae aditus prospere conprehendatur quisque senex appetat ? iuuenibus enim incertus huius uitae terminus instat, senibus uero cunctis maturior ex hac luce recessus [breuiter concordat]. cauendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non ueterescunt et totum hominem ad peccandum pertrahunt, cor uidelicet et lingua: quia cor nonas semper cogitationes machinari non desinit, lingua inpigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. caueat ergo senilis aetas, ne istae iuuenescentes particulae totam sibi harmoniam decipiant et per res ineptas reliqui corporis grauitatem inludant. unicuique namque considerandum est quid aetate eminenti iam dignum est, ut hoc agat quod nec uitam nec aetatem nec ministerium uile reddat..