<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">POPVLVS SINE LEGE. </title></ab><p>Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui dum Dei  <lb/>
            dicta et legum scita contemnit per diuersas errorum uias eundem <lb/>
            perditionis laqueum incurrit. de quibus uiis sub persona praeuaricatoris <lb n="20"/>
            populi humanum genus propheta ita deplangit: nos autem

<note type="footnote"> 2 Ps. 33, 15. 11 Luc. 24, 49. 14 Io. 19, 24. <lb/>
            21 Eb. 53, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 ad eadem <hi rend="italic">G,</hi> de eadem <hi rend="italic">Y,</hi> idem X psalmistae X conspallit <lb/>
            <hi rend="italic">Gx,</hi> psallit X 3 abiecit <hi rend="italic">GlV</hi> audent X1, audiet <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            deum X 4 eius sciderunt v christi <hi rend="italic">om</hi>. X scindunt X <lb/>
            5 tegitur] <hi rend="italic">add. X:</hi> totam tonica, <hi rend="italic">exp. m. 2</hi> 6 omnibus in e. est <lb/>
            <hi rend="italic">Y,</hi> omnis ecclesia <hi rend="italic">GXv</hi> qui...est om. <hi rend="italic">X</hi> quia ergo ecclesia <lb/>
            snb <hi rend="italic">V,</hi> qui eeclesia et sub <hi rend="italic">G sed exp. m. 2,</hi> qui caput est ecclesiae et <lb/>
            sub v 7 non est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">υ</foreign>°</hi> praetegitur <hi rend="italic">GV,</hi> tegitur <hi rend="italic">X</hi> 8 contexta <lb/>
            tunica <hi rend="italic">V</hi> eidem <hi rend="italic">V</hi> disciplina ecclesiae v 10 ascenderet <lb/>
            X reeurrexisset <hi rend="italic">G</hi> suos <hi rend="italic">om</hi>. X 11 loquebatur dicens <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> sedete hic <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> quo*usque <hi rend="italic">V</hi> (s <hi rend="italic">eras.)</hi> 12 uirtute <lb/>
            om. X\' \' ab excelso <hi rend="italic">G,</hi> ex alto <hi rend="italic">XVv</hi> 13 est disc. ecclesiae X <lb/>
            14 a corpore ch. est <hi rend="italic">Y</hi> sed <hi rend="italic">G t. I. m. 2</hi> 15 de illa] cuius sit <lb/>
            id est add. <hi rend="italic">9</hi> christi] domini <hi rend="italic">Xv</hi> 16 dominum v 18 dei <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> s. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> 00 sub persona om. <hi rend="italic">X</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            sicut oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit. <lb/>
            de quibus etiam eadem sapientia loquitur per Salomonem: <lb/>
            multae uiae uidentur hominibus rectae, et <lb/>
            nouissimae earum ducunt ad mortem. quae utique multae <lb/>
            perditionis uiae tunc inceduntur, cum una regalis uia lex Dei uidelicet,<lb n="5"/>
            quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per neglegentiam <lb/>
            deseritur. de qua scilicet uia Dominus Christus qui est <lb/>
            finis legis ad iustitiam omni credenti denuntiat: ego sum uia et <lb/>
            ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per me. ad <lb/>
            quam uiam omnes homines communiter inuitat dicens: uenite ad <lb n="10"/>
            me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos <lb/>
            reficiam. quia non est personarum acceptio apud Deum. <lb/>
            ubi non est Iudaeus et Graecus, masculus et femina, seruus et liber, <lb/>
            barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim <lb/>
            unum sunt in Christo Iesu. dum ergo Christus finis est legis, qui <lb n="15"/>
            sine lege sunt sine Christo fiunt. igitur populus sine lege populus <lb/>
            sine Christo est. abusiuum ergo in temporibus euangelii populum <lb/>
            fieri sine Christo, quando apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis <lb/>
            data est, quando tonitruum euangelii per cunctas saeculi <lb/>
            partes intonuit, quando gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt <lb n="20"/>
            iustitiam, quando qui longe fuerunt facti sunt prope in <lb/>
            sanguine Christi, qui aliquando non populus, nunc autem populus <lb/>
            sanctus in Christo, quando est tempus acceptabile et dies salutis et <lb/>
            tempora refrigerii in conspectu altissimi, quando unaquaeque gens <lb/>
            habet testem resurrectionis, quando protestatur Dominus: ecce ego

<note type="footnote"> 3 Prou. 14, 12. 8 Io. 14, 6. 10 Matth. 11, 28. <lb/>
             25 Gal. 3, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 suam uiam X 2 uiis etiam <foreign xml:lang="grc">υ</foreign>, etiam uiis <hi rend="italic">G2X</hi> eadem om. <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> <lb/>
            <hi rend="italic">4 eorum G</hi> deduennt v <hi rend="italic">5 legaliB V</hi> 6 deztram X<lb/>
             7 iesus chrigtnB v, iesus X 8 uia et] uis<foreign xml:lang="grc">.Χυ</foreign> 10 homines <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 11 et... refliciam om. X 12 refliciam uos <foreign xml:lang="grc">υ</foreign> 13 et<lb/>
             g.] nec graecnB v 14 shcitha <hi rend="italic">G</hi> sed...iesu om. X in] et<lb/>
             in <hi rend="italic">G scd</hi> et 3. <hi rend="italic">I</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> omnibus] omnia <hi rend="italic">V</hi> enim] ergo GV. <lb/>
            15 legis est Xx 16 finnt] sunt <hi rend="italic">X</hi> sine lege X 8. i. m. <hi rend="italic">2</hi> <lb/>
            17 abnsi <hi rend="italic">GlV</hi> 18 sine lege fieri v 21 de longe fuerant v<lb/>
             23 sanctus] dei v 24 unaquaque <hi rend="italic">G,</hi> quaeque X 25 h. testem] <lb/>
            testimonium habet <hi rend="italic">Y</hi> ipee dominus protestatox dicens v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="173"/>
            nobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem <lb/>
            saeculi. non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio, <lb/>
            ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro. 
</p></div></div></body></text></TEI>