<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa014.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">PLEBS SINE DISCIPLINA. </title></ab><p> ] <lb/>
            , Vndecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina: quae dum <lb/>
            disciplinae exercitationibus non seruit, communi se perditionis laqueo <lb/>
            constringit: iram etenim domini absque disciplinae rigore non euadit. <lb n="10"/>
            atque idcirco psalmistae uocibus indisciplinatae plebi praedicatur : <lb/>
            adprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus. <lb/>
            disciplina uero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium <lb/>
            regularum obseruatio. de qua disciplina Paulus apostolus ita <lb/>
            loquitur dicens: in disciplina perseuerate: tamquam<lb n="15"/>
            filiis uobis offert se Deus. quod si extra disciplinam <lb/>
            estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri <lb/>
            et non filii estis. qui ergo adulteri et sine disciplina sunt, et <lb/>
            caelestis\'regni hereditatem non capiunt: filii autem paternae disciplinae <lb/>
            correctiones ferunt et hereditatem quandoque recipere posse<lb n="20"/>
            non desperant. de qua etiam disciplina Esaias eidem indisciplinatae <lb/>
            plebi praedicat dicens: quiescite agere peruerse, discite

<note type="footnote"> 3 Matth. 25, 23. 12 Ps. 21, 12. 15 Hebr. 12, 7. 8. <lb/>
            22 Es. 1, 16. </note>

<note type="footnote">1 procurant X hi] hi id <hi rend="italic">G2X</hi> in om. <hi rend="italic">Vx</hi> quos <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            eos <hi rend="italic">om. G1 V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> super <hi rend="italic">XVx</hi> 2 suo <hi rend="italic">om. V</hi> pnram] paraam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            3 doctrinam probatam <hi rend="italic">V</hi> mereatur X 4 supra p.] in pauca <lb/>
            <hi rend="italic">XV v</hi> faisti fidelis Xv 8 alius abusionis <hi rend="italic">V</hi> dum] cum v <lb/>
            9 deseruit <hi rend="italic">X,</hi> seruit dno <hi rend="italic">V,</hi> seruit * * <hi rend="italic">G</hi> communi... domini om. <lb/>
            <hi rend="italic">.G XV</hi> 10 uigore <hi rend="italic">V</hi> euadet <hi rend="italic">Y</hi> 13 morum est <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            14 regulis X 15 dicens om. X 16 se om. <hi rend="italic">XV</hi> 17 sunt] <lb/>
            estis <hi rend="italic">v</hi> ergo] enim <hi rend="italic">v</hi> 18 qui om. X et om. <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">υ</foreign></hi> <lb/>
            sine d.] indisciplinati <hi rend="italic">G\'ĮX</hi> et om. <hi rend="italic">G\'X</hi> 19 si filii v <lb/>
            20 correctiores X ferunt <hi rend="italic">GIY,</hi> fiunt <hi rend="italic">CX</hi> ae recipere <hi rend="italic">G7X</hi> <lb/>
            poseunt <hi rend="italic">Y</hi> 21 desperent <hi rend="italic">v,</hi> dispereant <hi rend="italic">G</hi> eidem i. p. praedicat] <lb/>
            loquitur <hi rend="italic">V</hi> idem X, quidem v </note><lb/>
             
<pb n="171"/>
            bene facere. et ad eandem psalmista consona uoce compsallit dicens: <lb/>
            declina a malo et fac bonum. infelix ergo est qui <lb/>
            abicit disciplinam. audet enim extra milites aliquid, qui Dominum <lb/>
            crucifigentes non consciderunt tunicam, qui ecclesiae Christi scindit <lb/>
            disciplinam. sicut enim tunica. totum corpus praeter caput tegitur, <lb n="5"/>
            ita disciplina omnibus in ecclesia est praeter Christum. qui ergo <lb/>
            ecclesiae sub disciplina est protegitur et ornatur. ipsa uero tunica <lb/>
            contexta desuper fuerat per totum, quia eadem ecclesiae disciplina <lb/>
            a Domino de caelo tribuitur et integratur. de qua Dominus cum ad <lb/>
            patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad apostolos suos <lb n="10"/>
            loquebatur: uos autem sedete in ciuitate, quoadusque <lb/>
            induamini uirtute p b excelso. tunica ergo corporis Christi <lb/>
            disciplina ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est alienus est <lb/>
            a corpore Christi. non scindamus igitur illam, sed sortiamur <lb/>
            de illa, non soluamus quicquam de mandatis Christi, sed <lb n="15"/>
            unusquisque in quo uocatus est in eo permaneat apud Deum. 
</p></div></div></body></text></TEI>