PLEBS SINE DISCIPLINA. ] , Vndecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina: quae dum disciplinae exercitationibus non seruit, communi se perditionis laqueo constringit: iram etenim domini absque disciplinae rigore non euadit. atque idcirco psalmistae uocibus indisciplinatae plebi praedicatur : adprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus. disciplina uero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium regularum obseruatio. de qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur dicens: in disciplina perseuerate: tamquam filiis uobis offert se Deus. quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis. qui ergo adulteri et sine disciplina sunt, et caelestis\'regni hereditatem non capiunt: filii autem paternae disciplinae correctiones ferunt et hereditatem quandoque recipere posse non desperant. de qua etiam disciplina Esaias eidem indisciplinatae plebi praedicat dicens: quiescite agere peruerse, discite 3 Matth. 25, 23. 12 Ps. 21, 12. 15 Hebr. 12, 7. 8. 22 Es. 1, 16. 1 procurant X hi] hi id G2X in om. Vx quos Vv eos om. G1 V υ super XVx 2 suo om. V pnram] paraam V 3 doctrinam probatam V mereatur X 4 supra p.] in pauca XV v faisti fidelis Xv 8 alius abusionis V dum] cum v 9 deseruit X, seruit dno V, seruit * * G communi... domini om. .G XV 10 uigore V euadet Y 13 morum est v 14 regulis X 15 dicens om. X 16 se om. XV 17 sunt] estis v ergo] enim v 18 qui om. X et om. V υ sine d.] indisciplinati G\'ĮX et om. G\'X 19 si filii v 20 correctiores X ferunt GIY, fiunt CX ae recipere G7X poseunt Y 21 desperent v, dispereant G eidem i. p. praedicat] loquitur V idem X, quidem v bene facere. et ad eandem psalmista consona uoce compsallit dicens: declina a malo et fac bonum. infelix ergo est qui abicit disciplinam. audet enim extra milites aliquid, qui Dominum crucifigentes non consciderunt tunicam, qui ecclesiae Christi scindit disciplinam. sicut enim tunica. totum corpus praeter caput tegitur, ita disciplina omnibus in ecclesia est praeter Christum. qui ergo ecclesiae sub disciplina est protegitur et ornatur. ipsa uero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem ecclesiae disciplina a Domino de caelo tribuitur et integratur. de qua Dominus cum ad patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad apostolos suos loquebatur: uos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtute p b excelso. tunica ergo corporis Christi disciplina ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est alienus est a corpore Christi. non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa, non soluamus quicquam de mandatis Christi, sed unusquisque in quo uocatus est in eo permaneat apud Deum.